Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
S. Antonii de Padova, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V.
Audi, pópule meus, et loquar.
R.
Deus, Deus tuus ego sum.
LECTIO PRIOR
De libro Iúdicum
In diébus illis: Addidérunt fílii Israel fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod,
et trádidit illos Dóminus in manu Iabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor. Habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram:
ipse autem habitábat in Hároseth géntium. Clamaverúntque fílii Israel ad Dóminum; nongéntos enim habébat falcátos currus
et per vigínti annos veheménter opprésserat eos.
Erat autem Débora prophétis uxor Lápidoth, quæ iudicábat Israel in illo témpore. Et sedébat sub palma Déboræ inter Rama et
Bethel in monte Ephraim; ascendebántque ad eam fílii Israel in iudícium. Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoem de Cedes
Néphthali dixítque ad eum: «Præcépit tibi Dóminus Deus Israel: Vade et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum
decem mília pugnatórum de fíliis Néphthali et de fíliis Zábulon. Ego autem ducam ad te in loco torréntis Cison Sísaram
príncipem exércitus Iabin et currus eius atque omnem multitúdinem et tradam eum in manu tua». Dixítque ad eam Barac:
«Si venis mecum, vadam; si nolúeris veníre mecum, non pergam». Quæ dixit ad eum: «Ibo quidem tecum; sed in hac via non
erit tibi glória, quia in manu mulíeris tradet Dóminus Sísaram».
Surréxit ítaque Débora et perréxit cum Barac in Cedes. Qui, accítis Zábulon et Néphthali in Cedes, ascéndit cum decem
mílibus pugnatórum habens Déboram in comitátu suo. Haber autem Cinǽus recésserat a céteris Cinǽis frátribus suis fíliis
Hobab cognáti Móysi et teténdit tabernáculum usque ad quercum in Saánanim iuxta Cedes.
Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoem in montem Thabor, et congregávit omnes nongéntos falcátos
currus omnémque exércitum, qui cum eo erat, de Hároseth géntium ad torréntem Cison.
Dixítque Débora ad Barac: «Surge: hæc est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus».
Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem mília pugnatórum cum eo. Perterruítque Dóminus Sísaram et omnes currus eius
universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac, in tantum ut Sísara de curru desíliens pédibus fúgeret, et Barac
persequerétur fugiéntes currus et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet.
Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Iahel uxóris Haber Cinǽi; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinǽi.
Egréssa ígitur Iahel in occúrsum Sísaræ dixit ad eum: «Intra ad me, dómine mi; intra, ne tímeas». Qui ingréssus tabernáculum
eius et opértus ab ea panno, dixit ad eam: «Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio». Quæ apéruit utrem lactis et dedit
ei bíbere et opéruit illum. Dixítque Sísara ad eam: «Sta ante óstium tabernáculi et, cum vénerit áliquis intérrogans te et
dicens: “Numquid hic est áliquis?”, respondébis: “Nullus est”». Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernáculi assúmens páriter
málleum; et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis eius clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum
usque ad terram; qui sopórem morti sócians defécit et mórtuus est. Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat; egressáque Iahel in
occúrsum eius dixit ei: «Veni, et osténdam tibi virum, quem quæris». Qui, cum intrásset ad eam, vidit Sísaram iacéntem mórtuum et
clavum infíxum in témpore eius.
Humiliávit ergo Deus in die illo Iabin regem Chánaan coram fíliis Israel, qui crescébant quotídie et forti manu opprimébant Iabin
regem Chánaan, donec delérent eum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Antónii de Pádova presbýteri
Qui Spíritu Sancto replétur, váriis linguis lóquitur. Váriæ linguæ sunt vária de Christo testimónia, útpote humílitas, paupértas, patiéntia et
obœdiéntia, quibus tunc lóquimur, cum eas in nobis ipsis áliis osténdimus. Viva est loquéla cum loquúntur ópera. Cessent, óbsecro, verba, loquántur
ópera. Verbis sumus pleni, sed opéribus vácui, et ídeo a Dómino maledícti, quia ipse maledíxit ficúlneæ in qua non invénit fructum sed fólia tantum.
«Lex, inquit Gregórius, prædicatóri pósita est, ut ea quæ prǽdicat operétur». Frustra iactat legis notítiam, qui opéribus déstruit doctrínam.
Sed Apóstoli loquebántur prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Beátus qui lóquitur prout dat Spíritus Sanctus, non prout suus ánimus! Sunt
enim quidam qui ex suo spíritu loquúntur, verba aliórum furántur et ea ut sua propónunt et sibi attríbuunt. De tálibus et iis simílibus dicit
Dóminus in Ieremía: Ecce ego ad prophétas, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. Ecce ego ad prophétas, dicit Dóminus, qui assúmunt
linguas suas et aiunt: Dicit Dóminus; ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea et seduxérunt pópulum meum in
mendácio suo et in miráculis suis; cum ego non misíssem eos nec mandássem eis, qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus.
Loquámur ergo prout Spíritus Sanctus déderit éloqui nobis, ipsum humíliter et devóte postulántes, quátenus grátiam suam infúndat, ut diem Pentecóstes
in quinque sénsuum perfectióne et decálogi observatióne compleámus, et spíritu veheménti contritiónis repleámur, et linguis ígneis confessiónis accendámur,
ut accénsi et illumináti in splendóribus sanctórum, Deum trinum et unum vidére mereámur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium prædicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde,
ut, eius auxílio, christiánæ vitæ documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)