lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 augustus 2020
Pro O.P.: B. Iordani de Rivalto, presbyteri, pro commemoratione


Anno c. 1260 ortus est in pago Rivalto et Pisis in conventu S. Catharinæ habitum religiosum induit ac fratrem se prǽbuit doctrina et facundia prænitentem. Pisis Florentiseque Iordanus memoriam reliquit prædicatoris claræ famæ et multos convertit, sermone utens quo abundantiam et altitudinem doctrinæ una cum simplicitate maxima iungebat. More temporum, latinum in prædicatione reliquit ac lingua vulgari prædicavit. Tempore ipso quo Dantes Aligherius vivebat, Iordanus operam dedit ad linguam vulgarem efformandam. Parisios petens morbo captus, Placentiæ obiit die 19 augusti anno 1311. Gregorius XVI die 23 augusti 1833 eius cultum adprobavit. Eius corpus Pisis requiescit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

9, 7 – 10, 4
Ira Dei contra regnum Israel

     Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israel. Et sciet omnis pópulus Ephraim et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes: «Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómori succísæ sunt, sed cedris commutábimus».
     Et elevávit Dóminus hostes super eum et inimícos eius excitávit, Sýriam ab oriénte et Philísthim ab occidénte, qui devoravérunt Israel toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et Dóminum exercítuum non inquisiérunt. Et succídit Dóminus ab Israel caput et caudam, palmam et arúndinem die una: longǽvus et honorábilis vultu ipse est caput, et prophéta docens mendácium ipse est cauda; rectóres pópuli istíus seducéntes et, qui regebántur, periérunt.
     Propter hoc super adulescéntulis eius non lætábitur Dóminus et pupillórum eius et viduárum non miserébitur, quia omnis ímpius est et nequam, et univérsum os lóquitur stultítiam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Succénsa est enim quasi ignis impíetas, veprem et spinam vorat, et succénditur in densitáte saltus, et convolvúntur colúmnæ fumi. In ira Dómini exercítuum incénditur terra; et est pópulus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. Et dévorat ad déxteram et esúrit et cómedit ad sinístram et non saturátur; unusquísque carnem próximi sui vorat: Manásses Ephraim et Ephraim Manássen, simul ipsi contra Iudam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.
     Væ, qui condunt leges iníquas et scribéntes iniustítiam scribunt, ut ópprimant in iudício páuperes et vim fáciant causæ humílium pópuli mei, ut fiant víduæ præda eórum, et pupíllos dirípiant! Quid faciétis in die visitatiónis et calamitátis de longe veniéntis? Ad cuius confugiétis auxílium et ubi derelinquétis glóriam vestram? Nam incurvabímini subter captívos et infra occísos cadétis. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.

RESPONSORIUM

Lam 2, 1

R. Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion! * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.
V. Non est recordátus scabélli pedum suórum, in die furóris sui. * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.

LECTIO ALTERA

E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita

(Presbyterorum ordinis, n. 12)

Presbyterorum ad perfectionem vocatio

     Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum, tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.
     Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
     Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
     Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
     Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur. Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi ad vitæ perfectiónem ordinántur.
     Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Iordánum, vitæ honestáte morúmque suavitáte, dignum Evangélicæ prædicatiónis minístrum effecísti, eius nobis imitatióne, concéde tui verbi servítio hominúmque salúti generóse inténdere, ut ætérnæ mercédis fructum cónsequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)