lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 iulius 2022
S. Apollinaris, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Investigabiles divitias Christi ínter gentes propagans, secundo sǽculo exeunte, ut videtur, Ecclésiam Classensem apud Ravennam in Flaminia episcopus duxisse et inclito martyrii honore decoravisse traditur. Die vero 23 iulii ad Dominum migravit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

3, 7 – 4, 4
Gloria ministrationis novi testamenti

    Fratres: Si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israel in fáciem Móysis propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur, quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministérium damnatiónis glória est, multo magis abúndat ministérium iustítiæ in glória. Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam; si enim, quod evacuátur, per glóriam est, multo magis, quod manet, in glória est.
     Habéntes ígitur talem spem multa fidúcia útimur, et non sicut Móyses: ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in finem eius, quæ evacuátur. Sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem idípsum velámen in lectióne Véteris Testaménti manet non revelátum, quóniam in Christo evacuátur; sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen est pósitum super cor eórum. Quando autem convérsus fúerit ad Dóminum, aufértur velámen. Dóminus autem Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. Nos vero omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem tamquam a Dómini Spíritu.
     ídeo habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.
     Quod si étiam velátum est evangélium nostrum, in his, qui péreunt, est velátum, in quibus deus huius sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illuminátio evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei.

RESPONSORIUM

2 Cor 3, 18; Phil 3, 3b

R. Nos omnes, reveláta fácie, glóriam Dómini speculántes, * In eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem.
V. Spíritu Dei servímus et gloriámur in Christo Iesu. * In eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 128, 1-3: CCL 24A, 789-791)

Ecce martyr regnat et vivit

     Beátus Apollináris Ecclésiam vernáculo atque ínclito martýrii honóre decorávit. Mérito Apollináris, quia iuxta mandátum Dei sui hic pérdidit ánimam suam, ut eam in vita conquíreret sempitérnam. Beátus qui ita cursum consummávit, fidem servávit, ut vere primus sibi credéntibus repperirétur in loco. Nec eum quisquam confessóris vocábulo minórem credat esse quam mártyrem, quem Dei nutu cotidiánum et multíplicem revérsum cónspicit ad agónem. Audi Paulum dicéntem: «Cotídie mórior». Semel mori parum est eum, qui potest regi suo gloriósam sæpe de hóstibus reférre victóriam. Non tam mors quam fides et devótio mártyrem facit; et sicut virtútis est in ácie, in conflíctu, pro regis amóre succúmbere, ita perféctæ virtútis est diu ágere et consummáre certámina. Non ídeo perfúnctum mártyrem, quia non statim íntulit mortem, sed probávit mártyrem, quia non elícuit fidem; eiécit tela quæ pótuit, et ómnia armórum suórum génera cállidus éxpetit inimícus, nec tamen fortíssimi ductóris locum movére pótuit aut temeráre constántiam. Summum est, fratres, pro Dómino præséntem vitam, si necésse sit, contémnere, sed gloriósum est étiam cum vita mundum suo témnere et conculcáre cum príncipe.
     Festinábat Christus ad mártyrem, martyr suum festinábat ad regem. Bene díximus festinábat, iuxta illud prophétæ: «Exúrge in occúrsum mihi, et vide». Sed ut propugnatórem suum sibi Ecclésia sancta retinéret, Christo veheménter occúrrit, ut et vincénti iustítiæ reserváret corónam et sibi belli témpore præliatóris sui præséntiam condonáret. Fundébat sæpe conféssor sánguinem suum suísque vulnéribus, fide mentis, suum testabátur auctórem. Cælum suspíciens carnem despiciébat et terram. Vicit tamen, ténuit, et a suo desidério retardári mártyrem ténera adhuc Ecclésiæ impetrávit infántia. Infántiam dico, quæ totum semper óbtinet; quæ plus lácrimis quam vírium ratióne conténdit. Neque enim tantum vultus et sudor fórtium quantum possunt lácrimæ parvulórum, quia ibi córpora, hic corda frangúntur; ibi mentis iudícia vix movéntur, hic tota píetas inclináta descéndit.
     Et quid plura? Egit, egit Ecclésia sancta mater, ut nusquam a suo separarétur antístite. Ecce vivit, ecce ut bonus pastor suo médius assístit in grege, nec umquam separátur spíritu, qui córpore præcéssit ad tempus. Præcéssit, dico, hábitu; cǽtero ipsa inter nos córporis sui habitatióne requiéscit. Extínctus est diábolus, persecútor occúbuit; ecce regnat et vivit, qui pro rege suo desiderávit occídi.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Tim 4, 7-8b; Phil 1, 21

R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: * Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.
V. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. * Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.

ORATIO

Orémus:
Dírige fidéles tuos, Dómine, in viam salútis ætérnæ, quam beátus Apollináris epíscopus doctrína et martýrio monstrávit, et fac nos, eódem intercedénte, sic in mandátis tuis perseveráre, ut cum ipso coronári mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)