lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 iulius 2021
Per OP: B. Hadriani Fortescue patrisfamilias, martyris, pro commemoratione


Anno circiter 1476 nobili familia in comitatu Devonensi [Devon] in Anglia natus, coniux et pater praeclarae virtutis fuit. Iudex pacis Ordinisque Melitensis eques, regulam Fraternitatis laicalis oxoniensis S. Dominici professus, tamquam ascetice vivendi normas hæc inter alias sibi imposuit: divini beneplaciti impletionem in omnibus quǽrere, motioni Sancti Spiritus semper obsequi in agendis, quotidie bona consilia renovare omniaque diligenter explere et a Deo perseverantiam impetrare. Ob eius virtutem invisus, bis carcere detentus, demum capite mulctatus est die 8 vel 9 iulii anno 1539 ob dedignationem præstandi iuramentum fidelitatis regi in rebus fidei. Eius cultus confirmatus fuit die 13 maii 1895 a Leone XIII.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro primo Chronicórum

22, 5-19
Ædificatio templi a David præparatur

     In diébus illis: Dixit David: «Sálomon fílius meus puer párvulus est et tener; domus autem, quæ ædificánda est Dómino, talis esse debet, ut in cunctis regiónibus nominétur et glorificétur. Præparábo ergo ei necessária». Et ob hanc causam ante mortem suam omnes parávit impénsas.
     Vocavítque Salomónem fílium suum et præcépit ei, ut ædificáret domum Dómino Deo Israel; dixítque David ad Salomónem: «Fili mi, voluntátis meæ fuit, ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei, sed factus est ad me sermo Dómini dicens: “Multum sánguinem effudísti et magna bella bellásti. Non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me. Fílius, qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus; fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum et ob hanc causam Sálomon vocábitur, et pacem et ótium dabo in Israel cunctis diébus eius. Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium et ego ero ei in patrem; firmabóque sólium regni eius super Israel in ætérnum”. Nunc ergo, fili mi, sit Dóminus tecum; et prosperáre et ædífica domum Dómino Deo tuo, sicut locútus est de te. Tantum det tibi Dóminus prudéntiam et sensum, ut régere possis Israel et custodíre legem Dómini Dei tui; tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et iudícia, quæ præcépit Dóminus Móysi super Israel. Confortáre et viríliter age; ne tímeas neque páveas. Ecce ego in labóre meo præparávi impénsas domus Dómini: auri talénta centum mília et argénti mille mília talentórum, æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine. Ligna et lápides præparávi; tu autem ad ea adícies. Habes quoque plúrimos artífices látomos et cæmentários artificésque lignórum et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos in auro et argénto et ære et ferro, cuius non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum».
     Præcépit quoque David cunctis princípibus Israel, ut adiuvárent Salomónem fílium suum: «Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit et déderit vobis réquiem per circúitum et tradíderit habitatóres terræ in manu vestra, et subiécta sit terra coram Dómino et coram pópulo eius. Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum; et consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei, ut introducátur arca fœderis Dómini et vasa Deo consecráta in domum, quæ ædificátur nómini Dómini».

RESPONSORIUM

1 Chr 22, 19; Ps 131 (132), 7; Is 56, 7c

R. Præbéte corda vestra et ánimas vestras, consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei; * Ingrediámur in tabernáculum eius, adorémus ad scabéllum pedum eius.
V. Dicit Dóminus: Domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis. * Ingrediámur in tabernáculum eius, adorémus ad scabéllum pedum eius. .

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 329, In natali martyrum: PL 38, 1454-1456)

Pretiosa mors martyrum, empta pretio mortis Christi

     Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsi óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est.
     Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui, si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius, cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.
     Egit enim in cruce grande commércium; ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis.
     Empti sunt fidéles et mártyres: sed mártyrum fides probáta est; testis est sanguis. Quod illis impénsum est, reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
     Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid coméderent et bíberent, ut tália rédderent.
     Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Unde et psalmus, ubi scriptum cantávimus: Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, quid nobis comméndat?
     Considerávit illic homo quanta accépit a Deo; circumspéxit quanta múnera grátiæ Omnipoténtis, qui eum creávit, qui pérditum quæsívit, qui invénto véniam dedit, qui pugnántem infírmis víribus iuvit, qui se periclitánti non subtráxit, qui vincéntem coronávit, qui prǽmium se ipsum dedit: considerávit hæc ómnia, et exclamávit, et dixit: Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam.
     Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris: calix, quem, nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.
     De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Non ergo times, ne ibi defícias? Non, inquit. Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sǽculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti, qui sic bibérunt cálicem istum! finiérunt dolóres, et accepérunt honóres.
     Atténdite ergo, caríssimi: quod óculis non potéstis, mente et ánimo cogitáte, et vidéte quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius.

RESPONSORIUM

2 Tim 4,7-8a; Flp 3,8b.10

R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna.
V. Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum, et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui admirábili spíritu pietátis ac fortitúdinis Beátum Hadriánum singuláriter roborásti, exáudi preces pópuli tui et præsta ut, glorióso eius edócti exémplo, tibi magis quam homínibus obœdíre discámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)