lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 iulius 2022
S. Bonaventuræ, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circiter annum 1218 Balneoregii (Bagnoregio) in Etruria; philosophiæ et theologiæ Parisiis incubuit, et magister renuntiatus, sodales suos ex Ordine Minorum eas magno cum emolumento docuit. Minister generalis sui Ordinis electus, prudentia et sapientia illum rexit. Episcopus cardinalis Albanensis creatus, anno 1274 mortuus est Lugduni. Multa scripsit ad disciplinas theologicas et philosophicas illustrandas.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Chronicórum

20, 1-9.13-24
Miranda narratio auxilii Dei regi fideli Iosaphat præbiti

     In diébus illis: Congregáti sunt fílii Moab et fílii Ammon et cum eis de Maonítis ad Iósaphat, ut pugnárent contra eum. Venerúntque núntii et indicavérunt Iósaphat dicéntes: «Venit contra te multitúdo magna de his locis, quæ trans mare sunt, de Edom, et ecce consístunt in Asasónthamar, quæ est Engáddi».
     Iósaphat autem timóre pertérritus totum se cóntulit ad rogándum Dóminum et prædicávit ieiúnium univérso Iudæ. Congregatúsque est Iuda ad precándum Dóminum: sed et de ómnibus úrbibus suis venérunt ad obsecrándum eum.
     Cumque stetísset Iósaphat in médio cœtu Iudæ et Ierúsalem in domo Dómini ante átrium novum, ait: «Dómine, Deus patrum nostrórum, tu es Deus in cælo et domináris cunctis regnis géntium; in manu tua est fortitúdo et poténtia, nec quisquam tibi potest resístere. Nonne tu, Deus noster, expulísti habitatóres terræ huius coram pópulo tuo Israel et dedísti eam sémini Abraham amíci tui in sempitérnum? Habitaverúntque in ea et exstruxérunt in illa sanctuárium nómini tuo dicéntes: “Si irrúerint super nos mala, gládius iudícii, pestiléntia et fames, stábimus coram domo hac in conspéctu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamábimus ad te in tribulatiónibus nostris, et exáudies salvósque fácies”». Omnis vero Iuda stabat coram Dómino cum párvulis et uxóribus et líberis suis.
     Erat autem Iaháziel fílius Zacharíæ fílii Banaíæ fílii Iéhiel fílii Matthaníæ Levítes de fíliis Asaph, super quem factus est spíritus Dómini in médio congregatiónis, et ait: «Atténdite, omnis Iuda et, qui habitátis Ierúsalem, et tu, rex Iósaphat: Hæc dicit Dóminus vobis: Nolíte timére, nec paveátis hanc multitúdinem magnam; non est enim vestra pugna, sed Dei. Cras descendétis contra eos; ascensúri enim sunt per clivum nómine Sis, et inveniétis illos in summitáte torréntis, qui est contra solitúdinem Iéruel. Non éritis vos, qui dimicábitis; sed tantúmmodo confidénter state et vidébitis auxílium Dómini super vos, o Iuda et Ierúsalem. Nolíte timére, nec paveátis: cras egredímini contra eos, et Dóminus erit vobíscum». Iósaphat ergo inclinávit se super fáciem suam in terra et omnis Iuda et habitatóres Ierúsalem cecidérunt coram Dómino et adoravérunt eum. Porro Levítæ de fíliis Caath, de fíliis Core scílicet, surrexérunt et laudábant Dóminum Deum Israel voce magna in excélsum.
     Cumque mane surrexíssent, egréssi sunt ad desértum Thécue; profectísque eis, stans Iósaphat in médio eórum dixit: «Audíte me, Iuda et habitatóres Ierúsalem! Crédite in Dómino Deo vestro et permanébitis; crédite prophétis eius, et cuncta evénient vobis próspera». Habuítque consílium cum pópulo et státuit cantóres Dómini, ut laudárent eum in ornátu sancto et antecéderent exércitum ac voce cónsona dícerent: «Confitémini Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius».
     Cumque cœpíssent laudes cánere, vertit Dóminus insídias eórum contra fílios Ammon et Moab et montem Seir, qui egréssi fúerant, ut pugnárent contra Iudam, et percússi sunt. Et fílii Ammon et Moab consurrexérunt advérsum habitatóres montis Seir, ut interfícerent et delérent eos; cumque hoc ópere perpetrássent, étiam in semetípsos versi mútuis concidére vulnéribus.
     Porro Iuda, cum venísset ad spéculam, quæ réspicit solitúdinem, vidit procul omnem late regiónem plenam cadavéribus, nec superésse quemquam, qui necem potuísset evádere.

RESPONSORIUM

Eph 6, 12. 14a; 2 Chr 20, 17a

R. Non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem sed advérsus principátus, advérsus potestátes, contra spiritália nequítiæ. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V. Confidénter state, et vidébitis auxílium Dómini super vos. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.

LECTIO ALTERA

Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum

(Cap. 7, 1. 2. 4. 6; Opera omnia, 5, 312-313)

Mystica sapientia per Spiritum Sanctum revelata

     Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sǽculis abscónditum. Ad quod propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem, appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.
     In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum. Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.
     Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum; Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem. Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit: Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem, ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 24; Sir 1, 9a. 10

R. Qui servat mandáta Dei, in ipso manet, et ipse in eo: * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.
V. Deus creávit sapiéntiam in spíritu sancto, et effúdit illam super omnem carnem, et prǽbuit illam diligéntibus se. * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.

ORATIO

Orémus:
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, beáti Bonaventúræ epíscopi natalícia celebrántes, et ipsíus proficiámus eruditióne præclára, et caritátis ardórem iúgiter æmulémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)