lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 september 2020
Ss. Cornelii, papæ, et Cypriani, episcopi, martyrum, memoria ad libitum


Cornelius ordinatus est episcopus Ecclesiæ Romanæ anno 251; contra schismaticos Novatianos pugnavit et a Cypriano adiutus auctoritatem suam potuit confirmare. Ab imperatore Gallo in exsilium pulsus, apud Centumcellas (Civitavecchia) mortuus est anno 253. Eius corpus, Romam translatum, in cœmeterio Callisti sepultum est. Cyprianus natus est Carthagine circiter annum 210 ex familia ethnica. Ad fidem conversus et sacerdotio initiatus, episcopus civitatis ordinatus est anno 249. Temporibus calamitosis Ecclésiam optime rexit operibus et scriptis. In persecutione Valeriani prius exsilio mulctatus, deinde anno 258 die 14 mensis septembris martyr occubuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

10, 18-22; 11, 14-25
Gloria Domini civitatem damnatam derelinquit

     In diébus illis: Egréssa est glória Dómini a límine templi et stetit super chérubim; et elevántes chérubim alas suas exaltáta sunt a terra coram me, et, illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt; et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israel erat super ea. Ipsum est ánimal, quod vidi subter Deum Israel iuxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent. Quáttuor per quáttuor vultus unicuíque et quáttuor alæ unicuíque, et similitúdo manus hóminis sub alis eórum; et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quorum aspéctum víderam iuxta flúvium Chobar. Et sínguli ante fáciem suam gradiebántur.
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui et omnis domus Israel, univérsi, quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: “Longe sunt a Dómino; nobis data est terra in possessiónem”. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus et quia dispérsi eos in terris, ero eis in sanctificatiónem módicam in terris, ad quas venérunt. Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis et adunábo de terris, in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israel. Et ingrediéntur illuc et áuferent omnes offensiónes cunctásque abominatiónes eius de illa. Et dabo eis cor áliud et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum; et áuferam cor lapídeum de carne eórum et dabo eis cor cárneum, ut in præcéptis meis ámbulent et iudícia mea custódiant faciántque ea et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam», dicit Dóminus Deus.
     Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israel erat super eos; et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem, qui est ad oriéntem urbis.
     Et spíritus levávit me adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem in visióne in spíritu Dei; et subláta est a me vísio, quam víderam. Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini, quæ osténderat mihi.

RESPONSORIUM

Ez 10, 4.18; Mt 23, 37.38

R. Eleváta est glória Dómini ad limen domus, repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini, * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.
V. Ierúsalem, quótiens vólui congregáre fílios tuos, et noluísti! Ecce relínquitur vobis domus vestra desérta. *Et egréssa est glória Dómini a límine templi.

LECTIO ALTERA

Dici potest alterutra ex sequentibus lectionibus:

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 60, 1-2. 5: CSEL 3, 691-692. 694-695)

Prompta et stabilis fides

     Cypriánus Cornélio fratri suo.
     Cognóvimus, frater caríssime, fídei ac virtútis vestræ testimónia gloriósa; et confessiónis vestræ honórem sic exsultánter accépimus, ut in méritis ac láudibus vestris nos quoque partícipes et sócios computémus. Nam cum nobis et Ecclésia una sit et mens iuncta et indivídua concórdia, quis non sacérdos in consacerdótis sui láudibus tamquam in suis própriis gratulétur? aut quæ fratérnitas non in fratrum gáudio ubíque lætétur?
     Exprimi satis non potest, quanta istic exsultátio fúerit et quanta lætítia, cum de vobis próspera et fórtia comperissémus: ducem te illic confessiónis frátribus exstitísse, sed et confessiónem ducis de fratrum confessióne crevísse; ut dum præcédis ad glóriam, féceris multos glóriæ cómites, et confessórem pópulum suáseris fíeri, dum primus parátus es pro ómnibus confitéri: ut non inveniámus quid prius prædicáre in vobis debeámus, utrúmne tuam promptam et stábilem fidem, an inseparábilem fratrum caritátem. Virtus illic epíscopi præcedéntis públice comprobáta est, adunátio sequéntis fraternitátis osténsa est. Dum apud vos unus ánimus et una vox est, Ecclésia omnis Romána conféssa est.
     Cláruit, frater caríssime, fides quam de vobis beátus Apóstolus prædicávit. Hanc laudem virtútis et róboris firmitátem iam tunc in spíritu prævidébat, et præcónio futurórum mérita vestra contéstans, dum paréntes laudat, fílios provocábat. Dum sic unánimes, dum fortes estis, magna et céteris frátribus unanimitátis et fortitúdinis exémpla tribuístis.
     Hortámur plane, quantum póssumus, frater caríssime, pro caritáte mútua qua nobis ínvicem cohærémus, ut quóniam providéntia Dómini monéntis instrúimur, et divínæ misericórdiæ consíliis salúbribus admonémur appropinquáre iam certáminis et agónis nostri diem, ieiúniis, vigíliis, oratiónibus insístere cum omni plebe non desinámus. Hæc sunt enim nobis arma cæléstia, quæ stare et perseveráre fórtiter fáciunt; hæc sunt muniménta spiritália et tela divína, quæ prótegunt.
     Mémores nostri ínvicem simus, concórdes atque unánimes, utrobíque pro nobis semper orémus, pressúras et angústias mútua caritáte relevémus.

Vel alia:

Ex Actis proconsuláribus de martýrio sancti Cypriáni epíscopi

(Acta, 3-6: CSEL 3, 112-114)

In re tam iusta, nulla est consultatio

     Die octáva décima calendárum octóbrium mane multa turba convénit ad Sexti, secúndum præcéptum Galérii Máximi procónsulis. Et ita idem Galérius Máximus procónsul eádem die Cypriánum sibi offérri præcépit in átrio Saucíolo sedénti. Cumque oblátus fuísset, Galérius Máximus procónsul Cypriáno epíscopo dixit: «Tu es Tháscius Cypriánus?». Cypriánus epíscopus respóndit: «Ego sum».
     Galérius Máximus procónsul dixit: «Tu papam te sacrílegæ mentis homínibus præbuísti?». Cypriánus epíscopus respóndit: «Ego».
     Galérius Máximus procónsul dixit: «Iussérunt te sacratíssimi imperatóres cæremoniári». Cypriánus epíscopus dixit: «Non fácio».
     Galérius Máximus ait: «Cónsule tibi». Cypriánus epíscopus respóndit: «Fac quod tibi præcéptum est; in re tam iusta, nulla est consultátio».
     Galérius Máximus collocútus cum concílio senténtiam vix et ægre dixit verbis huiúsmodi: «Diu sacrílega mente vixísti, et plúrimos nefáriæ tibi conspiratiónis hómines aggregásti, et inimícum te diis Románis et religiónibus sacris constituísti, nec te pii et sacratíssimi príncipes Valeriánus et Galliénus Augústi et Valeriánus nobilíssimus Cæsar ad sectam cæremoniárum suárum revocáre potuérunt. Et ídeo cum sis nequissimórum críminum auctor et sígnifer deprehénsus, eris ipse documénto his quos scélere tuo tecum aggregásti: sánguine tuo sanciétur disciplína». Et his dictis decrétum ex tabélla recitávit: «Tháscium Cypriánum gládio animadvérti placet». Cypriánus epíscopus dixit: «Deo grátias».
     Post hanc vero senténtiam turba fratrum dicébat: «Et nos cum ipso decollémur». Propter hoc tumúltus fratrum exórtus est, et multa turba eum prosecúta est. Et ita idem Cypriánus in agrum Sexti prodúctus est, et ibi se lacérna byrro exspoliávit, et genu in terra flexit, et in oratiónem se Dómino prostrávit. Et cum se dalmática exspoliásset et diacónibus tradidísset, in línea stetit et cœpit spiculatórem sustinére.
     Cum venísset autem spiculátor, iussit suis ut eídem spiculatóri vigínti quinque áureos darent. Linteámina vero et manuália a frátribus ante eum mittebántur. Póstea vero beátus Cypriánus manu sua óculos sibi texit. Qui cum lacínias manuáles ligáre sibi non potuísset, Iuliánus présbyter et Iuliánus subdiáconus ei ligavérunt.
     Ita beátus Cypriánus passus est, eiúsque corpus propter gentílium curiositátem in próximo pósitum est. Inde per noctem sublátum cum céreis et scolácibus ad áreas Macróbii Candidiáni procuratóris, quæ sunt in via Mappaliénsi iuxta piscínas, cum voto et triúmpho magno dedúctum est. Post paucos autem dies Galérius Máximus procónsul decéssit.
     Passus est autem beatíssimus Cypriánus martyr die octáva décima calendárum octóbrium sub Valeriáno et Galliéno imperatóribus, regnánte vero Dómino nostro Iesu Christo, cui est honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM


R. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui pópulo tuo beátos Cornélium et Cypriánum sédulos pastóres et invíctos mártyres præstitísti, concéde, ut, eórum intercessióne, fide et constántia roborémur, et pro Ecclésiæ unitáte óperam tribuámus impénse. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)