lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 augustus 2019
S. Alfonsi Mariæ De’ Liguori, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est Neapoli anno 1696; doctor utriusque iuris renuntiatus, ad sacerdotium accessit et Congregationem a Sanctissimo Redemptore nuncupatam instituit. Ad vitam christianam fovendam in populo prædicationi incubuit et libros conscripsit, præsertim de re morali, cuius disciplinæ magister habetur. Episcopus Sanctæ Agathæ Gothorum electus, munus paulo post dimisit et apud suos Nuceriæ Paganorum (Pagani) in Campania mortuus est anno 1787.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

11, 7-29
Contra pseudoapostolos

     Fratres: Numquid peccátum feci meípsum humílians, ut vos exaltémini, quóniam gratis evangélium Dei evangelizávi vobis? Alias ecclésias exspoliávi accípiens stipéndium ad ministérium vestrum, et cum essem apud vos et egérem, nulli onerósus fui; nam, quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia; et in ómnibus sine ónere me vobis servávi et servábo. Est véritas Christi in me, quóniam hæc glória non infringétur in me in regiónibus Acháiæ.
     Quare? Quia non díligo vos? Deus scit! Quod autem fácio et fáciam, ut ámputem occasiónem eórum, qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur, inveniántur sicut et nos. Nam eiúsmodi pseudoapóstoli, operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi. Et non mirum, ipse enim Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis; non est ergo magnum, si et minístri eius transfiguréntur velut minístri iustítiæ, quorum finis erit secúndum ópera ipsórum.
     Iterum dico, ne quis me putet insipiéntem esse; alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier. Quod loquor, non loquor secúndum Dóminum, sed quasi in insipiéntia in hac substántia gloriatiónis. Quóniam multi gloriántur secúndum carnem, et ego gloriábor. Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes; sustinétis enim, si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit.
     Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus; in quo quis audet, in insipiéntia dico, áudeo et ego. Hebrǽi sunt? Et ego. Israelítæ sunt? Et ego. Semen Abrahæ sunt? Et ego. Minístri Christi sunt? Minus sápiens dico, plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter; a Iudǽis quínquies quadragénas una minus accépi, ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum, ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui; in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus, in labóre et ærúmna, in vigíliis sæpe, in fame et siti, in ieiúniis frequénter, in frígore et nuditáte; præter illa, quæ extrínsecus sunt, instántia mea cotidiána, sollicitúdo ómnium ecclesiárum. Quis infirmátur et non infírmor? Quis scandalizátur et ego non uror?

RESPONSORIUM

Gal 1, 11b. 12; 2 Cor 11, 10a. 7b

R. Evangélium quod evangelizátum est a me, non est secúndum hóminem; * Neque enim ego ab hómine accépi illud, sed per revelatiónem Iesu Christi.
V. Est véritas Christi in me, quóniam gratis evangélium Dei evangelizávi vobis. * Neque enim ego ab hómine accépi illud, sed per revelatiónem Iesu Christi.

LECTIO ALTERA

Ex Opéribus sancti Alfónsi Maríæ de’ Liguóri epíscopi

(Tract. de praxi amandi Iesum Christum: edit. latina, Romae, 1909, pp. 9-14)

De amore Christi

    Tota ánimæ sánctitas et perféctio sita est in amóre erga Iesum Christum, Deum nostrum, summum nostrum bonum nostrúmque redemptórem. Caritátis est colligáre et tuéri omnes virtútes, quæ hóminem perféctum reddunt.
     An Deus forte omnem amórem nostrum sibi non merétur? Ab ætérno nos diléxit. «Perpénde, o homo, — ita nos allóquitur — in te diligéndo me primum fuísse. Necdum tu in lucem prodíeras, neque ipse mundus exsistébat, et ego te iam diligébam. Ex quo ego sum, te díligo».
     Deus, cum sciret hóminem benefíciis állici, donis suis ad sui amórem eum devincíre vóluit: «Quibus láqueis irretíri se sinunt hómines, iis ad me amándum eos captáre volo: amóris vínculis». Atque eo spectárunt cuncta dona, quæ hómini cóntulit. Cum ei donásset ánimam, ad imáginem suam memória, intelléctu et voluntáte prǽditam, cum corpus dedísset sénsibus instrúctum; pro eo étiam creávit cælum et terram et tantam rerum cópiam, hóminis amóre hæc ómnia cóndidit, ut omnes illæ creatúræ hómini servírent, homo autem ipsum dilígeret tot beneficiórum grátia.
     Nec solúmmodo pulchras illas creatúras nobis dare vóluit; verum, ut nostrum amórem sibi conciliáret, vel eo progréssus est, ut semetípsum totum nobis largirétur. Ætérnus Pater vel eo procéssit, ut únicum suum Fílium nobis donáret. Cum nos omnes peccáto mórtuos suǽque grátiæ expértes vidéret, quid fecit? Imménso, immo ut lóquitur Apóstolus, nímio suo erga nos amóre compúlsus, diléctum suum Fílium misit, qui pro nobis satisfáceret, nosque ad vitam, peccáto ablátam, revocáret.
     Donándo autem Fílium, cui non ignóvit, ut nobis ignósceret, simul omne bonum nobis largítus est: grátiam, caritátem et paradísum; nam ómnia illa certo minóra sunt Fílio: Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum; quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit!

RESPONSORIUM

Ps 144 (145), 19-20a; 1 Io 3, 9a

R. Voluntátem timéntium se fáciet Dóminus, et deprecatiónem eórum exáudiet, et salvos fáciet eos. * Custódit Dóminus omnes diligéntes se.
V. Omnis, qui natus est ex Deo, peccátum non facit, quóniam semen ipsíus in eo manet. * Custódit Dóminus omnes diligéntes se.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Ecclésia tua nova semper instáuras exémpla virtútum, da nobis in zelo animárum beáti Alfónsi Maríæ epíscopi ita vestígiis adhærére, ut eius in cælis assequámur et prǽmia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)