lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 october 2021
S. Brunonis, presbyteri, memoria ad libitum


Coloniæ Agrippinæ (Köln) natus est circa annum 1035; Parisiis educatus et sacerdotio auctus disciplinas theologicas docuit; sed vitam solitariam desiderans, monasterium fundavit Carthusianorum. Urbanum papam II, a quo vocatus erat, adiuvit in Ecclesiæ necessitatibus. Mortuus est apud Scylacium in Calabria anno 1101.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

4, 1 – 5, 2
De magistris erroris. De senioribus

     Caríssime: Spíritus maniféste dicit quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus seductóribus et doctrínis dæmoniórum, in hypócrisi loquéntium mendácium et cauteriátam habéntium suam consciéntiam, prohibéntium núbere, abstinére a cibis, quos Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus et his, qui cognovérunt veritátem. Quia omnis creatúra Dei bona, et nihil reiciéndum, quod cum gratiárum actióne percípitur, sanctificátur enim per verbum Dei et oratiónem.
     Hæc propónens frátribus bonus eris miníster Christi Iesu, enutrítus verbis fídei et bonæ doctrínæ, quam assecútus es; profánas autem et aníles fábulas devíta.
     Exérce teípsum ad pietátem; nam corporális exercitátio ad módicum útilis est, píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: in hoc enim laborámus et certámus, quia sperávimus in Deum vivum, qui est salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. prǽcipe hæc et doce.
     Nemo adulescéntiam tuam contémnat, sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, doctrínæ. Noli neglégere donatiónem, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam cum impositióne mánuum presbytérii. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Atténde tibi et doctrínæ; insta in illis; hoc enim fáciens et teípsum salvum fácies et eos, qui te áudiunt.
     Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem, iúvenes ut fratres, anus ut matres, iuvénculas ut soróres in omni castitáte.

RESPONSORIUM

1 Tim 4, 8b. 10a; 2 Cor 4, 9

R. Píetas ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ; in hoc laborámus et certámus, *Quia sperávimus in Deum vivum.
V. Persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus. * Quia sperávimus in Deum vivum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Brunónis presbýteri ad fílios suos Carthusiénses

(Nn. 1-3: SCh 88, 82-84)

Exsultet spiritus meus in Domino

     Cógnito rationábilis et vere laudándæ disciplínæ vestræ inflexíbili rigóre, ex crebra ac dulci relatióne beatíssimi fratris nostri Landowíni; necnon audíto sancto amóre vestro et incessánti stúdio erga ea quæ integritátis et honestátis sunt, exsúltat spíritus meus in Dómino. Vere exsúlto et feror in laudem et gratiárum actiónem Dómino, et tamen amáre suspíro. Exsúlto quidem, ut iustum est, pro increménto frugum vestrárum virtútum, me autem dóleo et erubésco inértem et socórdem iacére in sorde peccatórum meórum.
     Gaudéte ergo, fratres mei caríssimi, pro sorte beatitúdinis vestræ et pro larga manu grátiæ Dei in vos. Gaudéte, quia evasístis fluctuántis mundi multímoda perícula et naufrágia. Gaudéte, quia quiétam et tutam statiónem portus secretióris obtinuístis, ad quem cum multi veníre desíderent, multi quoque nonnúllo conátu conténdant, non pervéniunt tamen. Multi vero, postquam potíti fuére, exclúsi sunt, quóniam nulli eórum désuper concéssum est.
     ídeo, fratres mei, certum ac probátum sit vobis quod quicúmque hoc optábili usus est bono, si quocúmque modo id amíserit, usque in finem dolébit, si quis respéctus vel cura salútis ánimæ suæ sibi fúerit.
     De vobis, dilectíssimis frátribus meis láicis, dico: Magníficat ánima mea Dóminum, quia magnificéntiam misericórdiæ suæ super vos intúeor secúndum intimatiónem prióris vestri et patris amantíssimi, qui multum gloriátur pro vobis et gaudet. Gaudeámus et nos quóniam cum sciéntiæ litterárum expértes sitis, potens Deus dígito suo inscríbit in córdibus vestris non solum amórem, sed et notítiam sanctæ legis suæ. Opere enim osténditis quid amátis, quidve nostis. Nam cum obœdiéntiam veram cum omni cautéla et stúdio observátis, maniféstum est vos sapiénter légere ipsum fructum suavíssimum et vitálem Scriptúræ divínæ.

RESPONSORIUM

Ps 54 (55), 7-8; 1 Io 2, 17

R. Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo, et requiéscam? * Ecce elongábo fúgiens, et manébo in solitúdine.
V. Mundus transit et concupiscéntia eius; qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum. * Ecce elongábo fúgiens, et manébo in solitúdine.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sanctum Brunónem ad serviéndum tibi in solitúdine vocásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, per huius mundi varietátes, tibi iúgiter vacémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)