Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
PER ANNUM, hebd. XXIX
S. Ioannis de Capestrano, presbyteri, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro prophetíæ Baruch
Audi, Israel, mandáta vitæ; áuribus percípite, ut
sciátis prudéntiam. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicórum? Invetustátus es in terra aliéna, coinquinátus es mórtuis,
reputátus es cum eis, qui apud ínferos sunt. Dereliquísti fontem sapiéntiæ! Si in via Dei ambulásses, habitásses in pace in ætérnum.
Disce, ubi sit prudéntia, ubi fortitúdo, ubi sit intelléctus, ut scias simul, ubi sit longitúrnitas diérum et vita, ubi sit lumen
oculórum et pax. Quis invénit locum eius? Et quis intrávit in thesáuros eius?
O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis eius! Magnus est et non habet finem, excélsus est et imménsus. Ibi
fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non illos elégit Deus, neque viam disciplínæ
dedit illis; et periérunt, quia non habuérunt prudéntiam, periérunt propter insipiéntiam suam.
Quis ascéndit in cælum et accépit eam et dedúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare et invéniat eam et apportábit eam auro elécto?
Non est qui nóverit viam eius, neque qui cógitet sémitam eius. Sed, qui scit ómnia, novit eam, adinvénit eam prudéntia sua; qui
compósuit terram in ætérnum tempus, implévit eam iuméntis quadrupédibus; qui mittit lumen et vadit, vocávit illud, et obœdívit ei
in tremóre. Stellæ autem splenduérunt in custódiis suis et lætátæ sunt. Vocávit eas, et dixérunt: «Adsumus»; luxérunt cum lætítia ei, qui fecit eas.
Hic est Deus noster, non æstimábitur alter advérsus eum. Invénit omnem viam disciplínæ et dedit eam Iacob púero suo et Israel dilécto
suo. Post hæc super terram visa est et inter hómines conversáta est. Ipsa est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum.
Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relínquunt eam, moriéntur. Convértere, Iacob, et apprehénde eam; perámbula ad splendórem
in lúmine eius. Noli dare álteri glóriam tuam et dignitátes tuas genti aliénæ. Beáti sumus, Israel, quia, quæ plácent Deo, nobis nota sunt.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu de Spéculo Clericórum sancti Ioánnis de Capestráno presbýteri
Qui ad mensam Dómini sunt vocáti, nitóre fúlgeant exemplári compéndio vitæ laudábilis et morális, omni depúlsa spurcítia seu immundítia vitiórum.
Tamquam sal terræ pro seípsis et réliquis honorabíliter convivéntes et discretióne fúlgida tamquam lux mundi céteros illustrántes, intéllegant
ab excélso doctóre Christo Iesu, quod non solum Apóstolis et discípulis, verum étiam cunctis successóribus presbýteris et cléricis intonávit
dicens: Vos estis sal terræ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.
Vere conculcátur ab homínibus, tamquam fimus vilíssimus, immúndus clerus et sórdidus, madefáctus spurcítia vitiórum et caténis críminum irretítus,
ut nec sibi nec áliis iam quicquam valére putétur; quia ut dicit Gregórius: «Cuius vita despícitur, restat ut eius prædicátio contemnátur».
Qui autem bene præsunt presbýteri dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína. Dúplici síquidem honóre fungúntur
digni presbýteri, reáli vidélicet et personáli, sive temporáli páriter et spiritáli, vel transitório dénique cum ætérno; nam etsi in terris
hábitent natúræ necessitúdini subiugáti cum mortálibus creatúris, ánxie tamen sátagunt in cælis cum ángelis conversári, ut accépti sint regi,
intellegéntes minístri. Quámobrem, sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic lúceat lux cleri coram homínibus, ut eórum bona ópera
intuéntes, gloríficent Patrem qui in cælis est.
Vos estis lux mundi. Nam, sicut lux nedum seípsam irrádiet, sed cétera circumquáque diffúndens suos rádios conspécta perlústret, ita probórum
et iustórum clericórum luminósa vita se contuéntes fulgóre sanctitátis illúminat et serénat. Ad curam ígitur pósitus aliórum, in seípso debet
osténdere quáliter álios in domo Dómini opórteat conversári.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad pópulum fidélem in angústiis confortándum, beátum Ioánnem suscitásti, præsta quǽsumus, ut nos in tuæ protectiónis securitáte
constítuas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)