Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
S. Martini I, papæ et martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Margaritæ de Citta di Castello, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.
V.
Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi: Angelo ecclésiæ, quæ est Ephesi, scribe:
Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum: Scio ópera
tua et labórem et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos, et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos et
non sunt, et invenísti eos mendáces; et patiéntiam habes et sustinuísti propter nomen meum et non defecísti. Sed
hábeo advérsus te quod caritátem tuam primam reliquísti. Memor esto ítaque unde excíderis, et age pæniténtiam et
prima ópera fac; sin autem, vénio tibi et movébo candelábrum tuum de loco suo, nisi pæniténtiam égeris. Sed hoc
habes, quia odísti facta Nicolaitárum, quæ et ego odi.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Vincénti dabo ei édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei.
Et ángelo ecclésiæ, quæ est Smyrnæ, scribe:
Hæc dicit Primus et Novíssimus, qui fuit mórtuus et vixit: Scio tribulatiónem tuam et paupertátem tuam — sed dives
es — et blasphémiam ab his, qui se dicunt Iudǽos esse et non sunt, sed sunt synagóga Sátanæ. Nihil horum tímeas,
quæ passúrus es. Ecce missúrus est Diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini, et habébitis tribulatiónem diébus
decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Qui vícerit, non lædétur a morte secúnda.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Martíni papæ Primi
Omne desidérium habémus semper lítteris nostris caritátem vestram consolándi et relevándi vos a sollicitúdine, quæ vobis de nobis est:
vobíscum vero et omnes sanctos et fratres nostros, qui curam nostri propter Dóminum gerunt. Ecce et impræsentiárum scribo vobis quæ coárctant
nos. Veritátem dico in nómine Christi Dei nostri.
Remóti enim ex omni mundána turbatióne et depósiti a peccátis nostris, ecce et ipsa vita carúimus. Síquidem hi qui in hac regióne hábitant omnes
gentíles exsístunt, et gentíles mores accepérunt hi qui hic habitáre noscúntur, nullam caritátem prorsus habéntes, quam iúgiter hóminum natúra
et inter ipsos quoque bárbaros crebra compassióne demónstrat.
Mirátus sum autem et adhuc miror indiscretiónem et incompassiónem ómnium, qui quondam mihi pertinébant, et amicórum meórum ac propinquórum,
qua sic fúnditus infelicitátis meæ oblíti sunt, et nec scire volunt ut invénior, sive sim super terram, sive non sim.
Qualem, putas, consciéntiam habémus exhibéndi ante tribúnal Christi, accusántibus ómnibus tunc et ratiónem reddéntibus homínibus, qui ex eódem
luto et massa consístunt? Quæ formído est, quæ cécidit super hómines ad mandáta Dei mínime faciénda, aut timor, ubi non est timor? An subtractióne
usque ádeo nos spíritus malígni opériunt? An ita inimícus omni plenitúdini Ecclésiæ appárui, et adversárius illis?
Verúmtamen Deus, qui omnes vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre, per intercessiónes sancti Petri stabíliat corda eórum in
orthodóxa fide, et confírmet contra omnem hæréticum et adversáriam Ecclésiæ nostræ persónam, et immóbiles custódiat, præcípue pastórem, qui
eis nunc præésse monstrátur, quo in nullo prorsus decidéntes, vel declinántes, aut dimitténtes eórum, quæ in conspéctu Dómini et sanctórum
angelórum eius in scriptis proféssi sunt, usque ad pusíllum quídpiam, una cum humilitáte mea corónam percípiant iustítiæ orthodóxæ fídei de
manu Dómini et Salvatóris nostri Iesu Christi.
De húmili namque hoc córpore meo et ipsi Dómino cura erit, ut sibi gubernáre placet, sive in tribulatiónibus indesinéntibus, sive in módico
refrigério. Dóminus enim prope est, et quid sollícitus sum? Spero quippe in miseratiónes eius, quod non tardet modo finíre meum quo iússerit cursum.
Omnes vestrátes propter Dóminum salutáte et omnes qui pro Dei amóre meis compássi sunt vínculis. Deus excélsus poténti manu sua prótegat
vos ab omni tentatióne et salvet in regnum suum.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus, advérsa mundi invícta mentis constántia toleráre, qui beátum Martínum papam et mártyrem nec minis
terréri nec pœnis passus es superári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)