lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 october 2019
Pro O.P.: Iacobi de Ulm, religiosi, pro commemoratione


Ulmæ anno 1407 ortum habuit; peregrinus et miles mercenarius, Bononiam transiens se convertit orando ad sepulchrum sancti Dominici, habitum Ordinis suscepit et ex eorum numero esse voluit qui conversi nuncupantur. Artifex vitrarius præcipuus, vitris splendide historiatis ornavit Ecclésiam conventus et basilicam Bononiensem Sancti Petronii ubi nunc étiam opera eius mirari possumus. Memoriam reliquit religiosi humilis et obœdientis qui Passionem Salvatoris nimio studio meditabatur. Obiit Bononiæ die 11 octobris 1491. Cultum illi ab immemorabili prǽstitum Leo XII die 3 augusti 1825 confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

6, 1-10
De servis. De falsis doctoribus

     Caríssime: Quicúmque sunt sub iugo, servi dóminos suos omni honóre dignos arbitréntur, ne nomen Dei et doctrína blasphemétur. Qui autem fidéles habent dóminos, non contémnant, quia fratres sunt, sed magis sérviant, quia fidéles sunt et dilécti qui benefícii partícipes sunt. Hæc doce et exhortáre.
     Si quis áliter docet et non accédit sanis sermónibus Dómini nostri Iesu Christi et ei, quæ secúndum pietátem est, doctrínæ, supérbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiónes et pugnas verbórum, ex quibus oriúntur invídiæ, contentiónes, blasphémiæ, suspiciónes malæ, conflictatiónes hóminum mente corruptórum et qui veritáte priváti sunt, existimántium quæstum esse pietátem.
     Est autem quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in mundum, quia nec auférre quid póssumus; habéntes autem aliménta et quibus tegámur, his conténti érimus. Nam qui volunt dívites fíeri, íncidunt in tentatiónem et láqueum et desidéria multa stulta et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem; radix enim ómnium malórum est cupíditas, quam quidam appeténtes erravérunt a fide et inseruérunt se dolóribus multis.

RESPONSORIUM

Mt 6, 25; 1 Tim 6, 8

R. Ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. * Nonne ánima plus est quam esca, et corpus quam vestiméntum?
V. Habéntes autem aliménta et quibus tegámur, his conténti érimus. * Nonne ánima plus est quam esca, et corpus quam vestiméntum?

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Lib. 2, hom. 36, 11-13: PL 76, 1272-1274)

In mundo, sed non de mundo

     Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.
     Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.
     Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis, non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.
     Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis, ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit, et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos rei in hoc mundo delectátio ímplicet.
     Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hǽreat.
     Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

1 Cor 7, 29. 30. 31; 2, 12

R. Tempus breviátum est; réliquum est ut et qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: * prǽterit enim figúra huius mundi.
V. Nos autem non spíritum mundi accépimus. * prǽterit enim figúra huius mundi.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beáto Iacobo tuam ubíque diffúsam bonitátem mirífice contuéri et arte exprímere tribuísti, fac nos, illíus opéribus et exémplis, ita ínstrui ut summæ tuæ pulchritúdinis contemplatióni efficiámur aptióres. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)