Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVII
SS. Dionysii, episcopi, et sociorum martyrum, memoria ad libitum
S. Ioannis Leonardi, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Ludovici Bertrán, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V.
Dóminus vias suas docébit nos.
R.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
Caríssime: Quicúmque sunt sub iugo, servi dóminos suos omni honóre dignos arbitréntur, ne nomen Dei et doctrína blasphemétur.
Qui autem fidéles habent dóminos, non contémnant, quia fratres sunt, sed magis sérviant, quia fidéles sunt et dilécti qui
benefícii partícipes sunt. Hæc doce et exhortáre.
Si quis áliter docet et non accédit sanis sermónibus Dómini nostri Iesu Christi et ei, quæ secúndum pietátem est, doctrínæ,
supérbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiónes et pugnas verbórum, ex quibus oriúntur invídiæ, contentiónes, blasphémiæ,
suspiciónes malæ, conflictatiónes hóminum mente corruptórum et qui veritáte priváti sunt, existimántium quæstum esse pietátem.
Est autem quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in mundum, quia nec auférre quid póssumus; habéntes autem
aliménta et quibus tegámur, his conténti érimus. Nam qui volunt dívites fíeri, íncidunt in tentatiónem et láqueum et desidéria
multa stulta et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem; radix enim ómnium malórum est cupíditas, quam quidam
appeténtes erravérunt a fide et inseruérunt se dolóribus multis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Ioánnis Leonárdi presbýteri ad Paulum papam Quintum
Voléntes hóminum morum reformatióni inténdere, necésse est in primis, ut ante ómnia glóriam Dómini inquiréntes, ab eo, a quo bona cuncta
procédunt, pro tam salúbri et árduo negótio auxílium simul et exspéctent et póstulent. Deínde státuant seípsos ante reformandórum óculos,
tamquam ómnium virtútum spécula, et véluti lucérnas super candelábrum pósitas, ut vitæ integritáte et morum splendóre ómnibus lúceant, qui
in domo Dei sunt, et ita suáviter ad reformatiónem allíciant pótius quam compéllant, ne iuxta Concílium Tridentínum requirátur in córpore,
quod non reperítur in cápite, et sic totíus famíliæ Dómini status et ordo nutáret. Prætérea diligénter curábunt, prudentíssimi médici
instar, ut morbos omnes quibus afflictátur Ecclésia, quique remédium expóstulant, omníno cognóscant, ut cuílibet illórum opportúnis váleant remédiis occúrrere.
Iam quod ad remédia spectat uti Ecclésiæ commúnia, quia ipsíus reformátio a summis páriter et ínfimis, a capítibus scílicet et párvulis
ordiénda est, in eos omnes, qui céteris præláti sunt, óculi primum coniciéndi essent, ut inde incíperet reformátio, unde ad álios dimanáre debet.
Cardináles, patriárchæ, archiepíscopi, epíscopi et párochi, quibus immediáte animárum cura demandáta est, ut ii essent, quibus tuto
committerétur domínici gregis gubernátio, summópere esset eniténdum. Sed étiam a summis ad ínfimos descendámus, scílicet a capítibus
ad párvulos: neque enim despiciéndi sunt, a quibus inchoánda est ecclesiasticórum morum reparátio. Nihil prorsus intentátum relínquere
par est, quo in fídei christiánæ sinceritáte, sanctísque móribus a téneris annis púeri nutriántur. Ad quod efficiéndum nihil æque condúcit
ac sanctum christiánæ doctrínæ docéndæ institútum, puerósque nónnisi bonis et Deum timéntibus viris erudiéndos trádere.
Hæc sane fuérunt, beatíssime Pater, quæ in præsentiárum de gravíssima hac re mihi suggérere dignátus est Dóminus, quæ si prima fácie
difficilióra sese ófferant, cum magnitúdine rei comparéntur, ita fiet ut étiam facíllima videántur, neque enim magna sine magnis
efficiúntur et magna magnos decent.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Bonórum ómnium largítor, Deus, qui per beátum Ioánnem presbýterum pópulis Evangélium nuntiáre fecísti, eius intercessióne concéde, ut fides vera semper et ubíque profíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)