lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 maius 2021
Sanctissimæ Trinitatis, sollemnitas


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Te Patrem summum genitúmque Verbum
Flamen ac Sanctum Dóminum faténtur
únicum, quotquot paradísi amœnus
  hortus adúnat.

Quam modis miris, Trias alma, vivas
pércipit nemo, tamen usque in ævum
cǽlites vultu sátias, alácri
  voce canéntes.

Te canunt mundi statuísse molem,
Lúmine ætérno régere univérsa,
ígnibus celsi refovére Amóris
  corda tuórum.

Mente permísti súperum catérvis,
iam choris illis sociámus hymnos,
qui tua optámus fore sempitérna
  pace beáti. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.

Ant. 2 Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Ant. 3 Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.

V. Verbo Dómini cæli firmáti sunt.
R. Et Spíritu oris eius omnis virtus eórum.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

2, 1-16

Magnum Dei voluntatis mysterium

     Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.
     Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sǽculi neque príncipum huius sǽculi, qui destruúntur, sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius sǽculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est: «Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum».
     Nobis autem revelávit Deus per Spíritum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim scit hóminum, quæ sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis; quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes. Animális autem homo non pércipit, quæ sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur.
     Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? Nos autem sensum Christi habémus.

RESPONSORIUM

Cf. Eph 1, 17.18; 1 Cor 2, 12

R.Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det nobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis nostri, * Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.
V. Non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est. * Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi

(Ep. 1 ad Serapionem, 28-30: PG 26, 594-595.599)

Lux, splendor, gratia in Trinitate et ex Trinitate

     Haud abs re fúerit véterem traditiónem, doctrinámque ac fidem cathólicæ Ecclésiæ investigáre, quam scílicet Dóminus trádidit, Apóstoli prædicavére et patres servavére. In ea enim Ecclésia fundáta est, a qua si quis excíderit, is nec esse nec ámplius dici christiánus ulla ratióne póterit.
     Itaque Trínitas sancta et perfécta est, quæ in Patre et Fílio et Spíritu Sancto agnóscitur, nihílque aliénum vel extrínsecus admíxtum habet, neque ex creatóre et re creáta constat, sed tota creándi et efficiéndi vi prǽdita est; sibi quoque símilis et indivídua est natúra, unáque eius est efficácia et áctio. Nam Pater per Verbum in Spíritu Sancto ómnia facit, eóque modo sanctæ Trinitátis únitas servátur. Ita unus Deus in Ecclésia prædicátur, qui est super ómnia et per ómnia et in ómnibus. Super ómnia quidem ut Pater, ut princípium et fons; per ómnia vero, nempe per Verbum; in ómnibus dénique, in Spíritu Sancto.
     Beátus Paulus, cum de spiritálibus rebus ad Corínthios scribit, ómnia ad unum Deum Patrem tamquam ad caput hoc pacto redúcit: Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.
     Quæ enim Spíritus síngulis distríbuit, ea a Patre per Verbum dantur. Nam ómnia quæ Patris sunt, item Fílii: unde ea quæ a Fílio in Spíritu dantur, vera sunt Patris múnera. Simíliter cum Spíritus in nobis est, Verbum, a quo illum accípimus, in nobis étiam est, et in Verbo est quoque Pater, atque ita fit istud: Veniémus ego et Pater, et mansiónem apud eum faciémus. Ubi enim lux est, illic et splendor quoque est; ubi item splendor est, ibi simíliter et eius efficiéntia et spléndida est grátia.
     Quod idem Paulus in secúnda Epístola ad Corínthios his verbis docet: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Grátia enim et donum quod in Trinitáte datur, datur a Patre per Fílium in Spíritu Sancto. Nam quemádmodum ex Patre per Fílium datur grátia, ita in nobis fíeri non potest doni communicátio nisi in Spíritu Sancto. Huius síquidem partícipes effécti, Patris caritátem, Fílii grátiam et ipsíus Spíritus communicatiónem habémus.

RESPONSORIUM


Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
V. Benedíctus Deus in firmaménto cæli, et laudábilis et gloriósus in sǽcula. * Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)