lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 martius 2021
S. Patricii, episcopi, pro commemoratione


Natus in Britannia maiore circa annum 385, iuvenis captivus in Hiberniam delatus est et ad ovium custodiam deputatus. Libertate recepta, inter clericos adscribi voluit et, Hiberniæ episcopus creatus, populos illius insulæ alacriter evangelizavit, multos ad fidem convertit Ecclesiamque illam ordinavit. Mortuus est apud civitatem Donum (Down) anno 461.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Convertímini et ágite pæniténtiam.
R. Fácite vobis cor novum et spíritum novum.

LECTIO PRIOR

De libro Númeri

11, 4-6. 10-30

Spiritus effunditur super seniores et Iosue

     In diébus illis: Vulgus promíscuum, quod erat in médio eius, flagrávit desidério, et sedéntes flevérunt páriter fílii Israel et dixérunt: «Quis dabit nobis ad vescéndum carnes? Recordámur píscium, quos comedebámus in Ægýpto gratis; in mentem nobis véniunt cucúmeres et pepónes porríque et cepæ et ália. Guttur nostrum áridum est; nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man».
     Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde; quod Móysi intoleránda res visa est, et ait ad Dóminum: «Cur afflixísti servum tuum? Quare non invénio grátiam coram te? Et cur imposuísti pondus univérsi pópuli huius super me? Numquid ego concépi omnem hunc pópulum vel génui eum, ut dicas mihi: “Porta eum in sinu tuo, sicut portáre solet nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua iurásti pátribus eórum?”. Unde mihi carnes, ut dem univérso pópulo isti? Flent contra me dicéntes: “Da nobis carnes, ut comedámus!”. Non possum ego solus sustinére omnem hunc pópulum, quia nimis gravis est mihi. Si hoc modo agis mecum, óbsecro ut interfícias me, si invéni grátiam in óculis tuis, ne vídeam ámplius mala mea!».
     Et dixit Dóminus ad Móysen: «Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Israel, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri, et duces eos ad óstium tabernáculi convéntus, stabúntque tibi tecum. Et descéndam et loquar tibi et áuferam de spíritu tuo tradámque eis, ut susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris. Pópulo quoque dices: Sanctificámini, cras comedétis carnes; ego enim audívi vos flere: “Quis dabit nobis escas cárnium? Bene nobis erat in Ægýpto”. Et dabit vobis Dóminus carnes et comedétis non uno die nec duóbus vel quinque aut decem nec vigínti quidem, sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras et vertátur in náuseam, eo quod reppuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo dicéntes: “Quare egréssi sumus ex Ægýpto?”». Et ait Móyses: «Pópulus, in cuius médio sum, sescénta mília péditum sunt, et tu dicis: “Dabo eis esum cárnium mense íntegro!”. Numquid óvium et boum multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient?». Cui respóndit Dóminus: «Numquid manus Dómini abbreviáta est? Iam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur an non».
     Venit ígitur Móyses et narrávit pópulo verba Dómini cóngregans septuagínta viros de sénibus Israel, quos stare fecit circa tabernáculum. Descendítque Dóminus per nubem et locútus est ad eum áuferens de spíritu, qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris sénibus. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra fecérunt. Remánserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad et alter Medad, super quos requiévit spíritus; nam et ipsi descrípti fúerant et non exíerant ad tabernáculum. Cumque prophetárent in castris, cucúrrit puer et nuntiávit Móysi dicens: «Eldad et Medad prophétant in castris». Statim Iósue fílius Nun miníster Móysi et eléctus eius a iuventúte sua ait: «Dómine mi Móyses, próhibe eos!». At ille: «Quid, inquit, æmuláris pro me? Quis tríbuat, ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum?». Reversúsque est Móyses et maióres natu Israel in castra.

RESPONSORIUM

Ioel 3, 1bc; Act 1, 8

R. Effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: * In diébus illis effúndam spíritum meum.
V. Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. * In diébus illis effúndam spíritum meum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Máximi Confessóris abbátis

(Epist. 11: PG 91, 454-455)

Misericordia Domini erga pænitentes

     Veritátis præcónes ac qui divínæ grátiæ minístri exstitére, quotquot a princípio ad nos usque suis quisque tempóribus salutárem nobis Dei voluntátem explicuére, nihil Deo sic carum sicque amóri hábitum aiunt, quam quod hómines ex vera pæniténtia ad ipsum convertántur.
     Idque reliquórum máxime divínius ut osténderet, divínum Dei ac Patris Verbum (quinímmo, primum illud solúmque infinítæ bonitátis insígne), nulla verbórum vi explicábili demissiónis modo, inque rem nostram inclinatiónis, nobíscum per carnem versári dignátum est; illa tum operátum, tum passum ac locútum, quibus decébat nos, cum inimíci ac hostes essémus, Deo et Patri reconciliári; ac qui extránei a beáta vita facti erámus, ad eam rursus revocári.
     Non solum enim miraculórum vi morbos nostros sanávit; nostrarúmque passiónum infirmitátibus suscéptis, ac mortis supplício, velut ipse obnóxius esset, qui ab omni immúnis culpa erat, nostro réddito débito, a multis nos atque treméndis delíctis liberávit, verum étiam multíplici doctrína, ut pares ei efficiámur propensióris humanitátis hábitu, perfectáque aliórum in álios caritáte, consílium dedit.
     Idcírco clamábat: Non veni vocáre iustos, sed peccatóres ad pæniténtiam. Et: Non opus est valéntibus médico, sed male habéntibus. Item, venísse ad quæréndam ovem quæ períerat. Prætérea, missum se esse ad oves quæ períerant domus Israel. Item, per drachmæ parábolam, venísse se ad recuperándam imáginem, quæ vitiórum fetidíssimo stércore óbruta erat, paulo obscúrius significávit. Et: Amen dico vobis, gáudium est in cælo super uno peccatóre pæniténtiam agénte.
     Ad hæc, eum, qui in latrónes incíderat, omníque induménto nudátus, atque ex plagis semivívus relíctus fúerat, vino et óleo alligaturísque refocillávit; inque iuméntum suum impósitum, in stábulo curándum depónit; erogatísque quæ ad curam illíus suffícerent, étiam si quid supererogátum esset, datúrum se redeúndo promísit.
     Idcírco étiam reverténti fílio pródigo inclinátum patrem óptimum ait, amplexúmque per pæniténtiam ad se redeúntem, patérnæ rursus glóriæ decóre perornásse, nec eórum, quæ prius commíserat, ei quidquam exprobrásse.
     Eam ob rem, ovículam quæ ex divíno centenário recésserat, in móntibus ac cóllibus errántem invéntam, non impéllens ac minans, nec labóre confíciens ad caulam redúxit; sed úmeris ipse suis impósitam, reliquárum gregi incólumem miseránter réddidit.
     Idcírco clamávit: Veníte ad me, omnes qui laborátis, et corde oneráti estis, et ego refíciam vos. Et: Tóllite iugum meum super vos; nempe iugum vocans mandáta, sive vitam evangélicis ratiónibus institútam: onus vero, quod pæniténtia grave habére vidétur paulóque moléstius: Iugum enim meum, inquit, suáve est, et onus meum leve.
     Rursúsque divínam iustítiam ac bonitátem docens, iubet, dicens: Estóte sancti, estóte perfécti, estóte misericórdes, sicut Pater vester cæléstis. Et: Dimíttite, et dimittétur vobis. Et: Quæcúmque vultis ut fáciant vobis hómines, simíliter et vos fácite eis.

RESPONSORIUM

Cf. Ez 33, 11; Ps 93 (94), 19

R. Tribulárer, si nescírem misericórdias tuas, Dómine; tu dixísti: Nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat; * Qui Chananǽam et publicánum vocásti ad pæniténtiam.
V. In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. * Qui Chananǽam et publicánum vocásti ad pæniténtiam.

LECTIO TERTIA

Ex Confessióne sancti Patrícii epíscopi

(Cap. 14-16: PL 53, 808-809)

Populi multi per me in Deum renati sunt

     Indeféssam grátiam ago Deo meo, qui me fidélem servávit in die tentatiónis meæ, ita ut hódie confidénter ófferam illi sacrifícium, ut hóstiam vivéntem ánimam meam Christo Dómino meo, qui me servávit ab ómnibus angústiis meis; ut et dicam: Quis ego sum, Dómine, vel quæ est vocátio mea, qui mihi tantam divinitátem cooperuísti? ita ut hódie in géntibus constánter exsultárem et magnificárem nomen tuum, ubicúmque fúero, nec non in secúndis, sed étiam in pressúris; ut quidquid mihi evénerit, sive bonum sive malum, æquáliter debérem suscípere et Deo grátias semper ágere, qui mihi osténdit ut indubitábilem eum sine fine créderem, et qui me audíerit; ut et ego ínscius sim in novíssimis diébus hoc opus tam pium et tam miríficum adíre aggréderer, ita ut imitárer quóspiam illos, quos ante Dóminus iam olim prædíxerat prænuntiatúros Evangélium suum, in testimónium ómnibus géntibus.
     Unde mihi hæc sapiéntia, quæ in me non erat, qui nec númerum diérum nóveram, neque Deum sapiébam? Unde mihi póstmodum donum tam magnum, tam salúbre, Deum agnóscere vel dilígere, sed ut pátriam et paréntes amítterem et venírem ad Hibérnas gentes Evangélium prædicáre, et ab incrédulis contumélias perférre, ut haurírem oppróbrium peregrinatiónis meæ, et persecutiónes multas, usque ad víncula, et ut darem ingenuitátem meam pro utilitáte aliórum?
     Et si dignus fúero, promptus sum ut étiam ánimam meam incunctánter et libentíssime pro nómine eius, et ibi opto impéndere eam usque ad mortem, si Dóminus mihi indulgéret. Quia valde débitor sum Deo, qui mihi tantam grátiam donávit, ut pópuli multi per me in Deum renasceréntur, et póstmodum consummaréntur; et ut clérici ubíque illis ordinaréntur ad plebem nuper veniéntem ad credulitátem, quam sumpsit Dóminus ab extrémis terræ, sicut olim promíserat per prophétas: Ad te gentes vénient ab extrémis terræ, et dicent: Sicut falsa comparavérunt patres nostri idóla, et non est utílitas in eis. Et íterum: Pósui te lumen in géntibus, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ.
     Et ibi volo exspectáre promíssum ipsíus, qui útique numquam fallit, sicut in Evangélio pollicétur: Vénient ab oriénte et occidénte, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Iacob, sicut crédimus, ab omni mundo ventúri sunt credéntes.

RESPONSORIUM

Rom 15, 15b-16; 1, 9

R. Grátia data est mihi a Deo, ut sim miníster Christi Iesu ad gentes, cónsecrans evangélium Dei, * Ut fiat oblátio géntium accépta, sanctificáta in Spíritu Sancto.
V. Patri sérvio in spíritu meo in evangélio Fílii eius. * Ut fiat oblátio géntium accépta, sanctificáta in Spíritu Sancto.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad prædicándam Hibérniæ pópulis glóriam tuam beátum Patrícium epíscopum providísti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, qui christiáno nómine gloriántur, tua mirabília homínibus iúgiter annúntient. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)