lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 september 2019
Pro O.P.: Bb. Michaelis (Jan Franciszek) Czartoryski, presbyteri, et Iuliæ (Stanislavæ) Rodzińska, virginis, sororis regularis, martyrum in Polonia, pro commemoratione


Frater Michael (1897-1944), e nobili familia Poloniæ, licentiam in architektura adeptus habitu Ordinis indutus est anno 1927 atque presbyter anno 1931 fuit ordinatus. Cui munus formationis potissimum fuit in Ordine commissum, utpote magister novitiorum et studentium Cracoviæ et Varsaviæ. Altero mundiali bello sæviente, cum ‘tumultus Polonicus’ exarsit (die 1 augusti 1944), in via interceptus est a rebellibus ac eorum cappellanus factus est ut spem in eos infunderet. Cum autem milites Germanici territorium ceperunt ubi ipse erat (die 1 septembris), mansit ut cappellanus pro sauciis qui in valetudinario subitario collecti erant, nec voluit eos relinquere. Dimidia tantum hora post eorum adventum transacta, Germanici omnes saucios necnon et cappellanum necaverunt (die 6 septembris 1944). Eorum corpora protracta sunt et combusta, ac postea in communem fossam sunt collecta.
Soror Iulia (1899-1945), prima ætate orbata parentibus, in orphanotrophio Dominicanarum recepta est ibique anno 1918 in novitiatum ingressa statim in quoddam orphanotrophium missa est; anno 1922 magistra erat et postea pædagogii rectrix in urbe Vilnius. Anno 1934 laudem étiam civitatis consecuta est pro sua cura et sollicitudine erga pauperes et derelictos. Vitæ spirituali religiosarum diligenter consuluit et fuit étiam adsistens cuiusdam fraternitatis laicalis Tertii Ordinis. Omnia officia sua semper servavit, gravis et sapiens fuit necnon et liberalis ac prudens administratrix. Anno 1939 Vilnius occupata est ab exercitu Sovietico et insequenti anno Lituania imperio Unionis Republicarum Socialistarum Sovieticarum est addita. Anno autem 1941, Lituania a Germanicis militibus occupata et multis presbyteris ac religiosis in vincula conditis, soror Iulia cum capta non esset captivos succurrere potuit. A militibus illius manus quæ Gestapo appellabatur capta est anno 1943 in urbe Vilnius, ubi segregata est per annum unum, ut aliæ religiosæ, sævitias patiens corporis et animi. Mense iulio 1944 translata est in castra quæ Stutthort appellabantur, ubi custodiebantur mulieres Iudææ ad excidium damnatæ; hic ipsa eminebat ob animum et spem et caritatem, atque cum illis sociis orabat, custodibus mirantibus. Mense novembris 1944 se obtulit ut maneret in sectione ubi servabantur mulieres morbo typhico affectæ, in quas spem et caritatem infudit. Cum liberatores pervenerunt in castra (die 30 ianuarii 1945) 6922 mulieres moribundas invenerunt, inter quas soror Iulia, quæ die 20 februarii mortua est.
Frater Michael et soror Iulia simul inter Beatos adscripti sunt a Ioanne Paulo II Varsaviæ die 13 iunii 1999 una cum aliis 106 martyribus Polonicis (3 episcopis, 52 presbyteri dioecesani, 26 presbyteri religiosi, 3 clericis, 7 fratribus, 8 sororibus, 9 fidelibus laicis, omnibus e 18 dioecesibus et 22 familiis religiosis, in 4 coetibus distributis).


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

30, 18 – 31, 9
Promissiones restaurationis Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos et non imminuéntur, et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant eum. Et erit dux eius ex eo et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Dómini, furor egrédiens procélla ruens; in cápite impiórum conquiéscet. Non cessábit ab ira indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónes cordis sui; in novíssimo diérum intellegétis ea.
     In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israel, et ipsi erunt mihi in pópulum. Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel». De longe Dóminus appáruit mihi: «In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israel; adhuc ornáberis týmpanis tuis et egrediéris in choro ludéntium. Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ; plantábunt plantántes et vindemiábunt. Quia erit dies, in qua clamábunt custódes in monte Ephraim: “Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum”. Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia propter Iacob et hínnite cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: “Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel”. Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul: cœtus magnus reverténtium huc. In fletu vénient, et in deprecatióne redúcam eos et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est».

RESPONSORIUM

Ier 31, 6, Is 2, 5

R. Erit dies in qua clamábunt custódes: * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.
V. Domus Iacob, veníte et ambulémus in lúmine Dómini. * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.

LECTIO ALTERA

E Lítteris Apostólicis sub plumbo datis « Incarnatiónis mystérium » Ioánnis Pauli II papæ

(n. 13, in: AAS 91, 1999, p. 142 s.)

Sanctorum martyrum memoria, signum perenne veritatis amoris

     Signum quoddam perénne, at hódie perquam signíficans, veritátis christiáni amóris est . Eórum testificátio ne oblivióne obruátur. Ii sunt qui, vitam ob amórem tradéntes, Evangélium nuntiavérunt. Martyr, nostra potíssimum ætáte, maióris illíus amóris est signum quod ómnia ália bona compléctitur. Eius vita suprémum illud verbum, quod Christus in cruce pronuntiávit, refert: “Pater dimítte illis, non enim sciunt quid fáciunt” (Lc 23, 34). Fidélis, qui sério ánimo suam christiánam vocatiónem putávit, secúndum quam martýrium possibílitas est quædam a Revelatióne iam enuntiáta, hanc exspectatiónem suæ in vitæ spátio exclúdere non potest. Duo mília annórum a Christo nato continuáta mártyrum testificatióne notántur.
     Hoc ínsuper sǽculum, quod ad finem vergit, innúmeros cognóvit mártyres præsértim propter nazísmum, communísmum, stírpium tribuúmve contentiónes. Omnium órdinum hómines suam ob fidem passi sunt, sánguine suam Christo Ecclesiǽque adhæsiónem luéndo sive interminátos cárceris annos omniúmque génerum angústias tolerándo, ne cuídam obsequeréntur ideológiæ quæ in immánis dictatúræ régimen immutáta est. Psychológica spectáta ratióne, martýrium est significantíssimum veritátis fídei documéntum, quæ humánum vultum tribúere vel violentíssimo mortis géneri valet suámque osténdit pulchritúdinem étiam inter crudelíssimas persecutiónes.
     Adveniéntis iubiláris anni perfúsi grátia, maióre ímpetu gratiárum actiónis Patri hymnum dícere potérimus et cánere: Te mártyrum candidátus laudat exércitus. Utique, hic est exércitus illórum qui “lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine agni” (Ap 7, 14). Hanc ob causam Ecclésiæ ubíque terrárum eórum testificatióni adhæréndum est itémque eórum studióse tuénda. Utinam Dei Pópulus, horum germanórum signiferórum cuiúsvis ætátum, linguárum et natiónum exémplis in fide roborátus, fidénter tértii millénnii limen transgrediátur. Eórum martýrii admirátio, in fidélium córdibus, cum voluntáte coniungátur illórum exémpla per Dei grátiam sectándi, si exstíterint condiciónes.

RESPONSORIUM

Mt 5, 11.12a.10

R. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me; gaudéte et exultáte, * quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
V. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum. * Quóniam merces vestra copiósa est in cælis.

Vel:

Lc 6, 27; Mt 5, 44-45.48

R. Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, * ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.
V. Estóte ergo perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. * Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.

ORATIO

Orémus:
Beatórum mártyrum Michaélis et Iúliæ, quǽsumus Dómine, tibi nos orátio grata comméndet, et in tuæ veritátis professióne confírmet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Vel: Dio onnipotente e misericordioso, guarda il tuo popolo, che fa gloriosa memoria dei beati martiri Michele e Giulia, e come frutto del loro sacrificio donaci l’invitta costanza nella fede. Per il nostro Signore Gesù Cristo, tuo Figlio, che è Dio, e vive e regna con te, nell’unità dello Spirito Santo, per tutti i secoli dei secoli.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)