Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XII
Pro O.P.: B. Innocentii V, papæ, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
V.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R.
Et doce me iustificatiónes tuas.
LECTIO PRIOR
De libro primo Samuélis
In diébus illis: Venit David in Nob ad Achímelech sacerdótem, et obstúpuit Achímelech eo quod
venísset David, et dixit ei: «Quare tu solus et nullus est tecum?». Et ait David ad Achímelech sacerdótem: «Rex præcépit mihi negótium et dixit:
“Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiúsmodi tibi præcépta déderim”, púeris vero condíxi in illum et illum locum. Nunc ígitur, si
habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid invéneris».
Et respóndens sacérdos David ait ei: «Non hábeo panes láicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt púeri máxime a muliéribus?». Et
respóndit David sacerdóti et dixit ei: «Equidem, si de muliéribus ágitur, continúimus nos ab heri et nudiustértius. Quando egrediébar, fuérunt
córpora puerórum sancta, quamvis iter esset profánum. Quanto magis hódie sunt sancti quoad córpora». Dedit ergo ei sacérdos sanctificátum panem,
neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositiónis, qui subláti fuerant a fácie Dómini, ut poneréntur panes cálidi.
Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa reténtus ante Dóminum; et nomen eius Doeg Idumǽus, potentíssimus pastórum Saul.
Dixit autem David ad Achímelech: «Si habes hic ad manum hastam aut gládium? Quia gládium meum et arma mea non tuli mecum; negótium enim regis urgébat».
Et dixit sacérdos: «Ecce hic gládius Góliath Philisthǽi, quem percussísti in valle Terebínthi; est involútus pállio post ephod. Si istum vis tóllere,
tolle, neque enim est álius hic absque eo». Et ait David: «Non est huic alter símilis; da mihi eum».
Abiit ergo inde David et fugit in spelúncam Odóllam; quod cum audíssent fratres eius et omnis domus patris eius, descendérunt ad eum illuc. Et
convenérunt ad eum omnes, qui erant in angústia constitúti et oppréssi ære aliéno et amáro ánimo; et factus est eórum princeps, fuerúntque cum eo
quasi quadringénti viri.
Et proféctus est David inde in Maspha, quæ est Moab, et dixit ad regem Moab: «Máneat, oro, pater meus et mater mea vobíscum, donec sciam quid fáciat
mihi Deus». Et relíquit eos ante fáciem regis Moab; manserúntque apud eum cunctis diébus, quibus David fuit in præsídio.
Dixítque Gad prophéta ad David: «Noli manére in præsídio. Proficíscere et vade in terram Iudæ». Et proféctus David venit in saltum Haret.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Quamvis, dilectíssimi, nos ad expléndam nostri offícii servitútem et infírmi inveniámur et segnes, dum, si quid devóte et strénue ágere
cúpimus, ipsíus nostræ condiciónis fragilitáte tardámur; habéntes tamen incessábilem propitiatiónem omnipoténtis et perpétui Sacerdótis,
qui símilis nostri, æquális Patri, divinitátem usque ad humána submísit, humanitátem usque ad divína provéxit, digne et pie de ipsíus
constitutióne gaudémus: quóniam, etsi multis pastóribus curam suárum óvium delegávit, ipse tamen dilécti gregis custódiam non relíquit.
De cuius principáli æternóque præsídio étiam apostólicæ opis munímen accépimus, quod útique ab ópere suo non vacat: et fírmitas fundaménti,
cui totíus Ecclésiæ superstrúitur altitúdo, nulla incumbéntis sibi templi mole lacéssit.
Solíditas enim illíus fídei, quæ in Apostolórum Príncipe est laudáta, perpétua est; et sicut pérmanet quod in Christo Petrus crédidit, ita
pérmanet quod in Petro Christus instítuit. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans,
suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.
Sic enim præ céteris est ordinátus, ut, dum petra dícitur, dum fundaméntum pronuntiátur, dum regni cælórum iánitor constitúitur, dum ligandórum
solvendorúmque árbiter, mansúra étiam in cælis iudiciórum suórum definitióne, præfícitur, qualis ipsi cum Christo esset socíetas, per ipsa
appellatiónum eius mystéria noscerémus.
Qui nunc plénius et poténtius ea quæ sibi commíssa sunt péragit, et omnes partes officiórum atque curárum in ipso et cum ipso, per quem est glorificátus, exséquitur.
Si quid ítaque a nobis recte ágitur, rectéque discérnitur, si quid a misericórdia Dei cotidiánis supplicatiónibus obtinétur, illíus est óperum
atque meritórum, cuius in sede sua vivit potéstas, et excéllit auctóritas.
Hoc enim obtínuit, dilectíssimi, illa conféssio, quæ, a Deo Patre apostólico inspiráta cordi, ómnia humanárum opiniónum incérta transcéndit, et
firmitátem petræ, quæ nullis impulsiónibus quaterétur, accépit.
In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus, Fílius Dei vivi, cotídie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Innocéntium papam, sciéntiæ ac prudéntiæ donis decoratum, pacis et unitátis conciliatórem effecísti, eius intercessióne
nobis concéde, cæléstia sápere et ómnia bona concórdi stúdio sectári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)