lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 maius 2022
SS. Philippi et Iacobi, apostolorum, festum


Philippus, Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Baptistæ, deinde Christum est secutus. Iacobus, sobrinus Domini, filius Alphæi, Ecclésiam Hierosolymitanam rexit; epistolam scripsit; vitam egit asperam et multos Iudǽos ad fidem convertit. Martyrio coronatus est anno 62.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Philíppe, summæ honóribus
vocatiónis énitens,
cum cive Petro príncipe
qua mente Christum díligis!

At ipse amóris íntima
tibi repéndit pígnora,
tibíque Patris dísserit
suǽque vitæ dógmata.

Nec te minus compléctitur,
Iacóbe, Christi cáritas,
qui frater eius díceris
sed et colúmna Ecclésiæ.

Almæ Sion qui prǽsides
primus gregi claríssimo,
nos usque scriptis próvidis
verbum salútis édoces.

O vos, beáti, nóbili
Iesum proféssi sánguine,
spe nos fidéque cúrrere
date in supérnam pátriam,

Ut, quando mansiónibus
iam Patris immorábimur,
simul canámus pérpetim
in Trinitátis glóriam. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. Allelúia.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. Allelúia.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt. Allelúia.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt. Allelúia.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. Allelúia.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. Allelúia.

V. Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius. Allelúia.
R. Et mirabília eius quæ fecit. Allelúia.

LECTIO PRIOR

De Actibus Apostolórum

5, 12-32

Apostoli in Ecclésia primæva

     In diébus illis: Per manus apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe; et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat coniúngere se illis, sed magnificábat eos pópulus; magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum, ita ut et in platéas efférrent infírmos et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam eórum. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Ierúsalem, afferéntes ægros et vexátos ab spirítibus immúndis, qui curabántur omnes.
     Exsúrgens autem princeps sacerdótum et omnes, qui cum illo erant, quæ est hǽresis sadducæórum, repléti sunt zelo et iniecérunt manus in apóstolos et posuérunt illos in custódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apéruit iánuas cárceris et edúcens eos dixit: «Ite et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius». Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum et docébant.
     Advéniens autem princeps sacerdótum et, qui cum eo erant, convocavérunt concílium et omnes senióres filiórum Israel et misérunt in cárcerem, ut adduceréntur illi. Cum veníssent autem minístri, non invenérunt illos in cárcere; revérsi autem nuntiavérunt dicéntes: «Cárcerem invénimus clausum cum omni diligéntia et custódes stantes ad iánuas, aperiéntes autem intus néminem invénimus!». Ut audiérunt autem hos sermónes, magistrátus templi et príncipes sacerdótum ambigébant de illis quidnam fíeret illud. Advéniens autem quidam nuntiávit eis: «Ecce viri, quos posuístis in cárcere, sunt in templo stantes et docéntes pópulum».
     Tunc ábiens magistrátus cum minístris adducébat illos, non per vim, timébant enim pópulum, ne lapidaréntur. Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio. Et interrogávit eos princeps sacerdótum dicens: «Nonne præcipiéndo præcépimus vobis, ne docerétis in nómine isto? Et ecce replevístis Ierúsalem doctrína vestra et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus». Respóndens autem Petrus et apóstoli dixérunt: «Obœdíre opórtet Deo magis quam homínibus. Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis suspendéntes in ligno; hunc Deus Príncipem et Salvatórem exaltávit déxtera sua ad dandam pæniténtiam Israel et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus obœdiéntibus sibi».

RESPONSORIUM

Act 4, 33. 31

R. Virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Iesu Christi, * et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.
V. Repléti quidem Spíritu Sancto, loquebántur verbum Dei cum fidúcia, * Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu Tertulliáni presbýteri De præscriptióne hæreticórum

(De praescriptione haereticorum, cap. 20, 1-9; 21, 3; 22, 8-10: CCL 1,201-204)

De apostolica prædicatione

     Christus Iesus Dóminus noster, quid esset, quid fuísset, quam Patris voluntátem administráret, quid hómini agéndum determináret, quámdiu in terris agébat, ipse pronuntiábat sive pópulo palam, sive discéntibus seórsum, ex quibus duódecim præcípuos láteri suo allégerat, destinátos natiónibus magístros.
     Itaque, uno eórum decússo, réliquos úndecim digrédiens ad Patrem post resurrectiónem iussit ire et docére natiónes, tinguéndas in Patrem et Fílium et Spíritum Sanctum.
     Statim ígitur Apóstoli — quos hæc appellátio missos interpretátur — assúmpto per sortem duodécimo Matthía in locum Iudæ ex auctoritáte prophetíæ quæ est in psalmo David, consecúti promíssam vim Spíritus Sancti ad virtútes et elóquium, primo per Iudǽam contestáta fide in Iesum Christum et Ecclésiis institútis, dehinc in orbem profécti eándem doctrínam eiúsdem fídei natiónibus promulgavérunt.
     Et perínde Ecclésias apud unamquámque civitátem condidérunt, a quibus tráducem fídei et sémina doctrínæ céteræ exínde Ecclésiæ mutuátæ sunt et cotídie mutuántur ut Ecclésiæ fiant. Ac per hoc et ipsæ apostólicæ deputabúntur ut sóboles apostolicárum Ecclesiárum.
     Omne genus ad oríginem suam censeátur necésse est. Itaque tot ac tantæ Ecclésiæ una est illa ab Apóstolis prima ex qua omnes. Sic omnes primæ et omnes apostólicæ, dum una omnes. Probant unitátem communicátio pacis et appellátio fraternitátis et contesserátio hospitalitátis. Quæ iura non ália rátio regit quam eiúsdem sacraménti una tradítio.
     Quid autem Apóstoli prædicáverint, id est quid illis Christus reveláverit, non áliter probári debet nisi per eásdem Ecclésias, quas ipsi Apóstoli condidérunt, ipsi eis prædicándo tam viva, quod aiunt, voce quam per epístolas póstea.
     Díxerat plane aliquándo Dóminus: Multa hábeo adhuc loqui vobis, sed non potéstis modo ea sustinére; tamen adíciens: Cum vénerit ille Spíritus veritátis, ipse vos dedúcet in omnem veritátem, osténdit illos nihil ignorásse, quos omnem veritátem consecutúros per Spíritum veritátis repromíserat. Et útique implévit repromíssum, probántibus Actis Apostolórum descénsum Spíritus Sancti.

RESPONSORIUM

Io 12, 21-22; Rom 9, 26 (cf. Os 2, 1b)

R. Accessérunt quidam gentíles ad Philíppum et rogábant eum, dicéntes: Dómine, vólumus Iesum vidére. * Venit Philíppus, et dicit Andréæ; Andréas rursus et Philíppus dicunt Iesu, allelúia.
V. Et erit: in loco, ubi dictum est eis: «Non plebs mea vos», ibi vocabúntur fílii Dei vivi. * Venit Philíppus, et dicit Andréæ; Andréas rursus et Philíppus dicunt Iesu, allelúia.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos ánnua apostolórum Philíppi et Iacóbi festivitáte lætíficas, da nobis, ipsórum précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut ad perpétuam tui visiónem perveníre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)