Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XI
S. Romualdi, abbatis, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
3 et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari. –
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
5 Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos. –
7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis. –
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos. –
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
16 quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
20 Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
22 et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne. –
23 Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
26 Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos. –
29 Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
33 Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
34 terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum. –
36 Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre. –
40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
41 Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
V.
Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R.
Iudícia tua abýssus multa.
LECTIO PRIOR
De libro Iúdicum
In diébus illis: Amávit Samson mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec et vocabátur
Dálila. Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum atque dixérunt: «Décipe eum et disce ab illo in quo tantam
hábeat fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus et vinctum humiliáre; quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille centum argénteos».
Locúta est ergo Dálila ad Samson: «Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit, quo ligátus humiliéris».
Cumque molésta ei esset et per multos dies iúgiter eum urgéret, defécit ánima eius et ad mortem usque lassáta
est. Tunc apériens ei totum cor suum dixit ad eam: «Novácula numquam ascéndit super caput meum, quia Nazarǽus
consecrátus Deo sum de útero matris meæ; si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam eróque ut céteri hómines».
Videns illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum atque mandávit:
«Ascéndite adhuc semel, quia nunc mihi apéruit totum cor suum». Qui ascendérunt, assúmpta pecúnia, quam
promíserant. At illa dormíre eum fecit super génua sua vocavítque tonsórem et fecit rádere septem crines eius
et cœpit humiliáre eum: statim enim ab eo fortitúdo discéssit. Dixítque: «Philístim super te, Samson!». Qui de
somno consúrgens dixit in ánimo suo: «Egrédiar, sicut ante feci, et me excútiam», nésciens quod Dóminus recessísset
ab eo. Quem cum apprehendíssent Philísthim, statim eruérunt óculos eius et duxérunt Gazam vinctum duábus caténis
ǽneis et clausum in cárcere mólere fecérunt.
Iámque capílli eius renásci cœperant, postquam rasi sunt. Príncipes autem Philisthinórum convenérunt in unum, ut
immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo et epularéntur dicéntes: «Trádidit deus noster in manus nostras inimícum nostrum Samson».
Quem étiam pópulus videns laudábat deum suum eadémque dicébat: «Trádidit deus noster in manus nostras adversárium
nostrum, qui vastávit terram nostram et occídit plúrimos nostrum».
Cum enim iam hilarióres essent, postulavérunt, ut vocarétur Samson et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat
ante eos; fecerúntque eum stare inter duas colúmnas. Qui dixit púero tenénti manum suam: «Dimítte me, ut tangam
colúmnas, quibus ímminet domus, et reclíner super eas et páululum requiéscam». Domus autem plena erat virórum ac
mulíerum; et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto círciter tria mília utriúsque sexus spectábant
ludéntem Samson. At ille invocávit Dóminum dicens: «Dómine Deus, meménto mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitúdinem
prístinam, Deus, ut ulcíscar me de Philísthim saltem pro uno duórum lúminum meórum!». Et tangens ambas colúmnas médias,
quibus innitebátur domus, obnixúsque contra álteram eárum déxtera et contra álteram læva ait: «Moriátur ánima mea cum
Philístim!». Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes et céteram multitúdinem, quæ ibi erat;
multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat. Descendéntes autem fratres eius et univérsa cognátio
tulérunt corpus eius et sepeliérunt inter Sáraa et Esthaol in sepúlcro patris sui Mánue; iudicavítque Israel vigínti annis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Vita sancti Romuáldi a sancto Petro Damiáno conscrípta
Romuáldus tribus annis in Parentínæ civitátis fínibus hábitans, in uno monastérium constrúxit et abbátem in eo cum frátribus ordinávit; in duóbus vero
inclúsus mansit. Ibi nempe ad magnæ perfectiónis cúmulum píetas illum divína provéxit, ita ut Sancto afflátus Spíritu et nonnúlla ventúra prospíceret
et multa véteris ac novi Testaménti occúlta mystéria rádiis intellegéntiæ penetráret.
Frequénter enim tanta illum divinitátis contemplátio rapiébat, ut quasi totus in lácrimas resolútus, æstuánte inenarrábili divíni amóris ardóre, clamáret:
Care Iesu, care, mel meum dulce, desidérium ineffábile, dulcédo sanctórum, suávitas angelórum, et cétera huiúsmodi. Quæ ille Sancto Spíritu dictánte
in iúbilum proferébat, nos humáno sensu exprímere non valémus.
Ubicúmque autem vir sanctus habitáre dispóneret, oratórium cum altári prímitus in céllula fáciens, deínde se reclúdens, áditum damnábat.
Post cuncta ígitur habitatiónum suárum loca, cum iam finem suum imminére conspíceret, tandem ad monastérium quod in Valle de Castro constrúxerat, rédiit,
ibíque propinquántem óbitum indubitánter exspéctans, cellam sibi cum oratório ædificári, in qua recluderétur, et siléntium usque ad mortem serváret, instítuit.
Facto ítaque reclusório, cum mens eius in eo esset, ut mox inclúdi debéret, cœpit corpus eius magis magísque moléstiis ingravéscere, et deórsum iam velut
non tam languóre quam decrépiti longævitáte sénii declináre. Quadam ígitur die cœpit paulátim córporis virtúte destítui et ingruénte moléstia grávius
fatigári. Sole ítaque iam ad occásum vergénte, præcépit duóbus frátribus qui astábant, ut foras exírent, céllulæ post se iánuam cláuderent; celebratúri
vero sibi matutínos hymnos ad eum dilúculo remeárent. Cumque illi de eius fine sollíciti velut invíti exírent, non statim ad quiescéndum próperant, sed
ne magístrum obíre contíngeret ánxii, pretiósi thesáuri taléntum prope céllulam laténtes obsérvant. Aliquámdiu ígitur commorántes, cum deínceps curiósis
áuribus atténtius auscultárent, et neque motum córporis, neque sonum vocis audírent, iam quod evénerat veráciter opinántes, impúlsa iánua, velóciter írruunt,
lumen accéndunt, et beáta ánima in cælum rapta, supínum iacére sanctum cadáver invéniunt. Iacébat ítaque velut neglécta tunc cæléstis margaríta, in
summi póstmodum regis ærárium honorífice reponénda.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes,
felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)