Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
SS. Christophori Magallanes, presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Hyacinthi Mariæ Cormier, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit. Allelúia.
Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius. (S. Athanasius)
I
1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
annuntiáte inter gentes ópera eius.
2 Cantáte ei et psállite ei, *
meditámini in ómnibus mirabílibus eius.
3 Laudámini in nómine sancto eius, *
lætétur cor quæréntium Dóminum. –
4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
quǽrite fáciem eius semper.
5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
prodígia eius et iudícia oris eius:
6 semen Abraham, servi eius, *
fílii Iacob, elécti eius. –
7 Ipse Dóminus Deus noster; *
in univérsa terra iudícia eius.
8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
verbi, quod mandávit in mille generatiónes,
9 quod dispósuit cum Abraham, *
et iuraménti sui ad Isaac. –
10 Et státuit illud Iacob in præcéptum *
et Israel in testaméntum ætérnum
11 dicens: „Tibi dabo terram Chánaan *
funículum hereditátis vestræ.“
12 Cum essent número brevi, *
paucíssimi et peregríni in ea
13 et pertransírent de gente in gentem *
et de regno ad pópulum álterum,
14 non permísit hóminem nocére eis *
et corrípuit pro eis reges:
15 „Nolíte tángere christos meos *
et in prophétis meis nolíte malignári.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit. Allelúia.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum. Allelúia.
16 Et vocávit famem super terram *
et omne báculum panis contrívit.
17 Misit ante eos virum, *
in servum venúmdatus est Ioseph.
18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
in ferrum intrávit collum eius,
19 donec veníret verbum eius, *
elóquium Dómini purgáret eum. –
20 Misit rex et solvit eum, *
princeps populórum, et dimísit eum;
21 constítuit eum dóminum domus suæ *
et príncipem omnis possessiónis suæ,
22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
et senes eius prudéntiam docéret.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum. Allelúia.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne. Allelúia.
23 Et intrávit Israel in Ægýptum, *
et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.
24 Et auxit pópulum suum veheménter *
et confortávit eum super inimícos eius.
25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
et dolum fácerent in servos eius.
26 Misit Móysen servum suum, *
Aaron, quem elégit.
27 Pósuit in eis verba signórum suórum *
et prodigiórum in terra Cham. –
28 Misit ténebras et obscurávit, *
et restitérunt sermónibus eius.
29 Convértit aquas eórum in sánguinem *
et occídit pisces eórum.
30 Edidit terra eórum ranas *
in penetrálibus regum ipsórum.
31 Dixit, et venit cœnomýia *
et scínifes in ómnibus fínibus eórum.
32 Pósuit plúvias eórum grándinem, *
ignem comburéntem in terra ipsórum.
33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
et contrívit lignum fínium eórum. –
34 Dixit, et venit locústa *
et bruchus, cuius non erat númerus,
35 et comédit omne fenum in terra eórum *
et comédit fructum terræ eórum.
36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
primítias omnis róboris eórum. –
37 Et edúxit eos cum argénto et auro; *
et non erat in tríbubus eórum infírmus.
38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
quia incúbuit timor eórum super eos.
39 Expándit nubem in protectiónem *
et ignem, ut lucéret eis per noctem. –
40 Petiérunt, et venit cotúrnix, *
et pane cæli saturávit eos.
41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
abiérunt in sicco flúmina.
42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
ad Abraham púerum suum. –
43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
eléctos suos in lætítia.
44 Et dedit illis regiónes géntium, *
et labóres populórum possedérunt,
45 ut custódiant iustificatiónes eius *
et leges eius servent.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne. Allelúia.
V.
Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R.
Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Dicit mihi Ioánni ángelus: «Ne signáveris verba prophetíæ libri huius; tempus enim prope est! Qui nocet, nóceat adhuc,
et qui sórdidus est, sordéscat adhuc, et iustus iustítiam fáciat adhuc, et sanctus sanctificétur adhuc.
Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque sicut opus eius est. Ego Alpha et Omega, primus et novíssimus,
princípium et finis. Beáti, qui lavant stolas suas, ut sit potéstas eórum super lignum vitæ, et portis intrent in civitátem.
Foris canes et venéfici et impudíci et homicídæ et idólis serviéntes et omnis, qui amat et facit mendácium!
Ego Iesus misi ángelum meum testificári vobis hæc super ecclésiis. Ego sum radix et genus David, stella spléndida matutína».
Et Spíritus et sponsa dicunt: «Veni!». Et qui audit, dicat: «Veni!». Et qui sitit, véniat; qui vult, accípiat aquam vitæ gratis.
Contéstor ego omni audiénti verba prophetíæ libri huius: Si quis apposúerit ad hæc, appónet Deus super illum plagas
scriptas in libro isto; et si quis abstúlerit de verbis libri prophetíæ huius, áuferet Deus partem eius de ligno vitæ
et de civitáte sancta, de his, quæ scripta sunt in libro isto.
Dicit, qui testimónium pérhibet istórum: «étiam, vénio cito». «Amen. Veni, Dómine Iesu!». Grátia Dómini Iesu cum ómnibus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris
Salúto vos, fratres caríssimi, optans ipse quoque conspéctu vestro frui, si me ad vos perveníre loci condício permítteret.
Quid enim mihi optátius et lǽtius posset accídere quam nunc vobis inhærére, ut complecterémini me mánibus illis, quæ puræ
et innocéntes et domínicam fidem servántes sacrílega obséquia respuérunt?
Quid iucúndius et sublímius quam osculári nunc ora vestra, quæ gloriósa voce Dóminum conféssa sunt, cónspici étiam præséntem
ab óculis vestris, qui, despécto sǽculo, conspiciéndo Deo digni exstitérunt?
Sed, quóniam huic lætítiæ interésse facúltas non datur, has pro me ad aures et ad óculos vestros vicárias lítteras mitto,
quibus grátulor páriter et exhórtor, ut in confessióne cæléstis glóriæ fortes et stábiles perseverétis, et ingréssi viam
domínicæ dignatiónis, ad accipiéndam corónam spiritáli virtúte pergátis, habéntes Dóminum protectórem et ducem qui dixit:
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem mundi.
O beátum cárcerem, quem illustrávit vestra præséntia! O beátum cárcerem, qui hómines Dei mittit ad cælum! O ténebras lucidióres
sole ipso et luce hac mundi clarióres, ubi modo constitúta sunt Dei templa et sanctificáta divínis confessiónibus membra vestra!
Nec quicquam nunc versétur in córdibus et méntibus vestris quam divína præcépta et mandáta cæléstia, quibus vos ad tolerántiam
passiónis Spíritus Sanctus semper animávit. Nemo mortem cógitet, sed immortalitátem, nec temporáriam pœnam, sed glóriam sempitérnam,
cum scriptum sit: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Et íterum: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, cor contrítum
et humitiátum Deus non déspicit.
Et íterum, ubi lóquitur Scriptúra divína de torméntis, quæ mártyres Dei cónsecrant et ipsa passiónis probatióne sanctíficant: Et si
coram homínibus torménta passi sunt, spes eórum immortalitáte plena est. Iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit
eórum Dóminus in perpétuum.
Quando ergo iudicatúros vos et regnatúros cum Christo Dómino cogitátis, exsultétis necésse est et futurórum gáudio præséntia supplícia
calcétis, sciéntes ab inítio mundi sic institútum ut labóret istic in sæculári conflictatióne iustítia, quando in orígine statim prima
Abel iustus occíditur, et exínde iusti quique et prophétæ et apóstoli missi.
Quibus ómnibus Dóminus quoque in se ipso constítuit exémplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secúti sint,
perveníre, dicens: Qui amat ánimam suam in isto sǽculo, perdet illam. Et qui odit ánimam suam in isto sǽculo, in vitam ætérnam
conservábit illam. Et íterum: Nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam vero non possunt occídere: magis autem metúite eum,
qui potest et ánimam et corpus occídere in gehénnam.
Paulus étiam nos adhortátur, ut, qui ad Dómini promíssa veníre cúpimus, imitári Dóminum in ómnibus debeámus: Sumus, inquit, fílii
Dei. Si autem fílii, et herédes Dei, coherédes autem Christi, síquidem compatiámur, ut et commagnificémur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens ætérne Deus, qui beátos Christóphorum, presbýterum, et sócios Christo Regi usque ad martýrium fidéles effecísti, eórum intercessióne
nobis concéde, ut, in veræ fídei perseverántes confessióne amóris tui mandátis semper inhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)