Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XIII
SS. protomartyrum sanctæ Romanæ Ecclesiæ, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
De libro secúndo Samuélis
In diébus illis: Consúluit David Dóminum dicens: «Num ascéndam in unam de civitátibus Iudæ?». Et
ait Dóminus ad eum: «Ascénde». Dixítque David: «Quo ascéndam?». Et respóndit ei: «In Hebron». Ascéndit ergo David et duæ uxóres eius, Achínoam
Iezrahelítes et Abígail uxor Nabal Carmelítæ; sed et viros, qui erant cum eo, duxit David síngulos cum domo sua, et mansérunt in óppidis Hebron.
Venerúntque viri Iudæ et unxérunt ibi David, ut regnáret super domum Iudæ.
Et nuntiátum est David quod viri Iabes Gálaad sepelíssent Saul. Misit ergo David núntios ad viros Iabes Gálaad dixítque ad eos: «Benedícti vos
Dómino, qui fecístis misericórdiam hanc cum dómino vestro Saul et sepelístis eum. Et nunc fáciat quidem vobis Dóminus misericórdiam et veritátem;
sed et ego reddam vobis simíliter bonum, eo quod fecéritis istud. Nunc autem conforténtur manus vestræ, et estóte fortes; licet enim mórtuus sit
dóminus vester Saul, tamen me unxit domus Iudæ in regem sibi».
Abner autem fílius Ner princeps exércitus Saul tulit Isbaal fílium Saul et duxit eum in Mahánaim regémque constítuit super Gálaad et super Aser
et super Iézrahel et super Ephraim et super Béniamin et super Israel univérsum. Quadragínta annórum erat Isbaal fílius Saul, cum regnáre cœpísset
super Israel, et duóbus annis regnávit; sola autem domus Iudæ sequebátur David. Et fuit númerus diérum, quos commorátus est David ímperans in
Hebron super domum Iudæ, septem annórum et sex ménsium.
Facta est ergo longa concertátio inter domum Saul et inter domum David: David semper invaléscens, domus autem Saul decréscens quotídie.
Nati quoque sunt fílii David in Hebron. Fuítque primogénitus eius Amnon de Achínoam Iezrahelítide, et post eum Chéleab de Abígail uxóre Nabal
Carmelítæ, porro tértius Absalom fílius Máacha fíliæ Tholmái regis Gesur, quartus autem Adonías fílius Haggith et quintus Saphatía fílius Abital,
sextus quoque Iéthraam de Egla uxóre David: hi nati sunt David in Hebron.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios
Ut vétera exémpla relinquámus, ad próximos athlétas veniámus; sǽculi nostri generósa exémpla proponámus. Propter zelum et invídiam, qui máximæ et iustíssimæ
colúmnæ erant, persecutiónem passi sunt et usque ad mortem certavérunt.
Ponámus nobis ante óculos bonos Apóstolos. Petrum, qui propter zelum iníquum non unum aut álterum, sed plures labóres sústulit atque ita martýrium passus
in débitum glóriæ locum discéssit. Propter zelum et contentiónem Paulus patiéntiæ prǽmium exhíbuit, sépties in víncula coniéctus, fugátus, lapidátus, in
oriénte ac occidénte verbi præco factus, illústrem fídei suæ famam sortítus est, qui postquam mundum univérsum iustítiam dócuit et ad occidéntis términos
venit et coram præféctis martýrium súbiit, sic e mundo migrávit et in locum sanctum ábiit, summum patiéntiæ exémplar exsístens.
Viris istis sancte vitam instituéntibus magna electórum multitúdo aggregáta est, qui supplíciis multis et torméntis, propter zelum passi, exémplar óptimum
inter nos exstitérunt. Propter zelum persecutiónem passæ mulíeres Danáidæ et Dircææ, postquam grávia et nefánda supplícia sustinuérunt, ad firmum fídei
cursum pertigérunt et débiles córpore nóbile prǽmium accepérunt. Zelus uxórum ánimos a marítis abalienávit et dictum patris nostri Adam mutávit: Hoc iam
os ex óssibus meis et caro ex carne mea. Zelus et conténtio urbes magnas evértit et gentes numerósas fúnditus delévit.
Hæc, caríssimi, non tantum, ut vos offícii vestri admoneámus, scríbimus, sed étiam, ut nos ipsos commonefaciámus; in eádem enim aréna versámur, et certámen
idem nobis impósitum est. Quare inánes et vanas curas relinquámus, et ad gloriósam et venerándam traditiónis nostræ régulam veniámus, ac videámus, quid
pulchrum et quid iucúndum et quid accéptum sit coram opífice nostro. Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur et cognoscámus quam pretiósus Deo sit
sanguis eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Románæ Ecclésiæ copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quǽsumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis
solidémur, et pia semper victória gaudeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)