lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iulius 2022
SS. Augustini Zhao Rong, presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Natus est Augustinus in Sinis anno 1746 et, a militia imperatoris ad fidem perseverantia sanctorum martyrum conversus, sacerdos factus est atque ob confessionem et prædicationem Evangelii anno 1815 ipse martyr occubuit. Una cum eo commemorantur permulti socii martyres Ecclesiæ Dei, qui, episcopi, presbyteri, religiosi ac religiosæ necnon laici viri, mulieres, pueri, puellæ et parvuli, variis in ætatibus et locis Sinarum Christi divitias verbo et opere inter angustias testati sunt.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

47, 12-25
Historia Patrum: a Salomone ad Ieroboam
Post David surréxit fílius sensátus, et propter illum habitávit in securitáte. Sálomon imperávit in diébus pacis; cui Deus réquiem dedit in circúitu, ut cónderet domum in nómine suo et paráret sanctuárium in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in iuventúte tua et implétus es quasi flumen sapiéntia! Terram retéxit ánima tua, et replésti eam in comparatiónibus ænígmatum. Ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua. In cantilénis et provérbiis et comparatiónibus et interpretatiónibus te mirátæ sunt terræ. In nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israel, collegísti quasi aurichálcum aurum et ut plumbum cumulásti argéntum. Sed reclinásti fémora tua muliéribus, subiugátus es in córpore tuo. Dedísti máculam in glória tua et profanásti semen tuum, indúcens iracúndiam ad líberos tuos et ingemíscere fáciens super stultítia tua, ut fíeret impérium bipartítum, et ex Ephraim incíperet impérium infidéle. Deus autem non derelínquet misericórdiam suam et non corrúmpet, nec delébit verba sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui et semen eius, qui díligit Dóminum, non corrúmpet. Dedit autem réliquum Iacob et David de ipso stirpem. Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis et derelíquit post se de sémine suo gentis stultítiam et imminútum prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo. Et Ieróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israel et dedit viam peccándi Ephraim; et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum valde, ita ut expélleret illos a terra sua. Et exquisiérunt omnes nequítias, usque dum perveníret super illos vindícta.

RESPONSORIUM

Ez 37, 21c. 22b. 23a. 24a; Io 10, 16

R. Congregábo fílios Israel, et non erunt ultra duæ gentes neque polluéntur in idólis suis; * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.
V. Alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli; illas opórtet me addúcere, et fient unus grex, unus pastor. * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.
 

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Ep. 6, 1-2: CSEL 3, 480-482)

Qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debemus

     Salúto vos, fratres caríssimi, optans ipse quoque conspéctu vestro frui, si me ad vos perveníre loci condício permítteret. Quid enim mihi optátius et lǽtius posset accídere quam nunc vobis inhærére, ut complecterémini me mánibus illis, quæ puræ et innocéntes et domínicam fidem servántes sacrílega obséquia respuérunt?
     Quid iucúndius et sublímius quam osculári nunc ora vestra, quæ gloriósa voce Dóminum conféssa sunt, cónspici étiam præséntem ab óculis vestris, qui, despécto sǽculo, conspiciéndo Deo digni exstitérunt?
     Sed, quóniam huic lætítiæ interésse facúltas non datur, has pro me ad aures et ad óculos vestros vicárias lítteras mitto, quibus grátulor páriter et exhórtor, ut in confessióne cæléstis glóriæ fortes et stábiles perseverétis, et ingréssi viam domínicæ dignatiónis, ad accipiéndam corónam spiritáli virtúte pergátis, habéntes Dóminum protectórem et ducem qui dixit: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem mundi.
     O beátum cárcerem, quem illustrávit vestra præséntia! O beátum cárcerem, qui hómines Dei mittit ad cælum! O ténebras lucidióres sole ipso et luce hac mundi clarióres, ubi modo constitúta sunt Dei templa et sanctificáta divínis confessiónibus membra vestra!
     Nec quicquam nunc versétur in córdibus et méntibus vestris quam divína præcépta et mandáta cæléstia, quibus vos ad tolerántiam passiónis Spíritus Sanctus semper animávit. Nemo mortem cógitet, sed immortalitátem, nec temporáriam pœnam, sed glóriam sempitérnam, cum scriptum sit: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Et íterum: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, cor contrítum et humitiátum Deus non déspicit.
     Et íterum, ubi lóquitur Scriptúra divína de torméntis, quæ mártyres Dei cónsecrant et ipsa passiónis probatióne sanctíficant: Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes eórum immortalitáte plena est. Iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit eórum Dóminus in perpétuum.
     Quando ergo iudicatúros vos et regnatúros cum Christo Dómino cogitátis, exsultétis necésse est et futurórum gáudio præséntia supplícia calcétis, sciéntes ab inítio mundi sic institútum ut labóret istic in sæculári conflictatióne iustítia, quando in orígine statim prima Abel iustus occíditur, et exínde iusti quique et prophétæ et apóstoli missi.
     Quibus ómnibus Dóminus quoque in se ipso constítuit exémplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secúti sint, perveníre, dicens: Qui amat ánimam suam in isto sǽculo, perdet illam. Et qui odit ánimam suam in isto sǽculo, in vitam ætérnam conservábit illam. Et íterum: Nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam vero non possunt occídere: magis autem metúite eum, qui potest et ánimam et corpus occídere in gehénnam.
     Paulus étiam nos adhortátur, ut, qui ad Dómini promíssa veníre cúpimus, imitári Dóminum in ómnibus debeámus: Sumus, inquit, fílii Dei. Si autem fílii, et herédes Dei, coherédes autem Christi, síquidem compatiámur, ut et commagnificémur.

RESPONSORIUM

_

R. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári. 
 

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per sanctórum mártyrum Augustíni et sociórum confessiónem Ecclésiam tuam mirábili dispensatióne roborásti, concéde ut pópulus tuus, missióni sibi créditæ fidélis, et increménta libertátis accípiat et veritátem coram mundo testificétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)