Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
S. Bedæ Venerabilis, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum
S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, virginis, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi, nolíte omni spirítui crédere, sed probáte spíritus si ex Deo sint, quóniam multi pseudoprophétæ prodiérunt
in mundum. In hoc cognóscitis Spíritum Dei: omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est,
et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichrísti, quod audístis quóniam venit, et
nunc iam in mundo est. Vos ex Deo estis, filíoli, et vicístis eos, quóniam maior est, qui in vobis est quam qui in
mundo. Ipsi ex mundo sunt; ídeo ex mundo loquúntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus. Qui cognóscit Deum, audit
nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
Caríssimi, diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum.
Qui non díligit, non cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium
suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed
quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola Cuthbérti de óbitu sancti Bedæ Venerábilis
Cum venísset tértia féria ante Ascensiónem Dómini, Beda cœpit veheméntius ægrotáre in anhélitu, et módicus tumor in pédibus appáruit. Totum
autem illum diem docébat et hiláriter dictábat; et nonnúmquam inter ália dixit: «Díscite cum festinatióne, néscio quámdiu subsístam, et si
post módicum tollat me Factor meus». Nobis autem videbátur quod suum éxitum bene sciret; et sic noctem in gratiárum actióne pérvigil duxit.
Mane illucescénte, id est, féria quarta, præcépit diligénter scribi quæ cœperámus; et hoc fécimus usque ad tértiam horam. A tértia autem hora
ambulávimus cum relíquiis sanctórum, ut consuetúdo diéi illíus poscébat; unus vero erat ex nobis cum illo, qui dixit illi: «Adhuc, magíster
dilectíssime, capítulum unum de libro, quem dictásti, deest; videtúrne tibi diffícile plus te interrogári?». At ille: «Fácile est, inquit,
áccipe tuum cálamum et témpera, et festinánter scribe». Quod ille fecit.
Nona autem hora dixit mihi: «Quædam pretiósa in mea capsélla hábeo, id est, piper, orária et incénsa; curre velóciter, et presbýteros nostri
monastérii adduc ad me, ut et ego munúscula, quália Deus donávit, illis distríbuam». Et præséntibus illis locútus est ad eos, unumquémque
monens et óbsecrans pro ipso Missas celebráre, et oratiónes diligénter fácere, quod illi libénter spopondérunt.
Lugébant autem et flébant omnes, máxime quod díxerat quia æstimáret quod fáciem eius ámplius non multum in hoc sǽculo essent visúri. Gaudébant
autem de eo quod dixit: «Tempus est (si sic Factóri meo vidétur) ut revértar ad eum qui me fecit, qui me creávit, qui me, quando non eram,
ex níhilo formávit. Multum tempus vixi, bene mihi pius iudex vitam meam prævídit: tempus resolutiónis meæ instat, quia cúpio dissólvi et esse
cum Christo; étenim ánima mea desíderat regem meum Christum in decóre suo vidére». Sed et ália multa ad ædificatiónem nostram locútus, in
lætítia diem usque ad vésperam duxit.
Et præfátus puer Wiberth adhuc dixit: «Magíster dilécte, adhuc una senténtia non est rescrípta». At ille: «Scribe, inquit, cito». Post módicum
dixit puer: «Modo senténtia descrípta est». Ille autem: «Bene, ait, veritátem dixísti: consummátum est. Accipe caput meum in manus tuas, quia
multum me deléctat sedére ex advérso loci sancti mei, in quo oráre solébam, ut et ego sedens Patrem meum invocáre possim».
Et sic in paviménto suæ cásulæ decántans: «Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto», cum Spíritum Sanctum nominásset, spíritum e córpore
exhalávit últimum; atque (ut sine dúbio credéndum est) pro eo quod hic semper devotíssimus in Dei láudibus laboráverat, ad gáudia desideriórum cæléstium migrávit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ presbýteri eruditióne claríficas, fámulis tuis concéde propítius, et eius semper illustrári
sapiéntia, et méritis adiuvári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)