Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O vir beáte, Apóstolis
comes labórum sédule
adiútor atque múneris,
laudes precésque súscipe.
Christi per illos núntios
exórta sunt lætíssima
et veritátis sǽcula
et pacis atque gáudii.
Assúmptus et tu cǽlitus
ad tanta consors póndera,
compar nitéscis glória
potentiáque prómines.
Tu, seminátor lúminis,
fac sole Christi vívido
virére ubíque gérmina
cæli replénda ad hórrea.
Simúlque cum primóribus
summo astitúrus Iúdici,
da nostra solvi débita,
nos da fovéri grátia.
Sit Trinitáti glória,
quæ præstet in cæléstibus
nos eius omni témpore
gaudére tecum prǽmiis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Iósue
In diébus illis: Congregávit Iósue omnes tribus Israel in Sichem et vocávit maióres natu ac
príncipes et iúdices et præféctos, steterúntque in conspéctu Dei; et ad totum pópulum sic locútus est:
«Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Trans flúvium habitavérunt patres vestri ab inítio, Thare pater Abraham et Nachor
servierúntque diis aliénis. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotámiæ fínibus et addúxi eum per totam terram
Chánaan multiplicavíque semen eius. Et dedi ei Isaac illíque rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem
Seir ad possidéndum, Iacob vero et fílii eius descendérunt in Ægýptum. Misíque Móysen et Aaron et percússi Ægýptum
signis, quæ feci in médio eius, et póstea edúxi vos. Eduxíque patres vestros de Ægýpto, et venístis ad mare.
Persecutíque sunt Ægýptii patres vestros, cum cúrribus et equitátu, usque ad mare Rubrum. Clamavérunt autem ad Dóminum,
qui pósuit ténebras inter vos et Ægýptios et addúxit super eos mare et opéruit illos. Vidérunt óculi vestri, quæ in
Ægýpto fécerim; et habitástis in solitúdine multo témpore.
Dedíque vobis terram, de qua non laborástis, et urbes, quas non ædificástis, et habitátis in eis, víneas et olivéta,
quæ non plantástis, et manducátis ex eis. Nunc ergo timéte Dóminum et servíte ei perfécto corde atque veríssimo; et
auférte deos, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Ægýpto, ac servíte Dómino. Sin autem malum vobis
vidétur, ut Dómino serviátis, elígite vobis hódie, cui servíre vultis, utrum diis, quibus serviérunt patres vestri
in Mesopotámia, an diis Amorræórum, in quorum terra habitátis: ego autem et domus mea serviémus Dómino».
Respondítque pópulus et ait: «Absit a nobis, ut relinquámus Dóminum et serviámus diis aliénis. Dóminus Deus noster
ipse edúxit nos et patres nostros de terra Ægýpti, de domo servitútis; fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia et
custodívit nos in omni via, per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis, per quos transívimus; et eiécit univérsas
gentes, Amorrǽum habitatórem terræ quam nos intrávimus: serviémus ígitur étiam nos Dómino, quia ipse est Deus noster».
Dixítque Iósue ad pópulum: «Non potéritis servíre Dómino. Deus enim sanctus et Deus æmulátor est, nec ignóscet
sceléribus vestris atque peccátis. Si dimiséritis Dóminum et serviéritis diis aliénis, convértet se et afflíget
vos atque subvértet, postquam vobis præstíterit bona». Dixítque pópulus ad Iósue: «Nequáquam, sed Dómino serviémus».
Et Iósue ad pópulum: «Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegéritis vobis Dóminum, ut serviátis ei».
Responderúntque: «Testes». «Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri et inclináte corda vestra ad Dóminum
Deum Israel». Dixítque pópulus ad Iósue: «Dómino Deo nostro serviémus; obœdiéntes érimus præcéptis eius».
Percússit ígitur Iósue in die illo fœdus pópulo et propósuit ei præcépta atque iudícia in Sichem. Scripsítque verba
hæc in volúmine Legis Dei; et tulit lápidem pergrándem posuítque eum ibi subter quercum, quæ erat in sanctuário Dómini,
et dixit ad omnem pópulum: «En lapis iste erit advérsus vos in testimónium quia audívit ómnia verba Dómini, quæ locútus
est inter nos, ne forte póstea negáre velítis et mentíri Dómino Deo vestro». Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Chromátii epíscopi in Evangélium Matthǽi/b>
Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita, neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat
ómnibus qui in domo sunt. Sal terræ Dóminus discípulos suos appellávit, quia infatuáta a diábolo corda humáni géneris, per cæléstem sapiéntiam, condiérunt.
Nunc quoque lumen mundi eos núncupat, quia, a se ipso, qui verum et ætérnum lumen est, illumináti, ipsi quoque lumen facti sunt tenebrárum.
Nam quia ipse sol iustítiæ est, non immérito étiam discípulos suos lumen mundi cognóminat; quia per ipsos, quasi per quosdam micántes rádios, univérso
orbi cognitiónis suæ lumen infúdit; fugavérunt enim a córdibus hóminum ténebras erróris, luce veritátis osténsa.
Per ipsos namque illumináti étiam nos, ex ténebris lumen sumus effécti, dicénte Apóstolo: Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut
fílii lucis ambuláte. Et íterum: Non estis fílii noctis neque tenebrárum, sed estis fílii lúminis et fílii diéi.
Mérito et sanctus Ioánnes in epístola sua testátus est, dicens: Deus lux est, et qui manet in Deo, in lúmine est, sicut et ipse est in lúmine. Unde,
quia de ténebris erróris liberátos nos esse gaudémus, semper quasi fílii lucis in lúmine ambuláre debémus. Unde Apóstolus ait: Inter quos lucétis sicut
luminária in hoc mundo, verba vitæ continéntes.
Quod si non faciámus, vidébimur tam necessárii lúminis utilitátem, ad damnum tam nostrum quam aliórum, infidelitáte nostra velut quodam velámine obtégere
et obumbráre. Quaprópter et illum, qui taléntum, ad lucrum cæléstis negotiatiónis accéptum, abscóndere magis vóluit quam ad mensam nummuláriis dare,
débitam pœnam incurrísse scimus et légimus.
Et idcírco lucérna illa splendens, quæ ad usum salútis nostræ accénsa est, semper lucére debet in nobis. Habémus enim lucérnam cæléstis mandáti et grátiæ
spiritális, de qua David rétulit: Mandátum tuum lucérna pédibus meis, et lux sémitis meis. De qua et Sálomon ait: Quóniam lucérna est præcéptum legis.
Unde lucérna hæc legis ac fídei non occultánda nobis est, sed ad salútem multórum semper in Ecclésia velut in candelábro constituénda, ut veritátis ipsíus
luce et nos fruámur, et omnes credéntes illuminéntur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi,
quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)