lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 augustus 2019
SS. Pontiani, papæ et Hippolyti, presbyteri, martyrum, memoria ad libitum


Pontianus episcopus Romæ ordinatus est anno 231; ab imperatore Maximino anno 235 una cum presbytero Hippolyto in Sardiniam relegatus est. Ibique munere se abdicavit et mortuus est. Eius corpus in cœmeterio Callisti sepultum est, corpus vero Hippolyti in cœmeterio ad viam Tiburtinam. Utrique martyri ab Ecclésia Romana iam initio sǽculi IV cultus tributus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

3,1-12
Propter peccata principum delebitur Ierusalem

    
    «Audíte, príncipes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudícium?». Sed ódio habétis bonum et dilígitis malum. Violénter tóllitis pelles eórum désuper eos et carnem eórum désuper óssibus eórum. Qui cómedunt carnem pópuli mei et pellem eórum désuper excóriant; et ossa eórum confríngunt et secant sicut carnem assam in lebéte et quasi carnem in médio ollæ. Tunc clamábunt ad Dóminum, et non exáudiet eos et abscóndet fáciem suam ab eis in témpore illo, sicut péssima fecérunt ópera sua. Hæc dicit Dóminus super prophétas, qui sedúcunt pópulum meum, qui cum habent, quid mórdeant déntibus suis, prædicant pacem; et si quis non déderit in ore eórum quíppiam, sanctíficant super eum prœlium. Proptérea nox vobis sine visióne erit, et ténebræ vobis sine divinatióne; et occúmbet sol super prophétas, et obtenebrábitur super eos dies. Et confundéntur vidéntes, et confundéntur divíni, et opérient lábia sua omnes, quia non est respónsum Dei. Verúmtamen ego replétus sum fortitúdine spíritus Dómini, iudício et virtúte, ut annúntiem Iacob scelus suum et Israel peccátum suum. Audíte hoc, príncipes domus Iacob et iúdices domus Israel, qui abominámini iudícium et ómnia recta pervértitis, qui ædificátis Sion in sanguínibus et Ierúsalem in iniquitáte. Príncipes eius in munéribus iúdicant, et sacerdótes eius in mercéde docent, et prophétæ eius in pecúnia divínant; et super Dóminum requiéscunt dicéntes: «Numquid non Dóminus in médio nostrum? Non vénient super nos mala». Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arábitur, et Ierúsalem quasi acérvus lápidum erit, et mons templi in excélsa silvárum.

RESPONSORIUM

Ps 78 (79), 1; Dan 3, 42. 29a

R. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, posuérunt Ierúsalem in ruínas. * Ne confúndas nos, sed fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
V. Peccávimus enim et iníque égimus, recedéntes a te. * Ne confúndas nos, sed fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 10, 2-3.5: CSEL 3, 491-492.494-495)

Fides inexpugnabilis

     Quibus vos láudibus prǽdicem, fortíssimi fratres? Robur péctoris vestri et perseverántiam fídei quo præcónio vocis exórnem? Tolerástis usque ad consummatiónem glóriæ duríssimam quæstiónem, nec cessístis supplíciis, sed vobis pótius supplícia cessérunt. Finem dolóribus quem torménta non dabant corónæ dedérunt. Laniéna grávior ad hoc diu perseverávit, non ut stantem fidem deíceret, sed ut hómines Dei ad Dóminum velócius mítteret.
     Vidit admírans præséntium multitúdo cæléste certámen Dei et spiritále prœlium Christi, stetísse servos eius voce líbera, mente incorrúpta, virtúte divína, telis quidem sæculáribus nudos, sed armis fídei credéntes armátos. Stetérunt torti torquéntibus fortióres et pulsántes ac laniántes úngulas pulsáta ac laniáta membra vicérunt.
     Inexpugnábilem fidem superáre non pótuit sǽviens diu plaga repetíta, quamvis rupta compáge víscerum torqueréntur in servis Dei iam non membra sed vúlnera. Fluébat sanguis qui incéndium persecutiónis exstíngueret, qui flammas et ignes gehénnæ glorióso cruóre sopíret. O quale illud fuit spectáculum Dómini, quam sublíme, quam magnum, quam Dei óculis sacraménto ac devotióne mílitis eius accéptum, sicut scriptum est in psalmis, Spíritu Sancto loquénte ad nos páriter et monénte: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Pretiósa mors hæc est quæ emit immortalitátem prétio sui sánguinis, quæ accépit corónam Dei consummatióne virtútis.
     Quam lætus illic Christus fuit, quam libens in tálibus servis suis et pugnávit et vicit, protéctor fídei et dans credéntibus tantum quantum se credit cápere qui sumit. Certámini suo ádfuit, prœliatóres atque assertóres sui nóminis eréxit, corroborávit, animávit. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis.
     O beátam Ecclésiam nostram, quam sic honor divínæ dignatiónis illúminat, quam tempóribus nostris gloriósus mártyrum sanguis illústrat. Erat ante in opéribus fratrum cándida: nunc facta est in mártyrum cruóre purpúrea. Flóribus eius nec lília nec rosæ desunt. Certent nunc sínguli ad utriúsque honóris amplíssimam dignitátem. Accípiant corónas vel de ópere cándidas vel de passióne purpúreas.

RESPONSORIUM

_

R. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

ORATIO

Orémus:
Patiéntia pretiósa iustórum tuæ nobis, Dómine, quǽsumus, afféctum dilectiónis accúmulet, et in córdibus nostris sacræ fídei semper exérceat firmitátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)