lat

BREVIARIUM ROMANUM

31 ianuarius 2020
S. Ioannis Bosco, presbyteri, memoria


Prope Castrum Novum (Castelnuovo) in diœcesi Taurinensi natus est anno 1815; pueritiam egit asperam et, sacerdos factus, ad iuvenum educationem omnes vires contulit atque Congregationes fundavit, quæ artes et vitam christianam eos docerent. Opuscula étiam scripsit ad religionem tuendam et defendendam. Mortuus est anno 1888.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

31,1-15.23
Ultima verba Moysis

     In diébus illis: Abiit Móyses et locútus est ómnia verba hæc ad univérsum Israel et dixit ad eos: «Centum vigínti annórum sum hódie, non possum ultra égredi et íngredi, præsértim cum et Dóminus díxerit mihi: “Non transíbis Iordánem istum”. Dóminus Deus tuus ipse transíbit ante te; ipse delébit gentes has in conspéctu tuo, et possidébis eas, et Iósue transíbit ante te, sicut locútus est Dóminus. Faciétque Dóminus eis, sicut fecit Sehon et Og régibus Amorræórum et terræ eórum delevítque eos. Cum ergo et hos tradíderit vobis, simíliter faciétis eis, sicut præcépi vobis. Viríliter ágite et confortámini; nolíte timére, nec paveátis a conspéctu eórum, quia Dóminus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimíttet, nec derelínquet te»
     Vocavítque Móyses Iósue et dixit ei coram omni Israel: «Confortáre et esto robústus; tu enim introdúces pópulum istum in terram, quam datúrum se pátribus eórum iurávit Dóminus, et tu eam sorte dívides eis. Et Dóminus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimíttet, nec derelínquet te: noli timére nec páveas».
     Et scripsit Móyses legem hanc et trádidit eam sacerdótibus fíliis Levi, qui portábant arcam fœderis Dómini, et cunctis senióribus Israel; præcepítque eis dicens: «Post septem annos, anno remissiónis, in sollemnitáte Tabernaculórum, conveniéntibus cunctis ex Israel, ut appáreant in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audiéntibus eis; cóngrega pópulum tam viros quam mulíeres, párvulos et ádvenas, qui sunt intra portas tuas, ut audiéntes discant et tímeant Dóminum Deum vestrum et custódiant impleántque omnes sermónes legis huius; fílii quoque eórum, qui nunc ignórant, áudiant et discant timére Dóminum Deum vestrum cunctis diébus, quibus versámini in terra, ad quam vos, Iordáne transmísso, pérgitis obtinéndam».
     Et ait Dóminus ad Móysen: «Ecce prope sunt dies mortis tuæ; voca Iósue et state in tabernáculo convéntus, ut præcípiam ei». Abiérunt ergo Móyses et Iósue et stetérunt in tabernáculo convéntus; apparuítque Dóminus ibi in colúmna nubis, quæ stetit in intróitu tabernáculi.
     Præcepítque Dóminus Iósue fílio Nun et ait: «Confortáre et esto robústus; tu enim introdúces fílios Israel in terram, quam eis pollícitus sum, et ego ero tecum».

RESPONSORIUM

Deut 31, 7b-8; Prov 3, 26

R. Confortáre et esto robústus, quia Dóminus Deus tuus. * Ipse est ductor tuus, ipse erit tecum; noli timére.
V. Dóminus erit in látere tuo et custódiet pedem tuum, ne capiáris. * Ipse est ductor tuus, ipse erit tecum; noli timére.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Ioánnis Bosco, presbýteri

(Epistolario, Torino 1959, 4, 201-203)

Semper amanter adlaboravi

     In primis, si vidéri cúpimus sollíciti veræ beatitúdinis nostrórum alumnórum quo facílius eos inducámus ad própria offícia adimplénda, opórtet ne umquam obliviscámini vos vices ágere paréntum iúvenum dilectórum, pro quibus semper amánter adlaborávi, stúdui et sacerdotália múnera exércui, et non ego solus, sed tota Salesiána socíetas.
     Quóties, filíoli mei, in meo non brevi currículo mihi persuadéndum fuit de huiúsmodi magna veritáte! Facílius est irásci quam sustinére, púero minári quam persuadére; dicam immo commódius esse nostræ impatiéntiæ et supérbiæ pœna affícere pervicáces pótius quam eos corrígere, fírmiter suavitérque tolerándo.
     Caritátem tamen Pauli vobis comméndo, qua ipse se gerébat in neóphytos, quæ sæpe ad lácrimas eum adducébat et ad supplicatiónem, quando eos parum dóciles et suæ dilectióni obniténtes inveniébat.
     Cavéte ne quis iúdicet vos veheménti ánimi ímpetu commovéri. Diffícile est in puniéndo illam ánimi constántiam serváre, quæ necessária est, ne dúbium exoriátur nos ad ostendéndam nostram auctoritátem ágere vel ad ánimi ímpetum effundéndum.
     Ut fílios aspiciámus eos, in quos áliqua potéstas est nobis exercénda. Constituámus nos quasi in eórum famulátum, quemádmodum Iesus, qui ad obœdiéndum venit, non ad imperándum, pudeátque nos ipsíus speciéi dominándi; nec dominémur in ipsis, nisi ad mélius eísdem serviéndum.
     Huiúsmodi erat agéndi rátio Iesu cum Apóstolis, qui eos, ignorántes et rudes, immo et parum fidéles sustinébat, et in peccatóres se ea cum benignitáte et familiári amicítia gerébat, ut álii stupórem, álii vero scándalum concíperent, aliíque dénique spem a Deo impetrándi véniam. Ideóque nobis mandávit ut essémus mites et húmiles corde.
     Nostri sunt fílii, quaprópter cum eórum erróres compéscimus, omnem iram deponámus vel ádeo temperémus quasi omníno exstinxérimus.
     Non in ánimo concitátio, non in óculis contémptio, non in ore contumélia, sed misericórdia in præsénti, spes futúri témporis, ut veros decet patres, qui veræ stúdeant correctióni et emendatióni.
     In gravíssimis rerum adiúnctis præstat Deum supplíciter et humíliter exoráre, quam verbórum flumen emíttere, quæ, dum audiéntium ánimos offéndunt, nullam sóntibus áfferunt utilitátem.

RESPONSORIUM

Mc 10, 13-14; Mt 18, 5

R. Offerébant Iesu párvulos, ut tángeret illos; discípuli autem comminabántur eis. At videns Iesus, ait illis: * Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos; tálium est enim regnum Dei.
V. Qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. * Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos; tálium est enim regnum Dei.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Ioánnem presbýterum adulescéntium patrem et magístrum excitásti, concéde, quǽsumus, ut, eódem caritátis igne succénsi, ánimas quǽrere tibíque soli servíre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)