Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Iósue
In diébus illis: Congregávit Iósue omnes tribus Israel in Sichem et vocávit maióres natu ac
príncipes et iúdices et præféctos, steterúntque in conspéctu Dei; et ad totum pópulum sic locútus est:
«Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Trans flúvium habitavérunt patres vestri ab inítio, Thare pater Abraham et Nachor
servierúntque diis aliénis. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotámiæ fínibus et addúxi eum per totam terram
Chánaan multiplicavíque semen eius. Et dedi ei Isaac illíque rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem
Seir ad possidéndum, Iacob vero et fílii eius descendérunt in Ægýptum. Misíque Móysen et Aaron et percússi Ægýptum
signis, quæ feci in médio eius, et póstea edúxi vos. Eduxíque patres vestros de Ægýpto, et venístis ad mare.
Persecutíque sunt Ægýptii patres vestros, cum cúrribus et equitátu, usque ad mare Rubrum. Clamavérunt autem ad Dóminum,
qui pósuit ténebras inter vos et Ægýptios et addúxit super eos mare et opéruit illos. Vidérunt óculi vestri, quæ in
Ægýpto fécerim; et habitástis in solitúdine multo témpore.
Dedíque vobis terram, de qua non laborástis, et urbes, quas non ædificástis, et habitátis in eis, víneas et olivéta,
quæ non plantástis, et manducátis ex eis. Nunc ergo timéte Dóminum et servíte ei perfécto corde atque veríssimo; et
auférte deos, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Ægýpto, ac servíte Dómino. Sin autem malum vobis
vidétur, ut Dómino serviátis, elígite vobis hódie, cui servíre vultis, utrum diis, quibus serviérunt patres vestri
in Mesopotámia, an diis Amorræórum, in quorum terra habitátis: ego autem et domus mea serviémus Dómino».
Respondítque pópulus et ait: «Absit a nobis, ut relinquámus Dóminum et serviámus diis aliénis. Dóminus Deus noster
ipse edúxit nos et patres nostros de terra Ægýpti, de domo servitútis; fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia et
custodívit nos in omni via, per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis, per quos transívimus; et eiécit univérsas
gentes, Amorrǽum habitatórem terræ quam nos intrávimus: serviémus ígitur étiam nos Dómino, quia ipse est Deus noster».
Dixítque Iósue ad pópulum: «Non potéritis servíre Dómino. Deus enim sanctus et Deus æmulátor est, nec ignóscet
sceléribus vestris atque peccátis. Si dimiséritis Dóminum et serviéritis diis aliénis, convértet se et afflíget
vos atque subvértet, postquam vobis præstíterit bona». Dixítque pópulus ad Iósue: «Nequáquam, sed Dómino serviémus».
Et Iósue ad pópulum: «Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegéritis vobis Dóminum, ut serviátis ei».
Responderúntque: «Testes». «Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri et inclináte corda vestra ad Dóminum
Deum Israel». Dixítque pópulus ad Iósue: «Dómino Deo nostro serviémus; obœdiéntes érimus præcéptis eius».
Percússit ígitur Iósue in die illo fœdus pópulo et propósuit ei præcépta atque iudícia in Sichem. Scripsítque verba
hæc in volúmine Legis Dei; et tulit lápidem pergrándem posuítque eum ibi subter quercum, quæ erat in sanctuário Dómini,
et dixit ad omnem pópulum: «En lapis iste erit advérsus vos in testimónium quia audívit ómnia verba Dómini, quæ locútus
est inter nos, ne forte póstea negáre velítis et mentíri Dómino Deo vestro». Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi
Quid psalmo grátius? Unde pulchre ipse David: Laudáte, inquit, Dóminum, quóniam bonus est
psalmus: Deo nostro sit iucúnda decoráque laudátio. Et vere; psalmus enim benedíctio pópuli est, Dei laus, plebis
laudátio, plausus ómnium, sermo universórum, vox Ecclésiæ, fídei canóra conféssio, auctoritátis plena devótio,
libertátis lætítia, clamor iucunditátis, lætítiæ resultátio. Ab iracúndia mítigat, a sollicitúdine ábdicat, a mæróre
állevat. Noctúrna arma, diúrna magistéria; scutum in timóre, festum in sanctitáte, imágo tranquillitátis, pignus
pacis atque concórdiæ, cítharæ modo ex divérsis et dispáribus vócibus unam éxprimens cantilénam. Diéi ortus psalmum resúltat, psalmum résonat occásus.
Certat in psalmo doctrína cum grátia; simul cantátur ad delectatiónem, díscitur ad eruditiónem. Quid est quod non
tibi occúrrat psalmos legénti? In his lego: Cánticum pro dilécto, et sacræ desidério caritátis inflámmor; in his
revelatiónum grátiam, resurrectiónis recénseo testimónia, repromissiónis múnera; in his disco vitáre peccátum,
dedísco erubéscere pæniténtiam delictórum.
Quid ígitur psalmus, nisi virtútum est órganum, quod Sancti Spíritus plectro pangens Prophéta venerábilis, cæléstis
sónitus fecit in terris dulcédinem resultáre? Simul cum ille in fídibus et chordis, hoc est in relíquiis mórtuis
diversárum vocum modulátus discrímina divínæ laudatiónis ad cæléstia dirígeret cantilénam; dócuit útique prius nobis
peccáto esse moriéndum, et tunc demum in hoc córpore divérsa ópera discriminánda virtútum, quibus ad Dóminum devotiónis nostræ grátia perveníret.
Dócuit ergo David intus nos cánere oportére, intus psállere, quemádmodum canébat et Paulus, dicens: Orábo spíritu,
orábo et mente; psallam spíritu, psallam et mente, et ad superiórum intúitum vitam nostram actúsque formáre, ne
delectátio dulcédinis éxcitet córporis passiónes, quibus non redímitur nostra ánima, sed gravátur; cum ad
redemptiónem ánimæ suæ psállere se sanctus Prophéta memoráverit dicens: Psallam tibi, Deus, in cíthara, sanctus
Israel; gaudébunt lábia mea cum cantávero tibi, et ánima mea quam redemísti.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, a quo bona cuncta procédunt, tuis largíre supplícibus, ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta
sunt, et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)