lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 augustus 2019
Pro O.P.: B. Ioanne, matris S. P. Dominici, memoria ad libitum


Iordanus de Saxonia in Libello appellat Felicem patrem et Ioannam matrem sancti Dominici. Tres habuit filios, quorum primum ex priore coniugio, ut fertur. Mulier fuit — teste Roderico Cerratensi — « fide plena » atque « honesta, pudica et prudens, miseris et afilictis valde compatiens, et inter omnes mulieres terrse illius bonæ famæ prærogativa refulgens». Mortua est ineunte sǽculo XIII. Calarogæ sepulta, deinde in Ecclésia Petři de Gumiel d´lzan ac postea Rupefideli [Peňafiel], nunc Calarogæ [Calaruega] in provincia Burgos requiescit. Leo XII die 1 octobris 1828 illius cultum confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.

Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

11, 30 – 12, 13
Gloriatur Apostolus in infirmitatibus suis

     Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sǽcula, quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet, et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
     Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
     Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 9ba; 4, 7

R. Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi, * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V. Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.

LECTIO ALTERA

E Chrónica Sanctórum Roderíci Cerraténsis

(V. Diego Carro, Domingo de Guzman, Historia Documentada, Madrid, 1973, pp. 775-778)

Valde misericors erat

     Beátus Dómínicus, prædicatórum dux et pater ínclitus, qui, appropinquánte fine sǽculi, quasi novum sidus emicúerit, ex Hispánia, ex Regno Castéllæ, ex villa quæ dícitur Calaróga, Oxoménsis diœcésis, oriúndus fuit. Decébat sane ut extrémis tempóribus ab extrémis terræ fínibus, occidénte sǽculi luce, lucem Deus prodúceret ab occásu, quæ totum mundum umbris involútum suis rádiis illustráret.
     Unde volens Deus, prǽscius futurórum, qualis et quantus hic beatíssimus futúrus esset ecclésiæ osténdere hoc quibúsdam revelatiónibus vóluit demonstráre. Huius étenim mater, priúsquam ipsum concíperet, vidit in somnis se cátulum gestántem in útero, ardéntem in ore fáculam baiulántem, qui egréssus ex útero totum mundum incéndere videbátur. Quo præfigurabátur ex ea prædicatórem exímium nascitúrum, qui fasce igníti elóquii, frigescéntem in mundo caritátem veheméntius inflammáret. Quod et rei póstmodum probávit evéntus. Fuit enim vitiórum mirábilis obiurgátor, oppugnátor hǽresum, fidélium diligentíssimus exhortátor.
     Fuit autem pater eius vir venerábilis et dives in próprio suo. Mater vero honésta, pudíca, prudens, míseris et afflíctis valde compátiens, et inter omnes mulíeres terræ illíus bonæ famæ prærogatíva refúlgens.
     Mater enim eius valde miséricors erat, nam quodam témpore fórsitan iam prædícto, videns afflictórum afflictiónes, multis datis de rébus suis, dólium quoddam illo loco notíssimum, quod habébat plenum vino, distríbuens paupéribus erogávit. Redeúnti ígitur viro et Calarógam appropinquánti exiérunt óbviam vicíni sui, ex quibus quidam suasérunt ei de vino paupéribus erogáto.
     Véniens ígitur domum dixit uxóri suæ, vicínis præséntibus, ut de vino prædícti dólii eis fáceret ministrári. At illa, timens confusiónem non módicam, intrávit íllico cellárium ubi erat dólium prædíctum, et flexis génibus rogávit Dóminum dicens: « Dómine lesu Christe, etsi non digna exaudíri propter mérita mea, exáudi me propter fámulum tuum, fílium meum, quem tuis obséquiis mancipávi». Nóverat enim mater fílii sanctitátem, et surgens plena fide, statim fuit ad dólium et invénit eum óptimo vino plenum. Quæ grátias agens gratiárúm omnium largitóri, fecit de illo vino viro suo et áliis largíssime propinári. Et miráti sunt univérsi.

RESPONSORIUM


R. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam;* Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
V. Cum víderis nudum óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. * Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Vel alia:

E Mýsticis quæstiónibus fratris Ioánnis Arintero presbýteri

(Cuestión II, Art. 1: ed. Fr. S.-M. Lozano, BAC 154, Madrid 1956, pp. 158-162)

Ad plenám sanctitatem Deus omnes vocat

     Longe absens a consílio excipiéndi vel excludéndi quémlibet, sicut odióse solent hómines ágere, divína Sapiéntia se omnibus præbet neminémque exclúdens omnes invítat. Magnos quidem et parvos vocat, doctos et indóctos, religiósos et láicos, iustos et peccatóres, dúmmodo ei ex ánimo se tradant atque ipsi diligénter ac docíliter obtemperántes illam sequántur, ab eiúsdem suavíssimo ducti spiritu. Omnibus sane sibi consentiéntibus cum univérsis infinitísque suis divítiis se tradet.
     Idcírco omnes plene confídere quidem póssumus, pro tanta liberalitáte, de divína bonitáte ac misericórdia si vere nosípsos abrenuntiántes toto ex corde ei confídimus eíque adhærémus fidénter. Cum autem ánima quædam, de se deque própria sciéntia, habilitáte et prudéntia diffídens, óculos constánter in Deum defíxos tenet in eius manus se tradens omniáque ab eo exspéctans, Deus illam non dimíttit ita ut plenam de eius possessiónem non hábeat, sibi ipsi assúmens munus illam dirigéndi ac gubernándi atque in omnibus ei providéndi.
     Ipsa divína Sapiéntia certióres nos revéra facit diligéntes se dilígere atque prius vel póstea se reveláre ómnibus illam cupiéntibus et ex toto corde quæréntibus, semper paráta illos táliter expléndi gloria ac divítiis necnon et iustítia ac felicitáte, ut, infántia spirituális vitæ relícta, vias mýsticæ prudéntiæ ingrediántur. Ipsa divína Sapiéntia vitam largítur, vires infúndit, affabíliter éxcipit, consolatiónem affert, dírigit ac benedictiónibus complet omnes qui illam vere exquírunt atque ipsi obtemperáre parátos se præbent.
     Nullus autem, quantumcúmque húmilis, despéctus vel vitiósus, rudis vel incúltus aut pauper sit, assérere póterit in rei veritáte se mínime invitátum esse ad istas íntimas communicatiónes divínas, quóniam Deus mínime tales acceptiónes pérpetrat. Ipse enim ad veram plenámque sanctitátem omnes indiscriminátim vocat: sanctitátem nimírum filiórum eius, qui illi símiles omníno esse debent; cum omnibus seípsum íntime et ex ánimo communicáre desiderat, et certe communicáret si illi consentírent neque impediméntis obstárent; in ómnibus delícias suas quærit inveníre illásque gustándas omnibus præbéret nisi sibi ipsi impediméntum præstárent illi resisténdo vel sanctitátem ipsam neglegéndo.
     Re quidem vera, omnes ad consolatiónes eius gustándas vocántur, per ascensiónem ad montem sanctum eius, atque ad lætándum in eius mýstica oratiónis domo; quippe possunt, si revéra id quærunt, ad pectus eius se refícere ibídem accédere divinísque munéribus cumulári ac ampléxibus mulcéri; omnes item peramánter invitántur in disciplínæ domum intráre ut veritátis et iustítiæ sitim exstínguant atque a Deo ipso erudiántur: quot enim divínæ grátiæ fidéles inveniúntur, hos Spiritus Sancti únctio docet ómnia.
     [Itaque pro ómnibus fidélibus et non pro alíquibus tantum Apóstolus Spíritum sapiéntice et revelatiónis petit, ut illuminátis óculis cordis Deum agnóscere possent atque scire quæ sit spes vocatiónis eius, et quæ divitice glórice hæreditátis eius in sanctis. Verum, idípsum possidére hunc peramántem Spíritum et ab ipso possidéri vitam constítuit mýsticam, seu veram supernaturálem contemplatiónem, quam revéra assequúntur quicúmque talem póssident iustítiæ sitim, quique haud quiéscunt donec ad arcánum illum bibant Flúvium aquæ vivæ procedéntem in ætérnum de sede Dei et Agni.
     Verúmtamen si prætiosíssimum hoc præ áliis donum mínime quandóque obtinétur, id ex eo évenit quod non illo fervóre et instántia pétitur quibus Apóstolus petébat; quod autem non tali modo petátur, hoc únice ex eo pendet quod non rite nóscitur nec débite existimátur. Sunt enim hæc mýstica et secretíssima Dei dona, quæ nemo novit, nisi qui áccipit, nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spiritus Sancti inflámmat. Si scires donum Dei, tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam... saliéntem in vitam cetérnam. Omnibus probe dícitur: Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus.]

RESPONSORIUM

1 Petr 1, 15.2, 9; Ps 33, 9

R. Secúndum Deum, qui vocávit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatióne sitis: * Ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.
V. Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus. * Ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.

ORATIO

Orémus:
Excita, Dómine, in pópulo tuo spíritum evangélicum quo repléta Beáta Ioánna fílios Domínicum et Mannem ad vitam apostólicam præparávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)