lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 aprilis 2020
S. Pii V, Papæ, memoria ad libitum


Natus est prope Alexandriam, in Italia, anno 1504. Inter Fratres Prædicatores adscriptus, theologiam docuit. Episcopus et cardinalis creatus, ad Petri cathedram evectus est anno 1566. Reformationem Ecclesiæ, a concilio Tridentino incœptam, strenue prosecutus est, propagationem fidei promovit et divinum cultum instauravit. Mortuus est die 1 maii anni 1572.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

9, 13-21
Plaga belli

     Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: «Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum Euphráten». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.
     Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne sua neque a furtis suis.

RESPONSORIUM

Cf. Act 17, 30. 31; Ioel 1, 13. 14

R. Omnes ubíque pæniténtiam agant, * eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.
V. Minístri Dei, congregáte omnes habitatóres terræ, et clamáte ad Dóminum. * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 124,5: CCL 36, 684-685)

Ecclésia fundata est super Petram, quam confessus est Petrus

     Præter ália solácia miserórum, quæ géneri humáno præbére non cessat Deus, in plenitúdine témporis, quo ipse sciébat hoc esse faciéndum, misit Fílium suum unigénitum, per quem creávit univérsa, ut manens Deus fíeret homo et esset mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus.
     In quem credéntes per lavácrum regeneratiónis solúto reátu ómnium peccatórum, liberaréntur a damnatióne perpétua et víverent in fide et spe et caritáte, peregrinántes in hoc sǽculo atque in eius tentatiónibus laboriósis et periculósis, consolatiónibus autem Dei et corporálibus et spiritálibus ambulárent ad conspéctum eius, viam tenéntes quod eis factus est Christus.
     Et quia in ipso quoque ambulántes non sunt sine peccátis, quæ de huius vitæ infirmitáte subrépunt, dedit eleemosynárum remédia salutária, quibus eórum adiuvarétur orátio, ubi eos dícere dócuit: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
     Hoc agit Ecclésia spe beáta in hac vita ærumnósa, cuius Ecclésiæ Petrus apóstolus, propter apostolátus sui primátum, gerébat figuráta generalitáte persónam.
     Quod enim ad ipsum próprie pértinet, natúra unus homo erat, grátia unus christiánus, abundantióre grátia unus idémque primus Apóstolus; sed quando ei dictum est: Tibi dabo claves regni cælórum, et quodcúmque ligáveris super terram erit ligátum et in cælis, et quodcúmque sólveris super terram erit solútum et in cælis, univérsam significábat Ecclésiam, quæ in hoc sǽculo divérsis tentatiónibus velut ímbribus, flumínibus, tempestátibus quátitur, et non cadit, quóniam fundáta est super petram, unde Petrus nomen accépit.
     ídeo quippe ait Dóminus: Super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, quia díxerat Petrus: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Super hanc ergo, inquit, petram, quam conféssus es, ædificábo Ecclésiam meam. Petra enim erat Christus; super quod fundaméntum étiam ipse ædificátus est Petrus. Fundaméntum quippe áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus.
     Ecclésia ergo, quæ fundátur in Christo, claves ab eo regni cælórum accépit in Petro, id est potestátem ligándi solvendíque peccáta. Hæc ígitur Ecclésia, amándo et sequéndo Christum, liberátur a malis. Magis autem séquitur in eis, qui certant pro veritáte usque ad mortem.

RESPONSORIUM

Ez 3, 21; 1 Tim 4, 16

R. Si tu commonúeris iustum ut non peccet, et ille non peccáverit, vivens vivet;* et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.
V. Atténde tibi et doctrínæ; et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt. * Et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)