lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 december 2021
S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est Damasci in altera parte sæculi VII ex familia christiana. Optime in philosophia eruditus, monachus factus est in monasterio S. Sabæ prope Ierusalem et sacerdotio insignitus. Multa scripsit de theologicis doctrinis, præsertim contra iconomachos. Mortuus est medio sæculo VIII.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

21, 6-12
Custos nuntiat ruinam Babylonis

     Hæc enim dixit mihi Dóminus: «Vade et pone speculatórem; quodcúmque víderit, annúntiet. Si víderit currum, bigam équitum, ascensórem ásini et ascensórem caméli, intueátur diligénter multo intúitu».
     Et clamávit speculátor: «Super spécula, Dómine, ego sum stans iúgiter per diem, et super custódiam meam ego sum stans totis nóctibus. Ecce huc venit agmen virórum, biga équitum».
     Et respóndit et dixit: «Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum eius contríta sunt in terram».
     Tritúra mea et fili áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israel, annuntiávit vobis.
     Oráculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?». Dixit custos: «Venit mane, sed étiam nox; si quǽritis, quǽrite, revertímini, veníte».

RESPONSORIUM

Ap 18, 2. 4. 5

R. Exclamávit Angelus in forti voce: Cécidit Bábylon magna; et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.
V. Pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum eius. * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.
 

LECTIO ALTERA

E Declaratióne Fídei sancti Ioánnis Damascéni presbýteri

(Cap. 1: PG 95,417-419)

Vocasti me, Domine, ad ministrandum alumnis tuis

     Tu, Dómine, eduxísti me de lumbis patris mei; tu me formásti in útero matris meæ; tu in lucem me púerum nudum edidísti, quia natúræ nostræ leges præcéptis tuis perpétuo morem gerunt.
     Tu præparásti per benedictiónem Spíritus Sancti creatiónem meam et exsisténtiam meam, non ex voluntáte viri, aut desidério carnis, sed grátia tua, quæ non potest enarrári. Præparásti nativitátem meam præparatióne, quæ natúræ nostræ leges súperat, me in fílium adoptándo in lucem emisísti, et ascripsísti inter alúmnos Ecclésiæ tuæ sanctæ et immaculátæ.
     Tu me nutrivísti lacte spiritáli, lacte, inquam, divinórum eloquiórum tuórum. Tu me sustentásti esca sólida córporis Iesu Christi Dei nostri, Unigéniti tui sanctíssimi, et inebriásti divíno cálice, vivífico scílicet sánguine eius, quem effúdit pro salúte totíus mundi.
     Quia, Dómine, dilexísti nos, et substituísti Fílium tuum unigénitum diléctum pro redemptióne nostra, quam suscépit volens, nec repúgnans, quinímmo ceu qui destinátus erat ad sacrifícium velut agnus ínnocens, cum se ipse ad hoc posúerit: quia, cum Deus esset, factus fuit homo suáque voluntáte humána subiécit se, factus obœdiens tibi Deo Patri suo usque ad mortem, mortem autem crucis.
     Sic quidem, o Christe Deus meus, humiliásti temetípsum, ut me ovem errántem úmeris tuis túleris, paverísque me in loco virénti, et nutríeris aquis rectæ doctrínæ per manus pastórum tuórum, quos tu cum ipse páveris, eléctum subínde illi eximiúmque gregem tuum pavérunt.
     Vocásti me nunc, o Dómine, per manus pontíficis tui ad ministrándum alúmnis tuis. Qua vero id providéntia féceris néscio: tu solus id nosti.
     Verum, o Dómine, levem fácito sárcinam gravem peccatórum meórum, quibus gráviter delíqui; mentémque et cor meum munda. Deduc me per viam rectam ceu lucérna lucens.
     Da mihi sermónem in apertióne oris, claram expeditámque linguam præbe per ígneam Spíritus tui linguam, ut præséntia tua me semper inspíciat.
     Pasce me, Dómine, et pasce mecum, ne cor meum inclínet me neque ad déxteram, neque ad sinístram, sed Spíritus tuus bonus dírigat me in viam rectam, méaque ópera secúndum voluntátem tuam fiant atque última ita fiant.
     Tu vero, o vertex nóbilis exactíssimæ puritátis, o cœtus Ecclésiæ præstantíssime, qui auxílium a Deo præstoláris, o tu, in quo requiéscit Deus, áccipe a nobis doctrínam fídei ab erróre immúnem, qua roborétur Ecclésia, quemádmodum a Pátribus nostris tráditum fuit.

RESPONSORIUM

Mal 2, 6; Ps 89, 22

R. Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius: * In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.
V. Manus enim mea firma erit cum eo, et brácchium meum confortábit eum. * In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

 

ORATIO

Orémus:
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, sancti Ioánnis presbýteri précibus adiuvári, ut vera fides, quam ille excellénter dócuit, sit semper lux et fortitúdo nostra. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)