lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 ianuarius 2020
Sanctissimi Nominis Iesu, memoria ad libitum




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum.
R. Ut cognoscámus verum Deum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

3, 5-16
Vita novi hominis

     Fratres: Mortificáte membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Græcus et Iudǽus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.
     Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.
     Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 3, 27-28

R. Quicúmque in Christo baptizáti sumus, Christum indúimus: * Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.
V. Non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus neque fémina.* Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri

(Sermo 49, cap. 1: Opera Omnia, IV, 495ss.)

Magnum fidei fundamentum Nomen Iesu

     Hoc quidem est illud sanctíssimum Nomen quod tantum fuit ab antíquis pátribus desiderátum, tantis anxietátibus exspectátum, tantis languóribus prolongátum, tantis suspíriis invocátum, tantis lácrimis postulátum, sed témpore grátiæ misericórditer est donátum. Abscónde, quæso, nomen poténtiæ, non audiátur nomen vindíctæ, teneátur nomen iustítiæ. Da nobis nomen misericórdiæ, sonet nomen Iesu in áuribus meis, quia tunc vere vox tua dulcis et fácies tua décora.
     Magnum ígitur fídei fundaméntum nomen Iesu effíciens fílios Dei. Fides enim cathólicæ religiónis consístit in notítia Iesu Christi et lúmine, qui est lumen ánimæ, óstium vitæ, fundaméntum salútis ætérnæ. Hanc si quis non habúerit aut relíquit, véluti sine lúmine per ténebras noctis vadit et clausis óculis per discrímina præcipitánter incédit, et quantacúmque ratiónis eminéntia fúlgeat, ducem séquitur cæcum, dum ad intelligénda secréta cæléstia próprium séquitur intelléctum, aut, fundaménto neglécto, constrúere nítitur domum, aut, óstium prætermísso, vult intráre per tectum. Fundaméntum ígitur istud Iesus est, lumen et óstium, qui se viam monstratúrus errántibus, fídei lumen exhíbuit ómnibus, per quam posset Deus ignótus requíri, quæsítus credi, créditus inveníri. Fundaméntum hoc susténtat Ecclésiam in Iesu nómine fabricátam. Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóse splendére, annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile lumen suum? Quibus illuminátis et in lúmine isto vidéntibus lumen mérito Apóstolus dicat: «Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte».
     O ígitur nomen gloriósum, o nomen gratiósum, o nomen amorósum et virtuósum! Per te crímina relaxántur, per te adversárii superántur, per te infírmi liberántur, per te patiéntes in adversitátibus roborántur et iucundántur! Tu credéntium honor, tu prædicántium doctor, tu operántium roborátor, tu deficiéntium sustentátor. Igneo fervóre et calóre tuo desidéria inardéscunt, postuláta suffrágia impetrántur, inebriántur ánimæ contemplántes atque per te glorificántur omnes in cælésti glória triumphántes. Cum quibus, dulcíssime Iesu, per hoc sanctíssimum nomen tuum conregnáre nos fácias.

RESPONSORIUM

Cf. Ps 5, 12; 88, 16b-17a

R. Omnes qui sperant in te, Dómine, læténtur, in ætérnum exsúltent. Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, * qui díligunt nomen tuum.
V. Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die. * Qui díligunt nomen tuum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui salútem humáni géneris in Verbi tui incarnatióne fundásti, da pópulis tuis misericórdiam quam depóscunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigéniti tui, nomen áliud invocándum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)