lat

BREVIARIUM ROMANUM

29 maius 2021
S. Pauli VI, papæ, memoria ad libitum


Ioannes Baptista Montini, die 26 mensis septembris anno 1897 in vico Concesio prope Brixiam natus est. Presbyteratu auctus die 29 mensis maii anno 1920, ministerium suum Apostolicæ Sedi præstitit, donec Archiepiscopus Mediolanensis nominatus est. Ad Petri cathedram evectus, die 21 mensis iunii anno 1963, feliciter Concilium Vaticanum secundum perfecit, instaurationem vitæ ecclesialis promovit, Liturgiæ præsertim, dialogum œcumenicum et nuntium Evangelii mundo recentioris ætatis. Die 6 mensis augusti anno 1978, Deo spiritum reddidit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

13, 13 – 14, 6
Iob ad Dei iudicium appellat

     Respóndens Iob amícis suis ait: «Tacéte paulísper, ut loquar ipse, et tránseat super me quodcúmque. Quare sumam carnes meas déntibus meis et ánimam meam ponam in mánibus meis? Etiámsi occíderit me, in ipso sperábo; verúmtamen vias meas in conspéctu eius árguam. Et hoc erit salus mea: non enim véniet in conspéctu eius omnis ímpius. Audíte sermónem meum et explicatiónem meam percípite áuribus vestris. Ecce iudícium parávi; scio quod iustus invéniar. Quis est, qui conténdat mecum? Tunc enim tacébo et consummábor. Duo tantum ne fácias mihi, et tunc a fácie tua non abscóndar: Manum tuam longe fac a me, et formído tua non me térreat. Voca me, et ego respondébo tibi; aut ipse loquar, et tu respondébis mihi. Quantas hábeo iniquitátes et peccáta? Scélera mea et delícta osténde mihi. Cur fáciem tuam abscóndis et arbitráris me inimícum tuum? Contra fólium, quod vento rápitur, dure agis et stípulam siccam perséqueris. Scribis enim contra me amaritúdines et occupátum me vis peccátis adulescéntiæ meæ. Posuísti in nervo pedem meum et observásti omnes sémitas meas et vestígia pedum meórum considerásti. Qui quasi uter consuméndus sum, et quasi vestiméntum, quod coméditur a tínea. Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, commotióne satiátur. Qui quasi flos egréditur et aréscit et fugit velut umbra et non pérmanet. Et dignum ducis super huiuscémodi aperíre óculos tuos et addúcere eum tecum in iudícium? Quis potest fácere mundum de immúndo? Ne unus quidem! Si statúti dies hóminis sunt, et númerus ménsium eius apud te est, et constitúti sunt términi eius, quos non præteríbit, avérte óculos tuos ab eo, ut quiéscat, donec solvat, sicut mercennárius, dies suos».

RESPONSORIUM

Cf. Iob 13, 20. 21; cf. Ier 10, 24

R. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua; manum tuam longe fac a me, * Et formído tua non me térreat.
V. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me. * Et formído tua non me térreat.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Pauli Sexti, papæ

(In ultima Concilii Œcumenici Vaticani secundi publica Sessione, die 7 decembris 1965: AAS 58 [1966] 53. 55-56. 58-59)

Opus est cognoscere hominem, ut cognoscatur Deus

     Ope huius Concílii, doctrína theocéntrica ac theológica, uti aiunt, de humána natúra ac de mundo ad se hóminum mentes convértit, quasi eos próvocans, qui illam a nostræ ætátis ratióne aliénam atque extráneam putent; atque tália sibi árrogat, quæ mundus primum quidem absúrda iúdicet, sed póstea, ut fore confídimus, humána, sapiéntia ac salutária ultro agnóscet: scílicet Deum esse. Utique Deus est; reápse exsístit; vivit; persóna est; est próvidus, infiníta bonitáte prǽditus, et quidem bonus non solum in se, sed maximópere etiam erga nos; est noster Creátor, nostra véritas, nostra felícitas; ádeo ut homo, cum mentem et cor suum in Deo defígere nítitur, contemplatióni vacándo, actum ánimi sui elíciat, qui ómnium nobilíssimus ac perfectíssimus est habéndus; actum dícimus, a quo nostris étiam tempóribus innúmeri humánæ navitátis campi suæ dignitátis gradum súmere possunt ac debent.
     Verum enimvéro Ecclésia, in Concílio collécta, suam consideratiónem summópere inténdit – prætérquam in semetípsam, atque in necessitúdinem, qua cum Deo coniúngitur – in hóminem étiam, in hóminem, sícuti reápse hoc témpore se conspiciéndum præbet: hóminem, dícimus, qui vivit; hóminem, qui sibimetípsi uni provehéndo déditus est; hóminem, qui non modo sese dignum exístimat, ad quem unum, véluti ad quoddam centrum, omne stúdium conferátur, sed étiam affirmáre non verétur, se esse cuiúsvis rei princípium atque ratiónem. Totus homo phænoménicus, suis innúmeris ánimi habítibus indútus, quibus in conspéctum venit, se Concílii Pátribus obiécit, qui et ipsi hómines, immo omnes Pastóres atque fratres sunt, inténta cura atque amánti caritáte prǽditi: homo, qui suas luctuósas fortúnas animóse conquéritur; homo, qui et prætérito et nostro hoc témpore álios infra se pósitos exístimat, ideóque semper fluxus atque fucátus, sui cúpidus et ferox est; homo sibi dísplicens, qui risus edit et lácrimas fundit; homo ad ómnia versátilis, ad quáslibet partes agéndas fácilis; homo in unam sciéntiæ pervestigatiónem ácriter inténtus; homo, qui uti talis cógitat, amat, in labóribus desúdat, semper ad áliquid ánimum advértit; homo, qui sacra quadam cum religióne est considerándus, ob suæ infántiæ innocéntiam, ob suæ inópiæ arcánum, ob pietátem, quam suæ ægritúdines movent; homo hinc sui ipsíus tantum studiósus, hinc societáti favens; homo simul laudátor témporis acti, simul pósterum tempus præstólans, illúdque felícius quam prætéritum sómnians; homo ex áltera parte crimínibus obnóxius, ex áltera sanctis móribus ornátus; et deínde deínceps. Humanitátis illud láicum atque profánum stúdium, immáni qua est magnitúdine, tandem aliquándo pródiit, idémque ad certámen, ut ita dicámus, Concílium lacessívit. Relígio, id est cultus Dei, qui homo fíeri vóluit, atque relígio – talis enim est æstimánda – id est cultus hóminis, qui fíeri vult Deus, inter se congréssæ sunt. Quid tamen áccidit? Certámen, prœ́lium, anáthema? Id sane habéri potúerat, sed plane non áccidit. Vetus illa de bono Samaritáno narrátio exémplum fuit atque norma, ad quam Concílii nostri spirituális rátio dirécta est. Etenim, imménsus quidam erga hómines amor Concílium pénitus pervásit. Perspéctæ et íterum considerátæ hóminum necessitátes, quæ eo molestióres fiunt, quo magis huius terræ fílius crescit, totum nostræ huius Sýnodi stúdium detinuérunt. Hanc saltem laudem Concílio tribúite, vos, nostra hac ætáte cultóres humanitátis, qui veritátes rerum natúram transcendéntes renúitis, iidémque novum nostrum humanitátis stúdium agnóscite: nam nos étiam, immo nos præ céteris, hóminis sumus cultóres.
     Quæ cum ita sint, faténdum revéra est, cathólicam religiónem et humánam vitam inter se amíco fœ́dere iungi, et utrámque simul conspiráre ad unum quoddam humánum bonum: religiónem scílicet cathólicam pro humáno génere esse, humaníque géneris esse quodámmodo vitam.
     Quodsi omnes, qui hic præséntes adéstis, memínimus in vultu cuiúsvis hóminis, máxime si lácrimis ac dolóribus efféctus est translúcidus, agnoscéndum esse vultum Christi, Fílii hóminis; ac si in vultu Christi agnoscéndus est vultus Patris cæléstis, secúndum illud: Qui videt me, videt et Patrem, modus noster res humánas æstimándi mutátur in Christianísmum, qui in Deum ut in médium totus dirígitur; ita ut rem hoc étiam modo enuntiáre possímus: scílicet opus esse cognóscere hóminem, ut cognoscátur Deus.
     Amáre hóminem, dícimus, non ut instruméntum, sed ut primum véluti finem, quo ad suprémum finem, humánas res transcendéntem, perveniámus.

RESPONSORIUM

Cf. Phil 4, 8

R. Quæcúmque sunt vera, pudíca, iusta, casta, amabília, bonæ famæ, * Hæc cogitáte,,
V. Si qua virtus et si qua laus, * SHæc cogitáte,,

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam regéndam beáto Paulo papæ commisísti, strénuo Fílii tui Evangélii apóstolo, præsta, quǽsumus, ut, ab eius institútis illumináti, ad civílem amóris cultum in mundum dilatándum tibi collaboráre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)