lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 maius 2020
S. Bernardini Senensis, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Massæ (Massa Marittima) in Tuscia anno 1380; inter Fratres Minores adscriptus et sacerdotio initiatus, munus prædicationis per totam Italiam exercuit magno cum animarum fructu. Devotionem erga sanctissimum Iesu Nomen propagavit; de studio et disciplina in suo Ordine provehendis optime meritus, tractatus étiam theologicos scripsit. Mortuus est Aquilæ anno 1444.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 18-29
De antichristo

     Filíoli, novíssima hora est; et sicut audístis quia antichrístus venit, ita nunc antichrísti multi adsunt, unde cognóscimus quóniam novíssima hora est. Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam si fuíssent ex nobis, permansíssent nobíscum; sed ut manifestarétur quóniam illi omnes non sunt ex nobis. Sed vos unctiónem habétis a Sancto et scitis omnes. Non scripsi vobis quasi nesciéntibus veritátem sed quasi sciéntibus eam, et quóniam omne mendácium ex veritáte non est. Quis est mendax nisi is, qui negat quóniam Iesus est Christus? Hic est antichrístus, qui negat Patrem et Fílium. Omnis, qui negat Fílium, nec Patrem habet; qui confitétur Fílium, et Patrem habet.
     Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat; si in vobis permánserit, quod ab inítio audístis, et vos in Fílio et in Patre manébitis. Et hæc est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis: vitam ætérnam.
     Hæc scripsi vobis de eis, qui sedúcunt vos. Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, manet in vobis, et non necésse habétis, ut áliquis dóceat vos; sed sicut únctio ipsíus docet vos de ómnibus, et verum est et non est mendácium, et, sicut dócuit vos, manétis in eo.
     Et nunc, filíoli, manéte in eo, ut, cum apparúerit, habeámus fidúciam et non confundámur ab eo in advéntu eius. Si scitis quóniam iustus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit iustítiam, ex ipso natus est.

RESPONSORIUM

1 Io 2, 27; Ioel 2, 23

R. Unctio, quam accepístis, manet in vobis; * et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.
V. Exsultáte et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis plúviam iustítiæ. * Et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri

(Sermo 49, De glorioso Nomine Iesu Christi, cap. 2: Opera omnia 4, 505-506)

Nomen Iesu, splendor prædicantium

     Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóso splendóre annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile lumen suum? Quibus illuminátis, et in lúmine isto vidéntibus lumen, mérito Apóstolus dicat: Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte.
     Proínde hoc nomen declarári debet ut lúceat, non latére. Nec tamen in prædicatióne proférri debet corde sórdido vel ore pollúto, sed in vase recondéndum et proferéndum elécto.
     Unde Dóminus de Apóstolo ait: Vas, inquit, electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel. Vas, inquit, electiónis, ubi liquor dulcíssimus venális expósitus, ut próvocet ad bibéndum, dum rútilat et splendéscit in vasis eléctis: ut portet, inquit, nomen meum.
     Nam sicut igne succénso, purgátis agris, consúmitur aríditas et inutílitas véprium et spinárum, et sicut in ortu solárium radiórum, pulsis ténebris, látitant fures, noctívagi fossorésque domórum; sic lingua Pauli pópulis prædicánte, velut magno tonítruo perstrepénte, velut igne veheméntius irruénte, velut sole clárius oriénte, consumebátur infidélitas, disperíbat fálsitas, elucescébat véritas, ad instar ceræ veheméntis ignis incéndio liquefáctæ.
     Nomen enim Iesu circumferébat verbis, epístolis, miráculis et exémplis. Laudábat enim nomen Iesu assídue et collaudábat illud in confessióne.
     Hoc ínsuper nomen coram régibus et géntibus et fíliis Israel portábat Apóstolus tamquam lumen et illuminábat pátrias, et clamábat ubíque illud: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus. Et monstrábat ómnibus lucérnam ardéntem atque lucéntem super candelábrum, annúntians in omni loco Iesum, et hunc crucifíxum.
     Proínde Ecclésia, Christi sponsa, semper eius testimónio fulta, iúbilat cum Prophéta, dicens: Deus, docuísti me a iuventúte mea, et usque nunc pronuntiábo mirabília tua, scílicet semper. Prophéta quoque ad hoc exhortátur, dicens: Cantáte Dómino et benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius, id est Iesum salvatórem eius.

RESPONSORIUM

Sir 51, 15ab; Ps 9, 3

R. Laudábo nomen tuum assídue, * Et collaudábo illud in confessióne.
V. Lætábor et exsultábo in te; psallam nómini tuo, Altíssime. * Et collaudábo illud in confessióne.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Iesu amórem exímium tribuísti, eius méritis precibúsque concéde, ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)