lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 martius 2021
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Qui meditátur in lege Dómini.
R. Dabit fructum suum in témpore suo.

LECTIO PRIOR

De libro Númeri

12, 16 — 13, 1-3a. 17-33

Exploratores in Chanaan mittuntur

     In diébus illis: Proféctus est pópulus de Háseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan.
     Ibi locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Mitte viros, qui consíderent terram Chánaan, quam datúrus sum fíliis Israel, síngulos de síngulis tríbubus ex princípibus».
     Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros.
     Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan et dixit ad eos: «Ascéndite per Nageb. Cumque venéritis ad montes, consideráte terram, qualis sit, et pópulum, qui habitátor est eius, utrum fortis sit an infírmus, si pauci número an plures; ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an murátæ; humus pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini et afférte nobis de frúctibus terræ». Erat autem tempus, quando iam prǽcoquæ uvæ vesci possunt.
     Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin usque Rohob in intróitu Emath. Ascenderúntque ad Nageb et venérunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sésai et Thólmai fílii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægýpti cóndita est. Pergentésque usque ad Nehélescol abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt, qui appellátus est Nehélescol, eo quod botrum portássent inde fílii Israel.
     Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita, venérunt ad Móysen et Aaron et ad omnem cœtum filiórum Israel in desértum Pharan, quod est in Cades. Locutíque eis et omni congregatióni ostendérunt fructus terræ et narravérunt dicéntes: «Vénimus in terram, ad quam misísti nos, quæ re vera fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest. Sed cultóres fortíssimos habet et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi; Amalec hábitat in Nageb, Hetthǽus et Iebusǽus et Amorrǽus in montánis, Chananǽus vero morátur iuxta mare et circa fluénta Iordánis».
     Inter hæc Chaleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: «Ascendámus et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam». Alii vero, qui fúerant cum eo, dicébant: «Nequáquam ad hunc pópulum valémus ascéndere, quia fórtior nobis est». Detraxerúntque terræ, quam inspéxerant, apud fílios Israel dicéntes: «Terra, quam lustrávimus, dévorat habitatóres suos; pópulus, quem aspéximus, procéræ statúræ est; ibi vídimus gigántes, fílios Enac de génere gigantéo, quibus comparáti quasi locústæ videbámur».

RESPONSORIUM

Deut 1, 31a. 32. 26. 27a

R. In solitúdine portávit te Dóminus Deus tuus, ut solet homo gestáre párvulum fílium suum. * Nec sic credidístis Dómino Deo vestro.
V. Noluístis ascéndere, sed incréduli ad sermónem Dómini Dei vestri murmurástis. * Nec sic credidístis Dómino Deo vestro.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 15, De passione Domini, 3- 4: PL 54, 366-367)

Contemplatio dominicæ passionis

     Verus venerátor domínicæ passiónis sic crucifíxum Iesum óculis cordis aspíciat, ut illíus carnem suam esse cognóscat.
     Contremíscat in Redemptóris sui supplício terréna substántia, rumpántur infidélium méntium petræ, et, qui mortalitátis gravabántur sepúlcris, discússa obstaculórum mole prosíliant. Appáreant nunc quoque in civitáte sancta, id est in Ecclésia Dei, futúræ resurrectiónis indícia, et, quod geréndum est in corpóribus, fiat in córdibus.
     Nulli infirmórum crucis est negáta victória; nec quisquam est, cui non Christi auxiliétur orátio. Quæ si multis in ipsum sæviéntibus prófuit, quanto magis eos qui ad ipsum convertúntur ádiuvat?
     Subláta est ignorántia, temperáta est difficúltas, et ígneam illam, qua vitæ régio erat inclúsa, romphǽam sacer Christi sanguis exstínxit. Veræ luci, antíquæ noctis cessit obscúritas.
     Invitátur ad paradísi divítias pópulus christiánus, et cunctis regenerátis ad amíssam pátriam patefáctus est réditus, si nemo sibi illam viam facit claudi, quæ fídei latrónis pótuit aperíri.
     Nec ita nos nunc ánxie, nunc supérbe præséntis vitæ óccupent actiónes, ut non toto cordis afféctu conformári Redemptóri nostro per illíus exémpla nitámur. Nihil enim non ad nostram salútem aut egit aut pértulit, ut virtus quæ ínerat cápiti inésset étiam et córpori.
     Nam primum ipsa illa substántiæ nostræ in deitáte suscéptio, qua Verbum caro factum est, et habitávit in nobis, quem hóminum misericórdiæ suæ, nisi infidélem, relíquit exsórtem? Et cui non commúnis natúra cum Christo est, si assuméntem recépit, et eo spíritu est regenerátus quo ille progénitus? Deínde quis in illo suas non agnóscat infirmitátes? Quis perceptiónem cibi, requietiónem somni, sollicitúdinem mæstitúdinis, lácrimas pietátis, non vídeat formæ fuísse servílis?
     Quæ quóniam ab antíquis sanánda vulnéribus, et a colluvióne erat purgánda peccáti, ita Unigénitus Dei étiam hóminis factus est fílius, ut et omni humanitátis veritáte et divinitátis plenitúdine non caréret.
     Nostrum est quod exánime in sepúlcro iácuit, et quod die tértia resurréxit, quodque super omnes altitúdines cælórum ad déxteram patérnæ maiestátis ascéndit: ut, si per viam mandatórum eius incédimus, et si quæ in humilitáte corpórea nostræ impéndit salúti non erubéscimus confitéri, nos quoque in glóriæ eius consórtium provehámur: quóniam maniféste quod denuntiávit implébitur: Omnis qui confitébitur me coram homínibus, et ego confitébor eum coram Patre meo, qui in cælis est.

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 18. 23

R. Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, * His autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
V. Nos prædicámus Christum crucifíxum, Iudǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam. * His autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

ORATIO

Orémus:
Cleméntiam tuam, Dómine, súpplici voto depóscimus, ut nos fámulos tuos, pæniténtia emendátos et bonis opéribus erudítos, in mandátis tuis fácias perseveráre sincéros, et ad paschália festa perveníre illǽsos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)