lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 februarius 2021
Pro O.P.: B. Ascensionis a Corde Iesu Nicol Goñi, virginis, pro commemoratione


Ascensio a Corde Iesu (in sæculo Florentina) confundatrix fuit Congregationis Sororum Missionariarum Dominicanarum a SS. Rosario, quarum est præcipue evangelizationem apud non-christianos provehere. Nata est in Tafalla (Navarra, Hispania), die 14 martii 1868. Adhuc infans, matre est orbata. Ad idoneam illi tradendam institutionem, pater Sororibus Dominicanis a Sancta Rosa in urbe Osca eam commisit. Ibi illa percepit se a Domino vocari ad plenam consecrationem et die 22 octobris 1885 novitiatum iniit. Sequenti vero anno professionem emisit. Deinde præceptrix nominata est apud Collegium Sanctæ Rosæ, cœnobio adnexum cuius postea regimen tenuit. Rogante episcopo Raymundo Zubieta, O.P., Vicario Apostolico de Urubamba et Matris Dei, anno 1913 sese obtulit ut simul cum aliis quattuor sororibus missionariis Peruviam peteret. In oppidum Puerto Maldonado nuncupatum se contulit (1915), ubi lætanter et humiliter apostolicum exercuit laborem. Limam reversa, sociatam præstitit operam cum supra dicto episcopo ad condendam Congregationem Missionariarum Dominicanarum a SS.mo Rosario, cuius erat novas formare missionarias quæ tunc apud gentes Amazoniæ apostolatum exercere possent. Novum Institutum die 5 octobris 1918 publica fide erectum est et Ascensio, Suprema Moderatrix nominata, consilium cepit novitiatum in Hispania aperiendi et domus in variis Peruviæ, Hispaniæ, Portugalliæ Sinarumque regionibus condendi. Revelatas veritates firmiter excepit et, altissima suffulta fide, omnibus viribus regnum Christi dilatandum curavit. Anno 1936, perpensa gravi politica Hispaniæ seditione, patriam repetiit ut praesens filias spirituales confirmaret. Mense septembri anni 1939 denuo Suprema Moderatrix electa est. Valetudine autem deficiente, mira cum patientia extremum pertulit morbum atque die 24 februarii 1940 in æterni Patris domum pertransiit. Die 14 maii 2005 inter Beatos adscripta est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Convertímini et ágite pæniténtiam.
R. Fácite vobis cor novum et spíritum novum.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

10, 21 – 11, 10
Plaga tenebrarum et nuntiatio plagæ primogenitorum

     Dixit Dóminus ad Móysen: «Exténde manum tuam in cælum, et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ ut palpári queant». Extendítque Móyses manum in cælum, et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus. Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat. Ubicúmque autem habitábant fílii Israel, lux erat.
     Vocavítque phárao Móysen et Aaron et dixit eis: «Ite, sacrificáte Dómino; oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum». Ait Móyses: «Etiámsi tu hóstias et holocáusta dares nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro, tamen et greges nostri pergent nobíscum; non remanébit ex eis úngula, quóniam ex ipsis sumémus, quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri; præsértim cum ignorémus quid débeat immolári, donec ad ipsum locum perveniámus».
     Indurávit autem Dóminus cor pharaónis, et nóluit dimíttere eos. Dixítque phárao ad eum: «Recéde a me, cave, ne ultra vídeas fáciem meam; quocúmque die apparúeris mihi, moriéris». Respóndit Móyses: «Ita fiet, ut locútus es: non vidébo ultra fáciem tuam».
     Et dixit Dóminus ad Móysen: «Adhuc una plaga tangam pharaónem et Ægýptum, et post hæc dimíttet vos útique, immo et exíre compéllet. Dices ergo omni plebi, ut póstulet vir ab amíco suo et múlier a vicína sua vasa argéntea et áurea; dabit autem Dóminus grátiam pópulo coram Ægýptiis». Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis pharaónis et omni pópulo.
     Et ait Móyses: «Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum; et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito pharaónis, qui sedet in sólio eius, usque ad primogénitum ancíllæ, quæ est ad molam, et ómnia primogénita iumentórum. Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit nec póstea futúrus est. Apud omnes autem fílios Israel non mútiet canis contra hóminem et pecus, ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Israel. Descendéntque omnes servi tui isti ad me et adorábunt me dicéntes: “Egrédere tu et omnis pópulus, qui séquitur te”. Post hæc egrédiar». Et exívit a pharaóne irátus nimis.
     Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Non áudiet vos phárao, ut multa signa fiant in terra Ægýpti». Móyses autem et Aaron fecérunt ómnia osténta hæc coram pharaóne; et indurávit Dóminus cor pharaónis, nec dimísit fílios Israel de terra sua.

RESPONSORIUM

Cf. Sap 18, 4; 17, 20; 18, 1

R. Digni erant illi carére luce, qui inclúsos custodíerant fílios tuos, * per quos incipiébat incorrúptum legis lumen sǽculo dari.
V. Ægýptiis superpósita erat gravis nox, sanctis autem tuis máxima erat lux. * Per quos incipiébat incorrúptum legis lumen sǽculo dari.

LECTIO ALTERA

E Demonstratiónibus Aphraátis epíscopi

(Dem. 11, De circumcisione, I1-12: PS 1, 498-503)

Circumcisio cordis

     Lex atque fœdus omníno fuére mutáta. Primum enim Deus pactum Adæ mutávit, et áliud impósuit Noe; áliud étiam Abrahæ, quod mutávit ut novum Móysi daret. Cumque mosáicum fœdus non observarétur, áliud dedit in generatióne última pactum, deínceps non immutándum. Adæ enim legem statúerat ut de árbore vitæ non coméderet, Noe arcum in núbibus, Abrahæ iam propter fidem elécto dedit póstea circumcisiónem, notam ac signáculum pósteris. Móyses agnum paschæ hábuit, propitiatiónem pro pópulo.
     Omnia autem hæc fœdera erant áliud ab álio divérsa. Porro circumcísio, quam probat illórum fœderum dator, ea est, de qua dixit Ieremías: Circumcídite præpútium cordis vestri. Quod si firmum fuit pactum, quod constítuit Abrahæ Deus, firmum étiam et fidéle istud est, nec póterit legem ultra pónere, sive ab iis qui extra legem sunt, sive a subiéctis legis inítium ducéntem.
     Nam legem Móysi dedit cum observántiis et præcéptis suis, et, cum eam non servárent, legem et præcépta eius írrita fecit; promísit se testaméntum novum datúrum, quod dixit a prióre divérsum fore, licet unus sit dator ambórum. Atque hoc est testaméntum, quod se pollícitus est datúrum: Omnes cognóscent me a mínimo ex eis usque ad máximum eórum. Et in hoc testaménto non est ultra circumcísio carnis et signum pópuli.
     Pro certo scimus, caríssime, Deum in váriis generatiónibus constituísse leges, quæ donec ei plácuit in usu fuérunt, et póstmodum antiquátæ sunt, quemádmodum Apóstolus ait quod in multis similitudínibus olim súbstitit regnum Dei in síngulis tempóribus.
     Porro verax est Deus noster, et præcépta eius fidelíssima; et fœdus quodcúmque in témpore suo firmum et verum comprobátum est, et qui circumcísi sunt corde vivunt atque íterum circumcidúntur super Iordánem verum, qui est baptísmus remissiónis peccatórum.
     Iesus, fílius Nun, pópulum secúndo circumcídit cultro lapídeo, quando Iordánem tránsiit ipse cum pópulo suo; Iesus salvátor noster secúndo circumcídit circumcisióne cordis gentes, quæ in eum credidérunt, et baptísmo ablútæ sunt, et circumcísæ sunt gládio quod est verbum eius, penetrabílius omni gládio ancípiti.
     Iesus, fílius Nun, pópulum ad terram promissiónis transmísit; Iesus salvátor noster terram vitæ promísit ómnibus, qui verum Iordánem transíerint, et credíderint, et præpútio cordis sui fúerint circumcísi.
     Beáti ígitur qui in cordis præpútio sunt circumcísi, et ex aquis renáti sunt circumcisiónis secúndæ; isti hereditátem accípient cum Abraham, duce fidéli ac patre ómnium géntium, quóniam ei fides sua ad iustítiam reputáta est.

RESPONSORIUM

Cf. Hebr 8, 8b. 10b; cf. 2 Cor 3, 3

R. Consummábo super domum Israel testaméntum novum, dando leges meas in mentem eórum. * Et in corde eórum superscríbam eas, non atraménto, sed Spíritu Dei vivi.
V. Dabo legem meam non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus. * Et in corde eórum superscríbam eas, non atraménto, sed Spíritu Dei vivi.

LECTIO TERTIA

ORATIO

Orémus:
Dios, Padre de misericordia, que has llamado a la Beata Ascensión a servirte con generosidad en los más necesitados, concédenos por su intercesión descubrir los tesoros de tu amor y compartirlos con todos los hombres. Por nuestro Señor Jesucristo, tu Hijo, que vive e reina contigo en la unidad del Espíritu Santo, y es Dios por los siglos de los siglos.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)