lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 maius 2022
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum


Hildebrandus natus est in Tuscia circa annum 1028; Romæ educatus, vitam monasticam duxit; multis legationibus Pontifices sui temporis adiuvit pro Ecclesiæ reformatione, quam ipse strenue prosecutus est, postquam Petri cathedram ascendit anno 1073 sub nomine Gregorii VII. A rege Henrico IV præsertim oppugnatus, profugus Salerni obiit anno 1085.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 18-29
De antichristo

     Filíoli, novíssima hora est; et sicut audístis quia antichrístus venit, ita nunc antichrísti multi adsunt, unde cognóscimus quóniam novíssima hora est. Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam si fuíssent ex nobis, permansíssent nobíscum; sed ut manifestarétur quóniam illi omnes non sunt ex nobis. Sed vos unctiónem habétis a Sancto et scitis omnes. Non scripsi vobis quasi nesciéntibus veritátem sed quasi sciéntibus eam, et quóniam omne mendácium ex veritáte non est. Quis est mendax nisi is, qui negat quóniam Iesus est Christus? Hic est antichrístus, qui negat Patrem et Fílium. Omnis, qui negat Fílium, nec Patrem habet; qui confitétur Fílium, et Patrem habet.
     Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat; si in vobis permánserit, quod ab inítio audístis, et vos in Fílio et in Patre manébitis. Et hæc est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis: vitam ætérnam.
     Hæc scripsi vobis de eis, qui sedúcunt vos. Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, manet in vobis, et non necésse habétis, ut áliquis dóceat vos; sed sicut únctio ipsíus docet vos de ómnibus, et verum est et non est mendácium, et, sicut dócuit vos, manétis in eo.
     Et nunc, filíoli, manéte in eo, ut, cum apparúerit, habeámus fidúciam et non confundámur ab eo in advéntu eius. Si scitis quóniam iustus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit iustítiam, ex ipso natus est.

RESPONSORIUM

1 Io 2, 27; Ioel 2, 23

R. Unctio, quam accepístis, manet in vobis; * et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.
V. Exsultáte et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis plúviam iustítiæ. * Et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Gregórii papæ Séptimi

(Ep. 64 extra Registrum: PL 148, 709-710)

Ecclésia libera, casta, catholica

     Rogámus et obsecrámus in Dómino Iesu, qui nos sua morte redémit, ut tribulatiónes et angústias, quas pátimur ab inimícis christiánæ religiónis, cur et quáliter patiámur, diligénter investigándo intellegátis.
     Ex qua enim dispositióne divína mater Ecclésia in throno apostólico me valde indígnum et, Deo teste, invítum collocávit, summópere procurávi ut sancta Ecclésia, sponsa Dei, dómina et mater nostra, ad próprium rédiens decus, líbera et casta et cathólica permanéret. Sed, quia hosti antíquo hæc omníno dísplicent, armávit contra nos membra sua, ut ómnia in contrárium vérteret.
     ídeo in nos, immo in Apostólicam Sedem, tanta fecit, quanta fácere a témpore Constantíni Magni imperatóris nequívit. Nec valde mirum, quia quanto plus tempus appropínquat, tanto ámplius christiánam religiónem exstínguere decértat.
     Nunc autem, fratres mei caríssimi, diligénter quæ vobis dico audíte. Omnes qui in toto orbe christiáno censéntur nómine et christiánam fidem vere cognóscunt, sciunt et credunt beátum Petrum, Apostolórum príncipem, esse ómnium christianórum patrem, et primum post Christum pastórem, sanctámque Románam Ecclésiam ómnium Ecclesiárum matrem et magístram.
     Si ergo hoc créditis et indubitánter tenétis, rogo vos et præcípio ego, qualiscúmque frater et indígnus magíster vester, per omnipoténtem Deum adiuváte et succúrrite prædícto patri vestro et matri, si per eos absolutiónem ómnium peccatórum et benedictiónem atque grátiam in hoc sǽculo et in futúro habére desiderátis.
     Omnípotens Deus, a quo bona cuncta procédunt, mentem vestram semper illúminet eámque sua dilectióne ac próximi fecúndet, ut mereámini præfátum patrem vestrum et matrem certa devotióne debitóres vobis fácere, et ad eórum societátem sine verecúndia perveníre. Amen.

RESPONSORIUM

Sir 45, 3; Ps 77 (78), 70a. 71bc

R. Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, et ius dedit illi ad pópulum suum, * Et osténdit illi glóriam suam.
V. Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit illi glóriam suam.

ORATIO

Orémus:
Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)