Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
S. Bernardini Senensis, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Columbæ de Rieti, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Et osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. In médio
platéæ eius et flúminis ex utráque parte lignum vitæ áfferens fructus duódecim, per menses síngulos reddens fructum
suum, et fólia ligni ad sanitátem géntium. Et omne maledíctum non erit ámplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit;
et servi eius sérvient illi et vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non
egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
Et dixit mihi: «Hæc verba fidelíssima et vera sunt, et Dóminus, Deus spirítuum prophetárum, misit ángelum suum osténdere
servis suis, quæ opórtet fíeri cito. Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui servat verba prophetíæ libri huius».
Et ego Ioánnes, qui audívi et vidi hæc. Et postquam audíssem et vidíssem, cécidi, ut adorárem ante pedes ángeli, qui
mihi hæc ostendébat. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris. Consérvus tuus sum et fratrum tuórum prophetárum et eórum, qui
servant verba libri huius; Deum adóra».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri
Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóso splendóre annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe
tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile
lumen suum? Quibus illuminátis, et in lúmine isto vidéntibus lumen, mérito Apóstolus dicat: Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux
in Dómino: ut fílii lucis ambuláte.
Proínde hoc nomen declarári debet ut lúceat, non latére. Nec tamen in prædicatióne proférri debet corde sórdido vel ore pollúto, sed
in vase recondéndum et proferéndum elécto.
Unde Dóminus de Apóstolo ait: Vas, inquit, electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel.
Vas, inquit, electiónis, ubi liquor dulcíssimus venális expósitus, ut próvocet ad bibéndum, dum rútilat et splendéscit in vasis eléctis:
ut portet, inquit, nomen meum.
Nam sicut igne succénso, purgátis agris, consúmitur aríditas et inutílitas véprium et spinárum, et sicut in ortu solárium radiórum,
pulsis ténebris, látitant fures, noctívagi fossorésque domórum; sic lingua Pauli pópulis prædicánte, velut magno tonítruo perstrepénte,
velut igne veheméntius irruénte, velut sole clárius oriénte, consumebátur infidélitas, disperíbat fálsitas, elucescébat véritas, ad
instar ceræ veheméntis ignis incéndio liquefáctæ.
Nomen enim Iesu circumferébat verbis, epístolis, miráculis et exémplis. Laudábat enim nomen Iesu assídue et collaudábat illud in confessióne.
Hoc ínsuper nomen coram régibus et géntibus et fíliis Israel portábat Apóstolus tamquam lumen et illuminábat pátrias, et clamábat ubíque
illud: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
Et monstrábat ómnibus lucérnam ardéntem atque lucéntem super candelábrum, annúntians in omni loco Iesum, et hunc crucifíxum.
Proínde Ecclésia, Christi sponsa, semper eius testimónio fulta, iúbilat cum Prophéta, dicens: Deus, docuísti me a iuventúte mea, et usque
nunc pronuntiábo mirabília tua, scílicet semper. Prophéta quoque ad hoc exhortátur, dicens: Cantáte Dómino et benedícite nómini eius,
annuntiáte de die in diem salutáre eius, id est Iesum salvatórem eius.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Iesu amórem exímium tribuísti, eius méritis precibúsque concéde,
ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)