lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 iulius 2021
S. Petri Chrysologi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est circiter annum 380 ad Forum Cornelii (Imola) in Æmilia, ibique clericis se adiunxit. Anno 424 episcopus Ravennæ electus est et gregem, cuius erat studiosissimus, sermonibus et operibus erudivit. Mortuus est circa annum 450.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

11, 30 – 12, 13
Gloriatur Apostolus in infirmitatibus suis

     Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sǽcula, quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet, et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
     Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
     Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 9ba; 4, 7

R. Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi, * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V. Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 148: PL 52, 596-598)

De Incarnationis sacramento

     Quando cóncipit Virgo, virgo parit, manet virgo, non est consuetúdo, sed signum; non est rátio, sed virtus; auctor est, non natúra; non est commúne, sed solum; divínum est, non humánum. Nasci Christum non fuit necéssitas, sed potéstas; fuit sacraméntum pietátis, reparátio salútis humánæ. Qui non nascéndo ex intácto limo fecit hóminem, nascéndo ipse hóminem de córpore fecit intácto; manus quæ in nostrum plasma lutum dignánter assúmpsit, ad reparatiónem nostram dignánter assúmpsit et carnem. Ergo quod Creátor in creatúra sua, quod Deus invenítur in carne, creatúræ honor est, non est Creatóris iniúria.
     Homo, quare tibi tam vilis es, qui tam pretiósus es Deo? Quare sic honorátus a Deo teípsum táliter inhonóras? Quare quæris unde factus sis, et ad quid factus sis non requíris? Nonne tota ista quam vides tibi facta est mundi domus? Tibi infúsa lux circumfúsas rémovet ténebras, tibi est temperáta nox, tibi diménsus est dies: tibi cælum solis, lunæ, stellárum vário fulgóre radiátum est; tibi terra flóribus, nemóribus, frúctibus est depícta; tibi creáta est in áere, campis, in qua speciósa cóntinens mirábilis animántium multitúdo, ne gáudium novi sǽculi tristis solitúdo confúnderet.
     Adhuc tamen quid adíciat ad honórem tuum tuus Creátor excógitat: in te imáginem suam ponit, ut terris invisíbilem conditórem visíbilis imágo præséntem póneret, et in terrénis dedit tibi vices suas, ut non fraudarétur Dómini vicário mundi tam larga posséssio. Deus quod per se fecit in te, in se cleménter excépit, et in hómine se vere vidéri vóluit in quo ante imaginário vóluit se vidéri; dedítque ut propríetas esset ipse, qui ante ut similitúdo esset accéperat.
     Náscitur ergo Christus, ut nascéndo corrúptam redíntegret natúram; infántiam suscépit ille, pátitur nutriménta, percúrrit ætátes, ut unam perféctam, manéntem, quam ipse fécerat, instauráret ætátem: portat hóminem, ne iam cádere homo possit; quem terrénum fécerat, fecit esse cæléstem; animátum humáno spíritu, spíritum vivíficat in divínum: et sic eum totum tollit in Deum, ut in eo quod peccáti, quod mortis, quod labóris, quod dolóris, quod terræ est, nil relínquat, præstánte Dómino nostro Iesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, nunc et semper et per immortália sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Petr 2, 4a. 5a; Ps 117 (118), 22b

R. Ad Dóminum accedéntes lápidem vivum; * Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini.
V. Hic est lapis, qui factus est in caput ánguli. * Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Petrum Chrysólogum epíscopum Verbi tui incarnáti præcónem egrégium effecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut tuæ salútis mystéria et iúgiter scrutémur in corde, et fidéliter significémus in ópere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)