lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 aprilis 2020
Feria Quinta in Cena Domini


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropǽo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Cum exaltátus fúero a terra.
R. Omnia traham ad meípsum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

4, 14 – 5, 10
Iesus Christus, pontifex maximus

     Fratres: Habéntes pontíficem magnum, qui penetrávit cælos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem; non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.
     Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus pro homínibus constitúitur in his, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis, qui æque condolére possit his, qui ignórant et errant, quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte et propter eam debet, quemádmodum et pro pópulo ita étiam pro semetípso offérre pro peccátis.
     Nec quisquam sumit sibi illum honórem, sed qui vocátur a Deo tamquam et Aaron. Sic et Christus non semetípsum glorificávit, ut póntifex fíeret sed qui locútus est ad eum: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te»; quemádmodum et in álio dicit: «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech».
     Qui in diébus carnis suæ, preces supplicationésque ad eum, qui possit salvum illum a morte fácere, cum clamóre válido et lácrimis ófferens et exaudítus pro sua reveréntia; et quidem cum esset Fílius, dídicit ex his, quæ passus est, obœdiéntiam et, consummátus, factus est ómnibus obœdiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ, appellátus a Deo póntifex iuxta órdinem Melchísedech.

RESPONSORIUM

Hebr 5, 8. 9. 7

R. Christus, cum esset Fílius, dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam; * et factus est ómnibus obœdiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ.
V. In diébus carnis suæ preces cum clamóre válido ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. * Et factus est ómnibus obœdiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Melitónis Sardiáni epíscopi in Pascha

(Nn. 65-71: SCh 123, 95-101)

Ex Homilía Melitónis Sardiáni epíscopi in Pascha

     Multa a prophétis prædícta sunt in Paschæ mystérium quod est Christus, cui glória in sǽcula sæculórum, amen. Ipse venit e cælis in terram propter patiéntem hóminem; eúndem índuit per Vírginis ventrem et pródiit ut homo; suscépit patiéntis hóminis passiónes per corpus passióni obnóxium et destrúxit carnis passiónes, spíritu autem qui mori non pótuit occídit homicídam mortem.
     Ipse enim addúctus est ut agnus et occísus ut ovis, véluti ab Ægýpto nos a mundi cultu redémit et servávit nos de servitúte diáboli quasi de manu Pharaónis; et consignávit ánimas nostras próprio Spíritu, et membra córporis nostri suo sánguine.
     Hic est qui confusióne mortem índuit et diábolum in planctu constítuit, sicut Móyses Pharaónem. Hic est qui iniquitátem percússit et iniustítiam, sicut Móyses Ægýptum sterilitáte damnávit.
     Hic est qui nos erípuit de servitúte ad libertátem, de ténebris ad lucem, de morte ad vitam, a tyránnide in regnum perpétuum, et fecit nos sacerdótium novum et pópulum eléctum, ætérnum. Hic est Pascha salútis nostræ.
     Hic est qui in multis multa sustínuit; hic est qui in Abel occísus est, et in Isaac pédibus colligátus est, et in Iacob peregrinátus est, et in Ioseph venúmdatus est, et in Móyse expósitus, et in agno iugulátus, et in David persecútus, et in prophétis exhonorátus est.
     Hic est qui in Vírgine incarnátus, super lignum suspénsus, in terra sepúltus est, et resúrgens a mórtuis ad cælórum excélsa conscéndit.
     Hic est agnus sine voce; hic est agnus occísus; hic est natus ex María pulchra agna; hic est qui de grege assúmptus et ad mactatiónem tractus et véspere immolátus et nocte sepúltus est; qui super lignum non fractus, et subter terram non solútus est; qui resurréxit a mórtuis et de inferióre sepúlcro hóminem resuscitávit.

RESPONSORIUM

Rom 3, 23-25; Io 1, 29

R. Omnes peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem quæ est in Christo Iesu, * Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus.
V. Ecce agnus Dei, qui tollit peccátum mundi. * Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus.

ORATIO

Orémus:
Deus, quem dilígere et amáre iustítia est, ineffábilis grátiæ tuæ in nobis dona multíplica, et, qui fecísti nos in morte Fílii tui speráre quæ crédimus, fac nos, eódem resurgénte, perveníre quo téndimus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)