lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 iulius 2020
S. Bonaventuræ, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circiter annum 1218 Balneoregii (Bagnoregio) in Etruria; philosophiæ et theologiæ Parisiis incubuit, et magister renuntiatus, sodales suos ex Ordine Minorum eas magno cum emolumento docuit. Minister generalis sui Ordinis electus, prudentia et sapientia illum rexit. Episcopus cardinalis Albanensis creatus, anno 1274 mortuus est Lugduni. Multa scripsit ad disciplinas theologicas et philosophicas illustrandas.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

21, 1-21.27-29
Elias, iustitiæ in pauperes defensor

     Témpore illo vínea erat Naboth Iezrahelítæ, quæ erat in Iézrahel iuxta palátium Achab regis Samaríæ. Locútus est ergo Achab ad Naboth dicens: «Da mihi víneam tuam, ut fáciam mihi hortum ólerum, quia vicína est et prope domum meam. Dabóque tibi pro ea víneam meliórem aut, si tibi commódius putas, argénti prétium quanto digna est». Cui respóndit Naboth: «Propítius mihi sit Dóminus, ne dem hereditátem patrum meórum tibi».
     Venit ergo Achab in domum suam tristis et indígnans super verbo, quod locútus fúerat ad eum Naboth Iezrahelítes dicens: «Non dabo tibi hereditátem patrum meórum». Et proíciens se in léctulum suum avértit fáciem ad paríetem et non comédit panem. Ingréssa est autem ad eum Iézabel uxor sua dixítque ei: «Quid est hoc, unde ánima tua contristáta est? Et quare non cómedis panem?». Qui respóndit ei: «Quia locútus sum Naboth Iezrahelítæ et dixi ei: Da mihi víneam tuam, accépta pecúnia; aut, si tibi placet, dabo tibi víneam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi víneam meam”». Dixit ergo ad eum Iézabel uxor eius: «Grandis auctoritátis es et bene regis regnum Israel! Surge et cómede panem et æquo esto ánimo: ego dabo tibi víneam Naboth Iezrahelítæ».
     Scripsit ítaque lítteras ex nómine Achab et signávit eas ánulo eius et misit ad maióres natu et ad optimátes, qui erant in civitáte eius et habitábant cum Naboth. Litterárum autem hæc erat senténtia: «Prædicáte ieiúnium et sedére fácite Naboth in cápite pópuli et submíttite duos viros fílios Bélial contra eum et testimónium dicant: “Maledixísti Deum et regem”; et edúcite eum et lapidáte, sicque moriátur». Fecérunt ergo cives eius maióres natu et optimátes, qui habitábant cum eo in urbe, sicut præcéperat eis Iézabel et sicut scriptum erat in lítteris, quas míserat ad eos. prædicavérunt ieiúnium et sedére fecérunt Naboth in cápite pópuli; et ingréssi duo viri fílii Bélial sedérunt contra eum et illi, ut viri diabólici, dixérunt contra eum testimónium coram multitúdine: «Maledíxit Naboth Deum et regem». Quam ob rem eduxérunt eum extra civitátem et lapídibus interfecérunt; miserúntque ad Iézabel dicéntes: «Lapidátus est Naboth et mórtuus est».
     Factum est autem, cum audísset Iézabel lapidátum Naboth et mórtuum, locúta est ad Achab: «Surge, pósside víneam Naboth Iezrahelítæ, qui nóluit tibi acquiéscere et dare eam, accépta pecúnia; non enim vivit Naboth, sed mórtuus est». Quod cum audísset Achab, mórtuum vidélicet Naboth, surréxit et descendébat in víneam Naboth Iezrahelítæ, ut possidéret eam.
     Factus est ígitur sermo Dómini ad Elíam Thesbíten dicens: «Surge et descénde in occúrsum Achab regis Israel, qui est in Samaría; ecce est in vínea Naboth, ad quam descéndit, ut possídeat eam. Et loquéris ad eum dicens: Hæc dicit Dóminus: Occidísti, ínsuper et possedísti! Et post hæc addes: Hæc dicit Dóminus: In loco, in quo linxérunt canes sánguinem Naboth, lambent tuum quoque sánguinem». Et ait Achab ad Elíam: «Num invenísti me, inimíce mi?». Qui dixit: «Invéni, eo quod venúmdatus sis, ut fáceres malum in conspéctu Dómini. Ecce ego indúcam super te malum et démetam posterióra tua et interfíciam de Achab quidquid masculíni sexus sive impúberem sive púberem in Israel».
     Itaque cum audísset Achab sermónes istos, scidit vestem suam et opéruit cilício carnem suam ieiunavítque et dormívit in sacco et ambulábat demísso cápite. Factus est autem sermo Dómini ad Elíam Thesbíten dicens: «Nonne vidísti humiliátum Achab coram me? Quia ígitur humiliátus est mei causa, non indúcam malum in diébus eius, sed in diébus fílii sui ínferam malum dómui eius».

RESPONSORIUM

Iac 4, 8b. 9a. 10a; cf. 5, 6

R. Emundáte manus, peccatóres, et purificáte corda, dúplices ánimo;* Lugéte et ploráte, humiliámini in conspéctu Dómini.
V. Addixístis et occidístis iustum, et non réstitit vobis. * Lugéte et ploráte, humiliámini in conspéctu Dómini.

LECTIO ALTERA

Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum

(Cap. 7, 1. 2. 4. 6; Opera omnia, 5, 312-313)

Mystica sapientia per Spiritum Sanctum revelata

     Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sǽculis abscónditum. Ad quod propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem, appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.
     In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum. Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.
     Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum; Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem. Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit: Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem, ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 24; Sir 1, 9a. 10

R. Qui servat mandáta Dei, in ipso manet, et ipse in eo: * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.
V. Deus creávit sapiéntiam in spíritu sancto, et effúdit illam super omnem carnem, et prǽbuit illam diligéntibus se. * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.

ORATIO

Orémus:
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, beáti Bonaventúræ epíscopi natalícia celebrántes, et ipsíus proficiámus eruditióne præclára, et caritátis ardórem iúgiter æmulémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)