lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 iulius 2020
S. Apollinaris, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Investigabiles divitias Christi ínter gentes propagans, secundo sǽculo exeunte, ut videtur, Ecclésiam Classensem apud Ravennam in Flaminia episcopus duxisse et inclito martyrii honore decoravisse traditur. Die vero 23 iulii ad Dominum migravit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

1, 15 – 2, 11
Quare Apostolus iter suum mutaverit

     Fratres: Hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis, et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos et a vobis dedúci in Iudǽam. Cum hoc ergo voluíssem, numquid levitáte usus sum? Aut, quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me «Est, est» et «Non, non»? Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est «Est» et «Non»! Dei enim Fílius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me et Silvánum et Timótheum, non fuit «Est» et «Non», sed «Est» in illo fuit. Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo «Est»; ídeo et per ipsum «Amen» Deo, ad glóriam per nos. Qui autem confírmat nos vobíscum in Christum et qui unxit nos Deus, qui et signávit nos et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.
     Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam quod parcens vobis non veni ultra Corínthum. Non quia dominámur fídei vestræ, sed adiutóres sumus gáudii vestri, nam fide stetístis.
     Státui autem hoc ipse apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos; si enim ego contrísto vos, et quis est qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me? Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum vénero, tristítiam hábeam de quibus oportébat me gaudére, cónfidens in ómnibus vobis, quia meum gáudium ómnium vestrum est. Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrimas, non ut contristémini, sed ut sciátis quam caritátem hábeo abundántius in vos.
     Si quis autem contristávit, non me contristávit, sed ex parte, ut non ónerem, omnes vos. Súfficit illi, qui eiúsmodi est, obiurgátio hæc, quæ fit a plúribus, ita ut e contra magis donétis et consolémini, ne forte abundantióre tristítia absorbeátur, qui eiúsmodi est. Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem; ídeo enim et scripsi, ut cognóscam probatiónem vestram, an in ómnibus obœdiéntes sitis. Cui autem áliquid donátis, et ego; nam et ego, quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi, ut non circumveniámur a Sátana, non enim ignorámus cogitatiónes eius.

RESPONSORIUM

2 Cor 1, 21-22; cf. Deut 5, 2. 4

R. Qui confírmat nos in Christum et qui unxit nos, Deus, qui et signávit nos, * Et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.
V. Dóminus Deus noster pépigit nobíscum fœdus, fácie ad fáciem locútus est nobis. * Et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 128, 1-3: CCL 24A, 789-791)

Ecce martyr regnat et vivit

     Beátus Apollináris Ecclésiam vernáculo atque ínclito martýrii honóre decorávit. Mérito Apollináris, quia iuxta mandátum Dei sui hic pérdidit ánimam suam, ut eam in vita conquíreret sempitérnam. Beátus qui ita cursum consummávit, fidem servávit, ut vere primus sibi credéntibus repperirétur in loco. Nec eum quisquam confessóris vocábulo minórem credat esse quam mártyrem, quem Dei nutu cotidiánum et multíplicem revérsum cónspicit ad agónem. Audi Paulum dicéntem: «Cotídie mórior». Semel mori parum est eum, qui potest regi suo gloriósam sæpe de hóstibus reférre victóriam. Non tam mors quam fides et devótio mártyrem facit; et sicut virtútis est in ácie, in conflíctu, pro regis amóre succúmbere, ita perféctæ virtútis est diu ágere et consummáre certámina. Non ídeo perfúnctum mártyrem, quia non statim íntulit mortem, sed probávit mártyrem, quia non elícuit fidem; eiécit tela quæ pótuit, et ómnia armórum suórum génera cállidus éxpetit inimícus, nec tamen fortíssimi ductóris locum movére pótuit aut temeráre constántiam. Summum est, fratres, pro Dómino præséntem vitam, si necésse sit, contémnere, sed gloriósum est étiam cum vita mundum suo témnere et conculcáre cum príncipe.
     Festinábat Christus ad mártyrem, martyr suum festinábat ad regem. Bene díximus festinábat, iuxta illud prophétæ: «Exúrge in occúrsum mihi, et vide». Sed ut propugnatórem suum sibi Ecclésia sancta retinéret, Christo veheménter occúrrit, ut et vincénti iustítiæ reserváret corónam et sibi belli témpore præliatóris sui præséntiam condonáret. Fundébat sæpe conféssor sánguinem suum suísque vulnéribus, fide mentis, suum testabátur auctórem. Cælum suspíciens carnem despiciébat et terram. Vicit tamen, ténuit, et a suo desidério retardári mártyrem ténera adhuc Ecclésiæ impetrávit infántia. Infántiam dico, quæ totum semper óbtinet; quæ plus lácrimis quam vírium ratióne conténdit. Neque enim tantum vultus et sudor fórtium quantum possunt lácrimæ parvulórum, quia ibi córpora, hic corda frangúntur; ibi mentis iudícia vix movéntur, hic tota píetas inclináta descéndit.
     Et quid plura? Egit, egit Ecclésia sancta mater, ut nusquam a suo separarétur antístite. Ecce vivit, ecce ut bonus pastor suo médius assístit in grege, nec umquam separátur spíritu, qui córpore præcéssit ad tempus. Præcéssit, dico, hábitu; cǽtero ipsa inter nos córporis sui habitatióne requiéscit. Extínctus est diábolus, persecútor occúbuit; ecce regnat et vivit, qui pro rege suo desiderávit occídi.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Tim 4, 7-8b; Phil 1, 21

R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: * Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.
V. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. * Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.

ORATIO

Orémus:
Dírige fidéles tuos, Dómine, in viam salútis ætérnæ, quam beátus Apollináris epíscopus doctrína et martýrio monstrávit, et fac nos, eódem intercedénte, sic in mandátis tuis perseveráre, ut cum ipso coronári mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)