lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 maius 2021
S. Pancratii, martyris, memoria ad libitum


Romæ martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa Ecclésiam ædificavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 18-29
De antichristo

     Filíoli, novíssima hora est; et sicut audístis quia antichrístus venit, ita nunc antichrísti multi adsunt, unde cognóscimus quóniam novíssima hora est. Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam si fuíssent ex nobis, permansíssent nobíscum; sed ut manifestarétur quóniam illi omnes non sunt ex nobis. Sed vos unctiónem habétis a Sancto et scitis omnes. Non scripsi vobis quasi nesciéntibus veritátem sed quasi sciéntibus eam, et quóniam omne mendácium ex veritáte non est. Quis est mendax nisi is, qui negat quóniam Iesus est Christus? Hic est antichrístus, qui negat Patrem et Fílium. Omnis, qui negat Fílium, nec Patrem habet; qui confitétur Fílium, et Patrem habet.
     Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat; si in vobis permánserit, quod ab inítio audístis, et vos in Fílio et in Patre manébitis. Et hæc est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis: vitam ætérnam.
     Hæc scripsi vobis de eis, qui sedúcunt vos. Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, manet in vobis, et non necésse habétis, ut áliquis dóceat vos; sed sicut únctio ipsíus docet vos de ómnibus, et verum est et non est mendácium, et, sicut dócuit vos, manétis in eo.
     Et nunc, filíoli, manéte in eo, ut, cum apparúerit, habeámus fidúciam et non confundámur ab eo in advéntu eius. Si scitis quóniam iustus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit iustítiam, ex ipso natus est.

RESPONSORIUM

1 Io 2, 27; Ioel 2, 23

R. Unctio, quam accepístis, manet in vobis; * et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.
V. Exsultáte et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis plúviam iustítiæ. * Et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 17 in psalmum Qui habitat, 4, 6: Opera omnia 4, 489-491)

Cum ipso sum in tribulatione

     Cum ipso sum in tribulatióne, ait Deus; et ego álium ínterim quam tribulatiónem requíram? Mihi adhærére Deo bonum est, non solum autem, sed et pónere in Dómino Deo spem meam, quia erípiam eum, inquit, et glorificábo eum.
     Cum ipso sum in tribulatióne. Delíciæ, inquit, meæ esse cum fíliis hóminum. Emmánuel, nobíscum Deus. Descéndit, ut prope sit his qui tribuláto sunt corde, ut nobíscum sit in tribulatióne nostra. Erit autem quando rapiémur in núbibus óbviam Christo in áera, et sic semper cum Dómino érimus, si tamen curémus ínterim eum habére nobíscum, ut sit comes viæ, qui pátriæ rédditor est futúrus, immo qui tunc pátria, modo sit via.
     Bonum mihi, Dómine, tribulári, dúmmodo ipse sis mecum, quam regnáre sine te, epulári sine te, sine te gloriári. Bonum mihi, Dómine, in tribulatióne magis amplécti te, in camíno habére te mecum, quam esse sine te vel in cælo, Quid enim mihi est in cælo, et a te quid vólui super terram? Aurum probat fornax, et viros iustos tentátio tribulatiónis. Ibi, ibi cum eis es, Dómine; ibi in tuo nómine congregátis médius astas, sicut olim cum tribus púeris.
     Quid trepidámus, quid cunctámur, quid refúgimus hunc camínum? Sævit ignis, sed Dóminus nobíscum est in tribulatióne. Si Deus nobíscum, quis contra nos? Nihilóminus quoque si ille éripit, quis est qui rápiat de manu eius? quis est qui de manu eius possit erúere? Postrémo, si ille gloríficat, quisnam álius inglórium fáciet? Si ille gloríficat, quis humiliábit?
     Longitúdine diérum replébo eum. Ac si maniféstius dicat: Scio quid desíderet, scio quid sítiat, quid sápiat ei. Non ei aurum vel argéntum sapit, non volúptas, non curiósitas, non dígnitas áliqua sæculáris. Omnia detriméntum facit, ómnia aspernátur et arbitrátur ut stércora. Exinanívit pénitus semetípsum, nec se ex his pátitur occupári, quibus novit se non posse repléri. Non ignórat ad cuius imáginem cónditus sit, cuius magnitúdinis capax sit, nec sústinet de módico créscere, ut de máximo minuátur.
     Itaque longitúdine diérum replébo eum, quem nisi lux vera refícere, nisi ætérna implére non potest; síquidem nec longitúrnitas illa términum, nec cláritas illa occásum, nec satíetas illa fastídium habet.

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

ORATIO

Orémus:
Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, eius précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra consístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)