Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXII
Pro O.P.: B. Gualæ de Bergamo, episcopi, pro commemoratione
Pro O.P.: beátæ Ingridis de Skänninge, Viduæ, monialis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
V.
Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R.
Sperávit ánima mea in Dómino.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
In princípio regni Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ factum est verbum istud a Dómino dicens: «Hæc dicit Dóminus: Sta in átrio domus Dómini
et loquéris ad omnes civitátes Iudæ, de quibus véniunt, ut adórent in domo Dómini, univérsos sermónes, quos ego mandávi tibi ut loquáris ad
eos: noli subtráhere verbum, si forte áudiant et convertántur unusquísque a via sua mala, et pæníteat me mali, quod cógito fácere eis propter
malítiam óperum eórum. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiátis sermónes
servórum meórum prophetárum, quos ego misi ad vos de nocte consúrgens et dírigens, et non audístis, dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc
dabo in maledictiónem cunctis géntibus terræ».
Et audiérunt sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus Ieremíam loquéntem verba hæc in domo Dómini. Cumque complésset Ieremías loquens ómnia,
quæ præcéperat ei Dóminus, ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus dicens: «Morte moriáris!
Quare prophetásti in nómine Dómini dicens: “Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolábitur, eo quod non sit habitátor”?».
Et congregátus est omnis pópulus advérsus Ieremíam in domo Dómini. Et audiérunt príncipes verba hæc et ascendérunt de domo regis in domum Dómini
et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini Novæ. Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes et ad omnem pópulum dicéntes: «Iudícium
mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris». Et ait Ieremías ad omnes príncipes et ad
univérsum pópulum dicens: «Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam et ad civitátem hanc ómnia verba, quæ audístis. Nunc ergo bonas fácite
vias vestras et ópera vestra et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pænitébit Dóminus mali, quod locútus est advérsum vos. Ego autem ecce in
mánibus vestris sum, fácite mihi, quod bonum et rectum est in óculis vestris; verúmtamen scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, sánguinem
innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam et habitatóres eius; in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer
in áuribus vestris ómnia verba hæc».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi
Servórum, quos pópulo suo præpósuit, Dóminus speciále volens offícium demonstráre, ait: Quis, putas est fidélis dispensátor et prudens,
quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.
Quis est iste dóminus, fratres? Christus sine dúbio, qui suis discípulis ait: Vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis, sum étenim.
Quæ est étiam huius dómini família? Nimírum illa est, quam ipse Dóminus de manu inimíci redémit et suo domínio mancipávit. Hæc autem
família sancta est Ecclésia cathólica, quæ per orbem terræ copiósa fertilitáte diffúnditur et redémptam se pretióso sui Dómini sánguine
gloriátur. Fílius enim hóminis, sicut ipse ait, non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Ipse est étiam pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Grex ergo boni pastóris ipsa est família Redemptóris.
Dispensátor vero quis sit, quem opórtet esse fidélem páriter et prudéntem, Paulus nobis osténdat apóstolus, qui de se suísque sóciis loquens
ait: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
Ne quis autem nostrum solos Apóstolos dispensatóres factos exístimet, neglectóque milítiæ spiritális offício, servus piger infidéliter
imprudentérque dormítet, ipse beátus Apóstolus, epíscopos quoque dispensatóres esse osténdens, ait: Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem.
Servi ergo patrisfamílias sumus, dispensatóres Dómini sumus, mensúram trítici, quam vobis erogémus, accépimus.
Quæ vero sit ista mensúra trítici si quærámus, ipsam quoque nobis beátus Paulus apóstolus osténdit, dicens: Unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.
Quam ergo mensúram trítici Christus núncupat, ipsam mensúram fídei Paulus appéllat, ut agnoscámus non áliud esse spiritále tríticum
quam christiánæ fídei venerábile sacraméntum. Huius trítici mensúram vobis in nómine Dómini damus, quóties, illumináti dono grátiæ spiritális,
secúndum régulam veræ fídei disputámus; et eándem trítici mensúram per domínicos dispensatóres accípitis, cum cotídie per Dei fámulos verbum veritátis audítis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad plebem tuam in pace et pietáte firmándam, Beátum Gualam singulári grátia decorásti, eius nobis intercessióne concéde ut,
pacis stúdia operóse sectántes, uberes pietátis fructus percipiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)