lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 augustus 2019
S. Ioannis Eudes, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est in diœcesi Sagiensi (Séez) in Gallia anno 1601; sacerdotio initiatus, per plures annos prædicationi in parœciis incubuit. Ut optimi sacerdotes instituerentur in seminariis et mulieres periclitantes in vita christiana firmarentur, Congregationes instituit. Devotionem erga Iesu et Mariæ Corda maxime fovit. Mortuus est anno 1680.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

3, 1-15
Obiurgationes contra Ierusalem

     Ecce Dominátor Dóminus exercítuum aufert a Ierúsalem et a Iuda robur et præsídium, omne robur panis et omne robur aquæ, fortem et virum bellatórem, iúdicem et prophétam et haríolum et senem, príncipem super quinquagínta et honorábilem vultu et consiliárium et sapiéntem magum, et prudéntem incantatórem, et dabo púeros príncipes eórum, et infántes dominabúntur eis. Et írruet pópulus, vir ad virum, unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem et ignóbilis contra nóbilem. Apprehéndet enim vir fratrem suum in domo patris sui: «Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua».
     Clamábit in die illa dicens: «Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum; nolíte constitúere me príncipem pópuli». Ruit enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Procácitas vultus eórum accúsat eos, et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt nec abscondérunt; væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei! Pópulum meum ópprimit infans, et mulíeres dominántur ei. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt et viam gréssuum tuórum díssipant.
     Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui et princípibus eius: «Vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in dómibus vestris. Quare attéritis pópulum meum et fácies páuperum commolítis?», dicit Dóminus Deus exercítuum.
    

RESPONSORIUM

Is 3, 10. 11, 13

R. Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!
V. Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ioánnis Eudes presbýteri De admirábili corde Iesu

(Lib. 1,5: Opera omnia 6, 107. 113-115)

Fons salutis et veræ vitæ

     Te rogo ut cógites Dóminum nostrum Iesum Christum tuum esse verum caput, et te unum ex eius membris. Ipse tibi est sicut membris caput; ómnia sua, tua sunt: spíritus, cor, corpus, ánima omnésque facultátes, quibus ómnibus tibi uténdum est quasi tibi própria sint ut, ei sérviens, eum laudes, ames et glorífices. Tu autem ipsi es sicut membrum cápiti, quaprópter veheménter ipse optat ómnibus tuis facultátibus uti, quasi eius sint, ad Patri serviéndum eúmque glorificándum.
     At non tantum ipse tibi est, sed vult étiam in te esse, in te vivens et dóminans sicut caput vivit et regnat in suis membris. Vult autem ut quidquid in eo est vivat et dominétur in te: eius spíritus in tuo spíritu, eius cor in tuo corde, omnes facultátes eius ánimi in tui ánimi facultátibus, ita ut in te adimpleántur hæc verba: Glorificáte et portáte Deum in córpore vestro, et vita Iesu manifestétur in vobis. Nec tantum tu es Dei Fílio, sed in ipso esse debes quemádmodum membra sunt in cápite. Quidquid in te est, in ipsum inseréndum est, vitámque ab eo excípere atque ab eo regi debes. Nulla erit tibi vera vita nisi in eo, qui unus est fons veræ vitæ; extra eum enim nónnisi mortem et intéritum invénies. Princípium sit ipse únicum tuórum mótuum, actiónum et vírium vitæ tuæ; de ipso et propter ipsum tibi vivéndum est, ut illa adímpleas verba: Nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus Dómino vívimus, sive mórimur Dómino mórimur. Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus mórtuus est et resurréxit, ut et mortuórum et vivórum dominétur. Unum dénique es cum ipso Iesu, sicut membra unum sunt cum cápite, ideóque unum debes cum eo spíritum habére, unam ánimam, unam vitam, unam voluntátem, unum consílium, unum cor. Et ipse tuus esse debet spíritus, cor, amor, vita omnéque tuum. Magna vero hæc oríginem in christifidéli ducunt a baptísmo, augéntur et corroborántur per confirmatiónem atque bonum exercítium ceterárum gratiárum, quæ a Deo ipsi participántur et per sanctam eucharístiam summópere perficiúntur.

RESPONSORIUM

Rom 14, 9. 8b. 7-8a

R. In hoc Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur. * Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus.
V. Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. Sive enim vívimus, Dómino vívimus; sive mórimur, Dómino mórimur. * Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Ioánnem presbýterum ad annuntiándum investigábiles Christi divítias mirabíliter elegísti, da nobis, eius exémplis et mónitis, ut in tua sciéntia crescéntes, secúndum Evangélii lumen fidéliter conversémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)