lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 iunius 2021
SS. protomartyrum sanctæ Romanæ Ecclesiæ, memoria ad libitum


In prima persecutione contra Ecclésiam ab imperatore Nerone suscitata, post incendium Urbis anno 64 ortum, multi fideles occisi sunt atrocibus tormentis. De re testimonium perhibent scriptor ethnicus Tacitus (Annales, 15, 44) et Clemens episcopus Romanus in epistola sua ad Corinthios (cap. 5-6).

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

4, 2 – 5, 7
David regnat super Israel. Ierusalem capta est

     In diébus illis: Duo viri duces turmárum erant fílio Saul, nomen uni Báana et nomen álteri Rechab fílii Remmon Berothítæ de fíliis Béniamin; síquidem et Beroth reputáta est in Béniamin. Fúgerant enim Berothítæ in Gétthaim, factíque sunt ibi ádvenæ usque in tempus hoc.
     Erat autem Iónathan fílio Saul fílius débilis pédibus. Quinquénnis enim fuit, quando venit núntius de Saul et Iónathan ex Iézrahel. Tollens ítaque eum nutrix sua fugit; cumque festináret, ut fúgeret, cécidit et claudus efféctus est habuítque vocábulum Meríbbaal.
     Veniéntes ígitur fílii Remmon Berothítæ, Rechab et Báana, ingréssi sunt, fervénte die, domum Isbaal, qui dormiébat super stratum suum merídie; et ostiária domus purgans tríticum obdormívit. Ingréssi sunt ergo usque interióra domus et percussérunt eum in ínguine Rechab et Báana frater eius et fugérunt. Cum autem ingréssi fuíssent domum, ille dormiébat super lectum suum in conclávi, et percutiéntes interfecérunt eum; sublatóque cápite eius, abiérunt per viam Arabæ tota nocte.
     Et attulérunt caput Isbaal ad David in Hebron dixerúntque ad regem: «Ecce caput Isbaal fílii Saul inimíci tui, qui quærébat ánimam tuam; et dedit Dóminus dómino meo regi ultiónes hódie de Saul et de sémine eius». Respóndens autem David Rechab et Báana fratri eius fíliis Remmon Berothítæ dixit ad eos: «Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, quóniam eum, qui annuntiáverat mihi et díxerat: “Mórtuus est Saul”, qui putábat se próspera nuntiáre, ténui et occídi in Síceleg, cui oportébat me dare mercédem pro núntio; quanto magis nunc, cum hómines ímpii interfecérunt virum innóxium in domo sua super lectum suum, non quæram sánguinem eius de manu vestra et áuferam vos de terra?». Præcépit ítaque David púeris, et interfecérunt eos; præcidentésque manus et pedes eórum suspendérunt eos super piscínam in Hebron. Caput autem Isbaal tulérunt et sepeliérunt in sepúlcro Abner in Hebron.
     Et venérunt univérsæ tribus Israel ad David in Hebron dicéntes: «Ecce nos os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustértius, cum esset Saul rex super nos, tu eras edúcens et redúcens Israel. Dixit autem Dóminus ad te: “Tu pasces pópulum meum Israel et tu eris dux super Israel”». Venérunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percússit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Dómino; unxerúntque David in regem super Israel. Trigínta annórum erat David, cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit: in Hebron regnávit super Iudam septem annis et sex ménsibus, in Ierúsalem autem regnávit trigínta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
     Et ábiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierúsalem ad Iebusǽum habitatórem terræ. Qui dixit ad David: «Non ingrediéris huc, sed depéllent te cæci et claudi», significántes: «Non ingrediétur David huc». Cepit autem David arcem Sion: hæc est cívitas David.

RESPONSORIUM

Ps 2, 2. 6. 1

R. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus christum eius. * Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum.
V. Quare, fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? * Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Cap. 5, 1-7, 4: Funk 1, 67-71)

Propter invidiam passi, exemplar optimum exstiterunt

     Ut vétera exémpla relinquámus, ad próximos athlétas veniámus; sǽculi nostri generósa exémpla proponámus. Propter zelum et invídiam, qui máximæ et iustíssimæ colúmnæ erant, persecutiónem passi sunt et usque ad mortem certavérunt.
     Ponámus nobis ante óculos bonos Apóstolos. Petrum, qui propter zelum iníquum non unum aut álterum, sed plures labóres sústulit atque ita martýrium passus in débitum glóriæ locum discéssit. Propter zelum et contentiónem Paulus patiéntiæ prǽmium exhíbuit, sépties in víncula coniéctus, fugátus, lapidátus, in oriénte ac occidénte verbi præco factus, illústrem fídei suæ famam sortítus est, qui postquam mundum univérsum iustítiam dócuit et ad occidéntis términos venit et coram præféctis martýrium súbiit, sic e mundo migrávit et in locum sanctum ábiit, summum patiéntiæ exémplar exsístens.
     Viris istis sancte vitam instituéntibus magna electórum multitúdo aggregáta est, qui supplíciis multis et torméntis, propter zelum passi, exémplar óptimum inter nos exstitérunt. Propter zelum persecutiónem passæ mulíeres Danáidæ et Dircææ, postquam grávia et nefánda supplícia sustinuérunt, ad firmum fídei cursum pertigérunt et débiles córpore nóbile prǽmium accepérunt. Zelus uxórum ánimos a marítis abalienávit et dictum patris nostri Adam mutávit: Hoc iam os ex óssibus meis et caro ex carne mea. Zelus et conténtio urbes magnas evértit et gentes numerósas fúnditus delévit.
     Hæc, caríssimi, non tantum, ut vos offícii vestri admoneámus, scríbimus, sed étiam, ut nos ipsos commonefaciámus; in eádem enim aréna versámur, et certámen idem nobis impósitum est. Quare inánes et vanas curas relinquámus, et ad gloriósam et venerándam traditiónis nostræ régulam veniámus, ac videámus, quid pulchrum et quid iucúndum et quid accéptum sit coram opífice nostro. Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur et cognoscámus quam pretiósus Deo sit sanguis eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.

RESPONSORIUM


R. Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia, * et meruérunt habére corónas perpétuas.
V. Isti sunt, qui venérunt ex magna tribulatióne et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. * Et meruérunt habére corónas perpétuas.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Románæ Ecclésiæ copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quǽsumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis solidémur, et pia semper victória gaudeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)