Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
S. Augustini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Pro O.P.: S. Augustini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Humbertus de Romans postea sanctum Augustinum regulam scripsisse secundum vitam apostolorum ostendit. Si quis cogitat canonicum Dominicum iam a viginti fere annis regulam Augustini professum esse, intellegit quomodo vita apostolica ab Augustino electa cum proposito prædicatorum congrueret. Obœdientia secundum Regulam apostolicam Augustini et Constitutiones Ordinis totam continet, étiam temporibus nostris, professionem vitæ dominicanæ.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magne Pater Augustíne,
preces nostras súscipe,
et per eas Conditóri
nos placáre sátage,
atque rege gregem tuum,
summum decus prǽsulum.
Amatórem paupertátis
te colláudant páuperes,
assertórem veritátis
amant veri iúdices,
frangis nobis favos mellis,
de Scriptúris dísserens.
Quæ obscúra prius erant
nobis plana fáciens,
tu de verbis Salvatóris
dulcem panem cónficis,
et propínas potum vitæ
de psalmórum néctare.
Tu de vita clericórum
sanctam scribis régulam,
quam qui amant et sequúntur
viam tenent régiam,
atque tuo sancto ductu
rédeunt ad pátriam.
Regi regum salus, vita,
decus et impérium,
Trinitáti laus et honor
sit per omne sǽculum,
qui concíves nos adscríbat
supernórum cívium. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1
Sumitur ad libitum alia vel alia series antiphonarum ex iis quæ hic proponuntur: Series A, ex Scripturis Sacris præsertim deprompta; Series B, gregoriano cantu ornata, vitam et virtutes Sancti referens. Psalmi de Communi pastorum.
Ser. A: A Misericórdiam consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte, superabundávit autem grátia Dómini cum fide et dilectióne in Christo Iesu.
Ser. B: Post mortem matris revérsus est Augustínus ad agros próprios, ubi cum amícis ieiúniis et oratiónibus vacans, scribébat libros et docébat indóctos.
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sǽculum sǽculi. (S. Irenæus)
2 Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *
et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
3 Desidérium cordis eius tribuísti ei *
et voluntátem labiórum eius non denegásti.
4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *
longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –
6 Magna est glória eius in salutári tuo, *
magnificéntiam et decórem impónes super eum;
7 quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *
lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
8 Quóniam rex sperat in Dómino
et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. –
9 [Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, *
dextera tua inveniet, qui te oderunt.
10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: *
Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
11 Fructum eorum de terra perdes *
et semen eorum de filiis hominum.
12 quóniam intenderunt in te mala, *
cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
13 quóniam pones eos dorsum, *
arcus tuos tendes in vultum eorum.]
14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1
Sumitur ad libitum alia vel alia series antiphonarum ex iis quæ hic proponuntur: Series A, ex Scripturis Sacris præsertim deprompta; Series B, gregoriano cantu ornata, vitam et virtutes Sancti referens. Psalmi de Communi pastorum.
Ser. A: A Misericórdiam consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte, superabundávit autem grátia Dómini cum fide et dilectióne in Christo Iesu.
Ser. B: Post mortem matris revérsus est Augustínus ad agros próprios, ubi cum amícis ieiúniis et oratiónibus vacans, scribébat libros et docébat indóctos.
Ant. 2
Ser. A: ídeo misericórdiam consecútus sum, ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem longanimitátem.
Ser. B: Compérta eius fama, beátus Valérius, Hipponénsis epíscopus, eum ad se accersíri fecit, et licet invítum presbýterum ordinávit.
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)
I
2 Bonum est confitéri Dómino *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara. –
5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –
6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9 tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2
Ser. A: ídeo misericórdiam consecútus sum, ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem longanimitátem.
Ser. B: Compérta eius fama, beátus Valérius, Hipponénsis epíscopus, eum ad se accersíri fecit, et licet invítum presbýterum ordinávit.
Ant. 3
Ser. A: In fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.
Ser. B: Factus présbyter, monastérium clericórum mox instítuit, et cœpit vívere secúndum régulam sub sanctis Apostólis constitútam.
II
10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –
13 Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3
Ser. A: In fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.
Ser. B: Factus présbyter, monastérium clericórum mox instítuit, et cœpit vívere secúndum régulam sub sanctis Apostólis constitútam.
V.
Audies de ore meo verbum.
R.
Et annuntiábis eis ex me.
LECTIO PRIOR
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses
Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes
ínvicem et donántes vobis ipsis si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc
caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore; et grati estóte.
Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus,
in grátia cantántes in córdibus vestris Deo; et omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu, grátias agéntes
Deo Patri per ipsum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
LECTIO ALTERA [***]
E Régula beáti Augustíni epíscopi
Ante ómnia, fratres caríssimi, diligátur Deus, deínde próximus, quia ista præcépta sunt principáliter nobis data. Hæc ígitur sunt, quæ ut
observétis præcípimus, in monastério constitúti.
Primum, propter quod in unum estis congregáti, ut unánimes habitétis in domo; et sit vobis ánima una et cor unum in Deo. Et non dicátis
áliquid próprium, sed sint vobis ómnia commúnia. Et distribuátur unicuíque vestrum a præpósito vestro victus et teguméntum, non æquáliter
ómnibus, quia non æquáliter valétis omnes, sed pótius unicuíque, sicut cuíque opus fúerit. Sic enim légitis in Actibus Apostolórum, quia
erant illis ómnia commúnia, et distribuebátur unicuíque sicut cuíque opus erat. Omnes unanímiter et concórditer vívite, et honoráte in vobis
Deum ínvicem, cuius templa facti estis.
Oratiónibus instáte, horis et tempóribus constitútis. In oratório, nemo áliquid agat nisi ad quod factum est, unde et nomen accépit: ut si
forte áliqui, étiam præter horas constitútas si eis vacat oráre volúerint, non eis sint impediménto, qui ibi áliquid agéndum putáverint.
Psalmis et hymnis cum orátis Deum, hoc versétur in corde quod profértur in ore.
Carnem vestram domáte ieiúniis et abstinéntia escæ et potus, quantum valitúdo permíttit. Quando autem áliquis non potest ieiunáre, non tamen
extra horam prándii áliquid alimentórum sumat, nisi cum ægrótat. Non sit notábilis hábitus vester; nec affectétis véstibus placére, sed móribus.
Lites aut nullas habeátis, aut quam celérrime finiátis; ne ira crescat in ódium, et trabem fáciat de festúca, et ánimam fácat homicídam. Sic
enim légitis: Qui odit fratrem suum, homicída est.
Ipse qui vobis præest, non se exístimet potestáte dominánte, sed caritáte serviénte, felícem. Honóre coram vobis prælátus sit vobis, timóre
coram Deo, substrátus sit pédibus vestris. Circa omnes, seípsum bonórum óperum prǽbeat exémplum. Corrípiat inquiétos, consolétur pusillánimes,
suscípiat infírmos, pátiens sit ad omnes. Disciplínam libens hábeat, metuéndus impónat. Et quamvis utrúmque sit necessárium, tamen plus amári
a vobis áppetat quam timéri, semper cógitans Deo se pro vobis redditúrum esse ratiónem. Unde vos, magis obœdiéndo, non solum vestri, sed étiam
ipsíus miserémini, qui inter vos, quanto in loco superióre, tanto in perículo maióre versátur.
Donet Dóminus ut observétis hæc ómnia, tamquam spirituális pulchritúdinis amatóres, et bono Christi odóre de bona vestra conversatióne fragrántes,
non sicut servi sub lege, sed sicut líberi sub grátia constitúti.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex Expositióne Régulæ beáti Augustíni epíscopi secúndum beátum Humbértum de Romans presbýteri.
Inter multas et várias régulas, sub quibus religiósi divérsi mílitant in Ecclésia, quædam sunt quas tradidérunt viri quidam, qui
catálogo sanctórum non adscribúntur; áliæ sunt quas sancti quidem edidérunt, sed tales qui non fuérunt eminéntes in sapiéntia; áliæ
vero quas etsi sancti vel perfécti in sapiéntia tradidérunt, tamen non fuérunt multæ auctoritátis. Certum est autem quod sánctitas
in ánima viri plus intérdum valet ad proferéndum salutáres senténtias quam sapiéntia; interdum autem simplícitas licet sancta, si
per sapiéntiam non dirigátur, minus laudabíliter profert senténtiam; senténtia vero proláta a sanctitáte et sapiéntia quibus deest
auctóritas minus acceptátur. Quanta ergo et quali acceptióne digna est régula quæ a viro sanctíssimo, sapientíssimo et exímiæ auctoritátis,
beáto scílicet Augustíno epíscopo, trádita reperítur?
Beátus vero Augustínus suam formávit régulam ad exémplar vitæ apostólicæ, ut patet per illud quod de eo cantátur et légitur, quod cœpit
vívere secúndum régulam sub sanctis Apóstolis constitútam; et in quodam sermóne dicit ipse: Apostólica enim vita vólumus vívere. Quis
autem dúbitat vitam apostólicam vitæ cunctórum vivéntium præferéndam? Quanta ergo magnificéntia extollénda est régula quæ a tali dedúcta est exemplári!
Prætérea, multæ sunt régulæ quæ impónunt multas observántias corporáles; régula vero beáti Augustíni magis consístit circa spiritúales
actiónes, ut sunt diléctio Dei et próximi, únitas córdium, concórdia morum et simília. Quis autem nésciat exercítia spirituália prævalére
exercitatiónibus corporálibus? Quanto ergo plus versátur circa spirituália quam circa corporália, tanto digna est laude maióri. Item
régula beáti Augustíni talem servat mediocritátem quod nec nímia multitídine vel paucitáte mandatórum cadit in extrémum vitiósum, sed
rémanet in médio, circa quod omnis virtus consístit.
Adhuc, notándum est quod Augustínus in régula primo ponit mandáta; sed quia trádita non prosunt nisi servéntur, ídeo secúndo ponit ea quæ
fáciunt ad eórum observántiam. In traditióne vero mandatórum, primo ponit mandáta Dei, secúndo sua. In tradéndo autem sua, primo ponit
modum tradéndi; secúndo éxplicat síngula. Quid, óbsecro, plus opórtet in áliqua tradi régula quam mandáta Dei et hóminis circa observántiam
horum adiuvántia? Quæ ómnia cóntinet régula beáti Augustíni, et sic cóntinet plene quæ requirúntur in religióne.
Régula beáti Augustíni ínsuper magis convéniens est prædicatóribus quam áliæ. Constat enim quod prædicatóres debent esse litteráti. Quam
convéniens ergo est ut sub régula viri tam excelléntis litteratúræ, qui suos discípulos vult ádeo studiósos esse ut nulla dies prætéreat
quin códices revólvant, mílitent illi quorum est assídue díscere et docére! Item cum régula beáti Augustíni dedúcta sit tamquam ab exemplári
a vita apostólica, quam prædicatóres omnes summe debent imitári, multo magis cómpetit ista régula prædicatóribus quam áliæ.
Item, quædam sunt régulæ quæ impónunt multa per quæ sui professóres multum dífferunt a commúni vita hóminum, sicut in hábitu vel in Offício
et quibúsdam áliis. Huiúsmodi autem diversitátes quandóque impédiunt fructum animárum, et e contrário conformitátes cónferunt fructum. Propter
quod Paulus fiébat ómnia ómnibus, eis se confórmans, ut omnes lucrifáceret. Cum ergo régula beáti Augustíni non impónat áliquas huiúsmodi
extraneitátes, magis prædicatóri cómpetit. Item in statuéndo novum Ordinem prædicatórum opórtuit áliqua nova cóndere statúta circa stúdium,
paupertátem et huiúsmodi, quæ adderéntur super régulam eórum. Opórtuit ergo talem elígere régulam quae non habéret áliqua quae contrariaréntur
huiúsmodi statuéndis: talis autem est régula beáti Augustíni, cui conveniénter possunt appóni statúta ómnia pertinéntia ad statum prædicatiónis.
Cum autem beátus Domínicus, Pater Fratrum prædicatórum, proféctum in omni bono et fructum circa salútem animárum acquisíerit sub ista régula,
quam convéniens est ut eius fílii in hoc eius imitatóres exístant, ut ad eius proféctum pervéniant!
RESPONSORIUM
Vel:
Vel alia:
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi
Admónitus redíre ad memetípsum, intrávi in íntima mea duce te et pótui, quóniam factus es adiútor meus. Intrávi et vidi qualicúmque óculo ánimæ
meæ supra eúndem óculum ánimæ meæ, supra mentem meam lucem incommutábilem, non hanc vulgárem et conspícuam omni carni nec quasi ex eódem génere
grándior erat, tamquam si ista multo multóque clárius clarésceret totúmque occupáret magnitúdine. Non hoc illa erat, sed áliud, áliud valde ab
istis ómnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut óleum super aquam nec sicut cælum super terram, sed supérior, quia ipsa fecit me, et ego
inférior, quia factus ab ea. Qui novit veritátem, novit eam.
O ætérna véritas et vera cáritas et cara ætérnitas! Tu es Deus meus, tibi suspíro die ac nocte. Et cum te primum cognóvi, tu assumpsísti me, ut
vidérem esse, quod vidérem, et nondum me esse, qui vidérem. Et reverberásti infirmitátem aspéctus mei rádians in me veheménter, et contrémui
amóre et horróre; et invéni longe me esse a te in regióne dissimilitúdinis, tamquam audírem vocem tuam de excélso: «Cibus sum grándium: cresce
et manducábis me. Nec tu me in te mutábis sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutáberis in me».
Et quærébam viam comparándi róboris, quod esset idóneum ad fruéndum te, nec inveniébam, donec amplécterer mediatórem Dei et hóminum, hóminem
Christum Iesum, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula, vocántem et dicéntem: Ego sum via et véritas et vita, et cibum, cui capiéndo
inválidus eram, miscéntem carni, quóniam Verbum caro factum est, ut infántiæ nostræ lactésceret sapiéntia tua, per quam creásti ómnia.
Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quærébam et in ista formósa, quæ
fecísti, defórmis irruébam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenébant longe a te, quæ si in te non essent, non essent. Vocásti et clamásti
et rupísti surditátem meam, coruscásti, splenduísti et fugásti cæcitátem meam, fragrásti, et duxi spíritum et anhélo tibi, gustávi et esúrio et
sítio, tetigísti me, et exársi in pacem tuam.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ineffábili providéntia beátum Augustínum ab errórum ténebris ad lucem evangélicæ veritátis adduxísti, præsta quǽsumus,
ut qui de tua in illum misericórdia gaudémus, eiúsdem ad te précibus actus nostros in mélius reformémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)