lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iulius 2022
Pro O.P.: Ioannis de Koln presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria


Ioannes Heer, catholicæ veritatis et pastoralis caritatis præclarus testis, natus est in Germania, initio sǽculi XVI. Frater fuit conventus Coloniensis, et a suis superioribus instanter postulavit Hollandiam petendi ut catholicos, qui sub dura persecutione calviniana erant, sublevaret. Cum ibidem parochi munere Hornariensis ecclesiæ fungeretur, ab hæreticis captus, martyr occubuit strangulatus suspendio extra muros civitatis Brielle ad Mosam, in Hollandia meridionali, ad mediam noctem inter 8 et 9 iulii 1572, una cum aliis 18 presbyteris et religiosis a proximiore civitate Gorcum maiori ex parte provenientibus. Qui omnes pro catholica veritate circa Eucharistiam et Romani Pontificis primatum in Ecclésia pariter laqueo suspensi sunt; eorumdem corpora membratim discerpta. Clemens X die 24 novembris 1675 illum et socios sollemni ritu beatificavit; Pius IX die 29 iunii 1867 sanctos proclamavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Nocte iam pulsa, rutilántis astri
splendor illústrat púgilum triúmphos,
qui modo in campo cecidére fortes
  gorcomiénsi.

Mártyrum surgit nova turma: crescit
mílitum Christi píetas et ardor,
scútaque invíctæ fídei tenéntes,
  fórtiter instant.

Tu, Deus, clamant, hómini parásti
cǽlicum panem, solidáque in arce,
Christe, tu Petro fídei dedísti
  esse magístrum.

Iam phalanx pergit generósa morti
óbviam; Iesum vocat hic, Maríam
alter implórat, moriénte Matrem
  ore salútans.

Sic diem fortes óbeunt suprémum,
hostis insáni fera vis triúmphat,
membra spargúntur temeráta, terram
  sanguis inúndat.

Sit Patri virtus, honor et potéstas,
Fílio sit laus párilis per ævum,
Flámini sancto résonent perénni
  cántica voce. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

11, 33 - 12, 3

Aspexerunt in Iesum auctorem et consummatorem fidei

     Sancti per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, extinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum; accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos; álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem; álii vero ludíbria et vérbera expérti sunt, ínsuper et víncula et cárcerem; lapidáti sunt, secti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt, circumiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti, quibus dignus non erat mundus, in solitudínibus errántes et móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónium per fidem consecúti non reportavérunt promissiónem, Deo pro nobis mélius áliquid providénte, ut ne sine nobis consummaréntur.
     Ideóque et nos, tantam habéntes circumpósitam nobis nubem téstium, deponéntes omne pondus et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera throni Dei sedet. Recogitáte enim eum, qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semétipsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficiéntes.

RESPONSORIUM

Sap 3, 4. 5. 6

R. Si coram homínibus torménta passi sunt, tamen spes illórum immortalitáte plena est. * Quóniam Deus tentávit eos, et invénit eos dignos se.
V. Tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos. * Quóniam Deus tentávit eos, et invénit eos dignos se.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola beáti Humbérti de Románs presbýteri De reguláris observántia disciplínæ

(B. Humberti de Romanis, Epistola de tribus votis substancialibus religiosis, Opera de vita regulari, Ed. Berthier, Romae, 1888, vol. I, p. 23 ss. )

De patientia

     Virtútum clýpeum patiéntiam apprehéndite, quæ in sanctis Dei mirabília operátur. Facit enim ipsa patiéntia víncere puéllam frágilem totum mundum: immo sine pugna vincit adversárium, et amaritudínibus mundi páscitur, et contráriis delectátur. Apóstoli certe dignos se hábitos gaudéntes iudicábant, quia pro Christi nómine contumélias sustinébant.
     Si bene considerámus, non sunt condignǽ passiones huius témporis, quas sustinémus, ad magnitúdinem passiónum Christi, nostrorúmque delictórum, et infernálium tormentórum, atque cæléstium præmiórum.
     Proínde lætáti sunt patres nostri pro diébus quibus humiliávit eos Dóminus, et annis quibus vidérunt mala, sicut apérte nobis beátus Domínicus osténdit, qui loca insidiárum tránsiens, incéssit alácriter et cantávit. Idem quoque Pater fuit Carcassónæ libéntius quam Tolósæ, quia recépit ibi moléstias, hic honóres.
     Exémplum patiéntiæ nobis exhíbuit qui dicébat: Nonne dissimulávi? nonne sílui et iam quiévi? Dissimulávit quidem foris per ópera, ne impatiéntiæ signum osténderet; tácuit a verbis inordinátis, ne vel ore dura verba proférret; quiévit et corde, ne seípsum vel intrínsecus turbáret.
     Patiéntia est ádamas, quo mens incómmodis non frángitur; medicína, per quam ab omni læsióne curátur; et clýpeus quo ne lædi váleat communítur. Ab álio certe lædi non potérimus, nisi prius contra nosmetípsos intrínsecus dimicémus.
     Tribulatiónis fructum ille novit, qui prétium iniuriántibus erogávit.
     Hunc fructum Sacra Scriptúra satis ínnuit, ubi tribus púeris ignis in nullo nócuit, sed víncula tantum solvit.
     Idem osténdit artifícium, quia lapis ad hoc túnditur aut scúlpitur, ut in sollémni loco póstmodum collocétur. Sic et nos nunc in mundo prémimur, ut in templo cæléstis pátriæ, ubi nullus sonat málleus, collocémur. Nam gáudium tristítia præcédit, qua, vel pro exigéntia culpæ, vel perfectióne grátiæ, vel augménto glóriæ nunc ferímur. O labor, o dolor, o beátæ lácrimæ, quas ab afflictórum óculis manus omnipoténtis abstérget!
     Cælórum regnum eórum dícitur qui propter iustítiam persecutiónem patiúntur. Cum vero in persecutióne duo sint, culpa vidélicet et pœna, meliórem partem habet pátiens quam pérsequens, cum culpa sit lædéntis, et pœna tantúmmodo sustinéntis.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 8. 17; Rom 8, 18

R. In mortem trádimur propter lesum, sed non angustiámur: id enim quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte, * ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.
V. Non enim sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. * Ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.
Vel, præsertim in cantu:
R. Audíta est quasi vox turbárum multárum in cælo dicéntium: Allelúia. * Salus et glória et virtus Deo nostro In sǽcula sæculórum.
V. Quia vera et iusta sunt iudícia eius: et vidicávit sánguinem servórum suórum. * Salus et glória et virtus Deo nostro In sǽcula sæculórum.

Vel alia:

Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium

(Nn. 41-42: P. G., 11, 618-619)

Socii passionum Christi, socii erunt et consolationis

     Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit, sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.
     Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.
     Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur; patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.
     Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.
     Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit: Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
     Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?
     Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?
     Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?

RESPONSORIUM

Eph 6, 12. 14. 13

R. Non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V. Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in beatórum Ioánnis et sociórum glorióso martýrio mirum fídei ac fortitúdinis exémplum nobis præbes, concéde quǽsumus ut, eórum præcónio et exémplo, advérsis mundi fórtiter obsisténtes, in veræ fídei confessióne perseverántes inveniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)