lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 maius 2021
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum


Hildebrandus natus est in Tuscia circa annum 1028; Romæ educatus, vitam monasticam duxit; multis legationibus Pontifices sui temporis adiuvit pro Ecclesiæ reformatione, quam ipse strenue prosecutus est, postquam Petri cathedram ascendit anno 1073 sub nomine Gregorii VII. A rege Henrico IV præsertim oppugnatus, profugus Salerni obiit anno 1085.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

V. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

3, 1-26
Planctus Iob

     Apéruit Iob os suum et maledíxit diéi suo et locútus est: «Péreat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Concéptus est homo”. Dies ille vertátur in ténebras; non requírat eum Deus désuper et non illustrétur lúmine. Obscúrent eum ténebræ et umbra mortis; óccupet eum calígo et involvátur amaritúdine. Noctem illam tenebrósus turbo possídeat; non computétur in diébus anni, nec numerétur in ménsibus. Sit nox illa solitária nec laude digna; maledícant ei, qui maledícunt diéi, qui paráti sunt suscitáre Levíathan. Obtenebréntur stellæ crepúsculi eius; exspéctet lucem et non sit, nec vídeat pálpebras auróræ, quia non conclúsit óstia ventris, qui portávit me, nec ábstulit mala ab óculis meis. Quare non in vulva mórtuus sum? Egréssus ex útero non statim périi? Quare excéptus génibus? Cur lactátus ubéribus? Nunc enim dórmiens silérem et somno meo requiéscerem cum régibus et consúlibus terræ, qui ædíficant sibi solitúdines, aut cum princípibus, qui póssident aurum et replent domos suas argénto. Aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem. Ibi ímpii cessavérunt a tumúltu, et ibi requievérunt fessi róbore. Et quondam vincti páriter sine moléstia non audiérunt vocem exactóris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a dómino suo. Quare mísero data est lux et vita his, qui in amaritúdine ánimæ sunt? Qui exspéctant mortem, et non venit, et effódiunt quæréntes illam magis quam thesáuros; gaudéntque veheménter et lætántur sepúlcro. Viro, cuius abscóndita est via, et circúmdedit eum Deus ténebris. Antequam cómedam suspíro, et quasi inundántes aquæ sic rugítus meus. Quia timor, quem timébam, evénit mihi, et, quod verébar, áccidit. Non dissimulávi, non sílui, non quiévi, et venit super me indignátio».

RESPONSORIUM

Iob 3, 24-26; 6, 13

R. Antequam cómedam suspíro, et quasi inundántes aquæ sic rugítus meus. Quia timor quem timébam evénit mihi, et quod verébar áccidit. * Et venit super me indignátio tua, Dómine.
V. An non est auxílium mihi in me, et virtus quoque remóta est a me? * Et venit super me indignátio tua, Dómine.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Gregórii papæ Séptimi

(Ep. 64 extra Registrum: PL 148, 709-710)

Ecclésia libera, casta, catholica

     Rogámus et obsecrámus in Dómino Iesu, qui nos sua morte redémit, ut tribulatiónes et angústias, quas pátimur ab inimícis christiánæ religiónis, cur et quáliter patiámur, diligénter investigándo intellegátis.
     Ex qua enim dispositióne divína mater Ecclésia in throno apostólico me valde indígnum et, Deo teste, invítum collocávit, summópere procurávi ut sancta Ecclésia, sponsa Dei, dómina et mater nostra, ad próprium rédiens decus, líbera et casta et cathólica permanéret. Sed, quia hosti antíquo hæc omníno dísplicent, armávit contra nos membra sua, ut ómnia in contrárium vérteret.
     ídeo in nos, immo in Apostólicam Sedem, tanta fecit, quanta fácere a témpore Constantíni Magni imperatóris nequívit. Nec valde mirum, quia quanto plus tempus appropínquat, tanto ámplius christiánam religiónem exstínguere decértat.
     Nunc autem, fratres mei caríssimi, diligénter quæ vobis dico audíte. Omnes qui in toto orbe christiáno censéntur nómine et christiánam fidem vere cognóscunt, sciunt et credunt beátum Petrum, Apostolórum príncipem, esse ómnium christianórum patrem, et primum post Christum pastórem, sanctámque Románam Ecclésiam ómnium Ecclesiárum matrem et magístram.
     Si ergo hoc créditis et indubitánter tenétis, rogo vos et præcípio ego, qualiscúmque frater et indígnus magíster vester, per omnipoténtem Deum adiuváte et succúrrite prædícto patri vestro et matri, si per eos absolutiónem ómnium peccatórum et benedictiónem atque grátiam in hoc sǽculo et in futúro habére desiderátis.
     Omnípotens Deus, a quo bona cuncta procédunt, mentem vestram semper illúminet eámque sua dilectióne ac próximi fecúndet, ut mereámini præfátum patrem vestrum et matrem certa devotióne debitóres vobis fácere, et ad eórum societátem sine verecúndia perveníre. Amen.

RESPONSORIUM

Sir 45, 3; Ps 77 (78), 70a. 71bc

R. Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, et ius dedit illi ad pópulum suum, * Et osténdit illi glóriam suam.
V. Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit illi glóriam suam.

ORATIO

Orémus:
Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)