lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 december 2021
S. Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin, memoria ad libitum


Ex Indorum nativorum stirpe in territorio nunc Mexici circa annum 1474 natus est. Ei Dei Genitrix in colle Tepeyac apud Mexicopolim se manifestavit, ac proinde ipse, vir fide purissima prǽditus, humilitate et fervore suo effecit, ut illic in honorem beátæ Mariæ Virginis de Guadalupe Ecclésiam ædificaretur, ubi anno 1548 in Domino quievit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

26, 7-21
Canticum iustorum. Promissio resurrectionis

     Sémita iusti recta est; rectum callem iusti complánas. Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
     ánima mea desíderat te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro. Cum resplendúerint iudícia tua in terra, iustítiam discent habitatóres orbis.
     Fit misericórdia ímpio, non discet iustítiam; in terra probitátis iníque gerit et non videt maiestátem Dómini.
     Dómine, exaltáta est manus tua, et non vídent; vídeant confúsi zelum tuum in pópulum, et ignis hóstium tuórum devorábit eos.
     Dómine, dabis pacem nobis; ómnia enim ópera nostra operátus es nobis. Dómine Deus noster, possedérunt nos dómini absque te; tantum in te recordémur nóminis tui.
     Mórtui non revivíscent, defúncti non resúrgent; proptérea visitásti et contrivísti eos et perdidísti omnem memóriam eórum.
     Auxísti germen, Dómine, auxísti gentem, glorificátus es; elongásti omnes términos terræ.
     Dómine, in angústia quæsiérunt te, fudérunt incantatiónem, castigátio tua in eis. Sicut quæ cóncipit, cum appropinquáverit ad partum dolens clamat in dolóribus suis, sic facti sumus a fácie tua, Dómine.
     Concépimus et parturívimus, quasi pepérimus ventum. Salútes non fécimus in terra, ídeo non nati sunt habitatóres terræ.
     Revivíscent mórtui tui, interfécti mei resúrgent. Expergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defúnctos suos edet in lucem.
     Vade, pópulus meus, intra in cubícula tua, claude óstia tua super te, abscóndere módicum ad moméntum, donec pertránseat indignátio.
     Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo, ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum; et revelábit terra sánguinem suum et non opériet ultra interféctos suos.

RESPONSORIUM

Cf. Is 26, 19; Dan 12, 2

R. Exspergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere, * quia ros lucis, ros Dómini.
V. Multi de his qui dórmiunt in terra púlveris evigilábunt. * Quia ros lucis, ros Dómini.

LECTIO ALTERA

E lítteris decretálibus Papæ Ioánnis Pauli Secúndi

(Mexicopoli, die 31 iulii 2002)

Virgo Maria Ioannem Didacum solamine affecit

     «Exaltávit húmiles» (Lc 1, 52): Dei Patris contúitus ad húmilem indígenam Mexicánum se convértit, nempe Ioánnem Dídacum, quem dono ditávit in Christo renascéndi, beátæ Maríæ Vírginis vultum contemplándi et sociátam præstándi óperam pro Americánæ Continéntis evangelizatióne. Ex quo apérte erúitur quam vera sint verba, quibus Apóstolus Paulus divínam edócet méthodum salútem peragéndi.
     «Ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei» (1 Cor 1, 28-29). Hic beátus, cui tráditum nomen est Cuauhtlatoatzin, quod «áquila loquens» sibi vult, anno círciter 1474 in loco Cuauhtitlan natus est, apud regnum vulgo Texcoco. Adúltus cum sit et matrimónio iunctus, ampléxus est Evangélium et una cum uxóre baptismáli aqua est ablútus, sibi propónens vívere sub lúmine fídei et secúndum obligatiónes coram Deo et Ecclésia assúmptas.
     Mense Decémbri anno 1531, cum iter fáceret ad locum Tlatelolco, in colle, qui Tepeyac appellátur, apparéntem sibi vidit veram Dei Matrem, quæ mandávit illi, ut ab epíscopo Mexicáno péteret templum in loco apparitiónis ædificári. Sacer Præsul, atténtis indígenæ instántiis, evidéntem miri evéntus probatiónem ab illo requisívit. Die 12 mensis Decémbris beatíssima Virgo María Ioánni Dídaco conspiciéndam rursus se dedit, eum solámine affécit et iussit, ut in fastígium collis Tepeyac se conférret, ibi flores collígeret et reférret. Licet hiemále frigus et aríditas loci obversaréntur, beátus pulchérrimos répperit flores, quos in pǽnula pósuit Virginíque tulit. Hæc autem præscrípsit illi, ut eos tamquam veritátis indícium Epíscopo tráderet. Stans coram illo, Ioánnes Dídacus pǽnulam apéruit florésque cádere sivit; tunc in textúra pænulæ appáruit, mirabíliter impréssa, imágo Vírginis Guadalupénsis, quæ ab illo inde témpore facta est spiritále natiónis centrum.
     Constrúcto templo in «Dóminæ cælórum» honórem, beátus, summa compúlsus pietáte, ómnia relíquit et vitam impéndit in parvum illud sacéllum custodiéndum et peregrínos excipiéndos. Sanctitátis viam in oratióne et in caritáte percúrrit, vim háuriens ex eucharístico Redemptóris nostri convívio, ex cultu in Matrem Redemptóris, ex communióne cum Sancta Ecclésia necnon ex obœdiéntia sacris Pastóribus. Omnes qui novérunt eum splendórem virtútum, præsértim fídei, spei, caritátis, humilitátis et contémptus rerum terrenárum sunt miráti.
     Ioánnes Dídacus in simplicitáte cotidiánæ vitæ fidéliter servávit Evangélium, quin respúeret suam indígenam condiciónem, prorsus cónscius Deum díscrimen stírpium vel cultúræ prætermíttere et omnes invitáre, ut fílii sui efficiántur. Hoc modo beátus faciliórem réddidit viam, qua indígenæ gentes Mexicánæ et Novi Orbis congressiónem cum Christo suscíperent et cum Ecclésia. Usque ad suprémum vitæ diem cum Deo ambulávit, qui anno 1548 ad se vocávit eum. Eius recordátio, quæ ad apparitiónem Dóminæ Nostræ a Guadalúpe semper refértur, sǽcula transcéndit diversásque orbis regiónes áttigit.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Cor 1, 27.29, Lc 1,51.52

R. Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; quæ non sunt, * ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.
V. Fecit poténtiam in bráchio suo et exaltávit húmiles; * ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per beátum Ioánnem Dídacum, sanctíssimæ Vírginis Maríæ dilectiónem erga pópulum tuum ostendísti: eius nobis intercessióne concéde, ut, Matris nostræ mónitis Guadalúpæ datis obsequéntes, voluntátem tuam iúgiter adimplére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)