lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 november 2021
S. Margaritæ Scotiæ, memoria ad libitum


In Hungaria nata est circa annum 1046, dum pater ibi, exsilio mulctatus, degebat. Malcom III, Scotorum regi, nuptui tradita est, cui octo peperit filios. Exemplum exstitit optimæ matris et reginæ. Mortua est Edimburgi anno 1093.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.

Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

9, 1 – 10, 2
Salus Sion promittitur

     Verbum Dómini in terra Hadrach et Damásci requiéi eius, quia Dómini est óculus Aram sicut omnes tribus Israel. Emath quoque in términis eius et Tyrus et Sidon, quæ sápiens est valde. Et ædificávit Tyrus munitiónem suam et coacervávit argéntum quasi púlverem et aurum ut lutum plateárum. Ecce Dóminus possidébit eam et percútiet in mari fortitúdinem eius; et hæc igni devorábitur. Vidébit Ascalon et timébit, et Gaza dolóre torquétur nimis, et Accaron, quóniam confúsa est spes eius; et períbit rex de Gaza, et Ascalon non habitábitur. Et habitábit spúrius in Azóto, et dispérdam supérbiam Philísthim. Et áuferam sánguinem eius de ore eius et abominatiónes eius de médio déntium eius, et relinquétur étiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusǽus. Et circúmdabo domum meam ut præsídium contra eúntes et reverténtes; et non transíbit super eos ultra exáctor, quia nunc vidi in óculis meis.
     Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor ipse, pauper et sedens super ásinum et super pullum fílium ásinæ. Et dispérdam currum ex Ephraim et equum de Ierúsalem; et confringétur arcus belli, et loquétur pacem géntibus. Et impérium eius a mari usque ad mare et a flúmine usque ad fines terræ.
     Tu quoque: in sánguine testaménti tui éxtraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Convertímini ad munitiónem, vincti spei; hódie quoque annúntians: Duplícia reddam tibi. Nam exténdi mihi Iudam quasi arcum, implévi Ephraim; et suscitábo fílios tuos, Sion, super fílios tuos, Grǽcia, et ponam te quasi gládium fórtium. Et Dóminus super eos vidébitur, et exíbit ut fulgur iáculum eius; et Dóminus Deus in tuba canet et vadet in procéllis austri. Dóminus exercítuum próteget eos; et devorábunt et conculcábunt lápides fundæ, et bibent, agitabúntur quasi vino et replebúntur ut phíalæ et quasi córnua altáris.
     Et salvábit eos Dóminus Deus eórum in die illa, ut gregem pópuli sui, quia lápides corónæ fulgébunt super terram eius. Quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius! Fruméntum succréscere facit iúvenes et mustum vírgines. Pétite a Dómino plúviam in témpore plúviæ serótinæ. Dóminus facit fúlgura et plúviam imbris dabit eis, síngulis herbam in agro. Quia théraphim loquúntur inánia, et divíni vident mendácium, et sómnia loquúntur vana, vane consolántur; idcírco migrant quasi grex, affligúntur, quia non est eis pastor.

RESPONSORIUM

Zac 9, 9; Io 12, 14

R. Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem: * Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor ipse, pauper et sedens super ásinum et super pullum fílium ásinæ.
V. Invénit Iesus aséllum et sedit super eum, sicut scriptum est: * Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor ipse, pauper et sedens super ásinum et super pullum fílium ásinæ.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(N. 48)

Sanctitas matrimonii et familiæ

     Vir et múlier, qui fœdere coniugáli iam non sunt duo sed una caro, íntima personárum atque óperum coniunctióne mútuum sibi adiutórium et servítium præstant, sensúmque suæ unitátis experiúntur et plénius in dies adipiscúntur. Quæ íntima únio, útpote mútua duárum personárum donátio, sicut et bonum liberórum, plenam cóniugum fidem éxigunt atque indissolúbilem eórum unitátem urgent.
     Germánus amor coniugális in divínum amórem assúmitur atque virtúte redemptíva Christi et salvífica actióne Ecclésiæ régitur ac ditátur, ut cóniuges efficáciter ad Deum ducántur atque in sublími múnere patris et matris adiuvéntur et conforténtur. Quaprópter cóniuges christiáni ad sui status offícia et dignitátem peculiári sacraménto roborántur et véluti consecrántur; cuius virtúte munus suum coniugále et familiáre expléntes, spíritu Christi imbúti, quo tota eórum vita, fide, spe et caritáte perváditur, magis ac magis ad própriam suam perfectiónem mutuámque sanctificatiónem, ideóque commúniter ad Dei glorificatiónem accédunt.
     Unde, ipsis paréntibus exémplo et oratióne familiári prægrediéntibus, fílii, immo et omnes in famíliæ convíctu degéntes, humanitátis, salútis atque sanctitátis viam facílius invénient. Cóniuges autem, dignitáte ac múnere paternitátis et maternitátis ornáti, offícium educatiónis præsértim religiósæ, quod ad ipsos imprímis spectat, diligénter adimplébunt.
     Líberi, ut viva famíliæ membra, ad sanctificatiónem paréntum suo modo cónferunt. Gratæ enim mentis afféctu, pietáte atque fidúcia benefíciis paréntum respondébunt ipsísque in rebus advérsis necnon in senectútis solitúdine filiórum more assístent. Vidúitas, in continuitáte vocatiónis coniugális forti ánimo assúmpta, ab ómnibus honorábitur. Família suas divítias spiritáles cum áliis quoque famíliis generóse communicábit. Proínde família christiána, cum e matrimónio, quod est imágo et participátio fœderis dilectiónis Christi et Eccésiæ, exoriátur, vivam Salvatóris in mundo præséntiam atque germánam Ecclésiæ natúram ómnibus patefáciet, tum cóniugum amóre, generósa fecunditáte, unitáte atque fidelitáte, tum amábili ómnium membrórum cooperatióne.

RESPONSORIUM

Prov 31, 30b. 25a. 31

R. Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. * Fortitúdo et decor induméntum eius.
V. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius. * Fortitúdo et decor induméntum eius.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátam Margarítam exímia in páuperes caritáte mirábilem effecísti, da ut, eius intercessióne et exémplo, imáginem bonitátis tuæ inter hómines referámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)