Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XIX
SS. Pontiani, papæ et Hippolyti, presbyteri, martyrum, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
3 et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari. –
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
5 Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos. –
7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis. –
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos. –
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
16 quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
20 Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
22 et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne. –
23 Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
26 Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos. –
29 Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
33 Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
34 terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum. –
36 Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre. –
40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
41 Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
V.
Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R.
Iudícia tua abýssus multa.
LECTIO PRIOR
De libro Michǽæ prophétæ
Ego ad Dóminum aspíciam, exspectábo Deum salvatórem meum; áudiet me Deus meus. Ne lætéris, inimíca mea, super me, quia cécidi: consúrgam; cum sédeo in ténebris, Dóminus lux mea est. Iram Dómini porto, quóniam peccávi ei, donec iúdicet causam meam et fáciat iudícium meum; edúcet me in lucem, vidébo iustítiam eius. Et aspíciet inimíca mea, et operiétur confusióne, quæ dicit ad me: «Ubi est Dóminus Deus tuus?». Oculi mei vidébunt in eam; nunc erit in conculcatiónem ut lutum plateárum. Dies véniet ut ædificéntur macériæ tuæ; in die illa dilatabúntur fines tui. In die illa usque ad te vénient habitántes ab Assýria usque ad Ægýptum et ab Ægýpto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. Terra autem erit in desolatiónem propter habitatóres suos et propter fructum óperum eórum. Pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuæ, habitántes solos in saltu, in médio hortórum; pascántur Basan et Gálaad iuxta dies antíquos. Secúndum dies egressiónis tuæ de terra Ægýpti osténde nobis mirabília. Vidébunt gentes et confundéntur super omni fortitúdine sua, ponent manum super os, aures eórum surdæ erunt; lingent púlverem sicut serpens, velut reptília terræ. Treméntes exíbunt de ǽdibus suis — ad Dóminum Deum nostrum — formidábunt et timébunt te. Quis Deus símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hereditátis tuæ? Non servat in ætérnum furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Revertétur et miserébitur nostri, calcábit iniquitátes nostras et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Dabis veritátem Iacob, misericórdiam Abraham, quæ iurásti pátribus nostris a diébus antíquis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris
Quibus vos láudibus prǽdicem, fortíssimi fratres? Robur péctoris vestri et perseverántiam fídei quo præcónio vocis exórnem? Tolerástis usque ad
consummatiónem glóriæ duríssimam quæstiónem, nec cessístis supplíciis, sed vobis pótius supplícia cessérunt. Finem dolóribus quem torménta non
dabant corónæ dedérunt. Laniéna grávior ad hoc diu perseverávit, non ut stantem fidem deíceret, sed ut hómines Dei ad Dóminum velócius mítteret.
Vidit admírans præséntium multitúdo cæléste certámen Dei et spiritále prœlium Christi, stetísse servos eius voce líbera, mente incorrúpta, virtúte
divína, telis quidem sæculáribus nudos, sed armis fídei credéntes armátos. Stetérunt torti torquéntibus fortióres et pulsántes ac laniántes úngulas
pulsáta ac laniáta membra vicérunt.
Inexpugnábilem fidem superáre non pótuit sǽviens diu plaga repetíta, quamvis rupta compáge víscerum torqueréntur in servis Dei iam non membra sed
vúlnera. Fluébat sanguis qui incéndium persecutiónis exstíngueret, qui flammas et ignes gehénnæ glorióso cruóre sopíret. O quale illud fuit spectáculum
Dómini, quam sublíme, quam magnum, quam Dei óculis sacraménto ac devotióne mílitis eius accéptum, sicut scriptum est in psalmis, Spíritu Sancto
loquénte ad nos páriter et monénte: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Pretiósa mors hæc est quæ emit immortalitátem prétio sui
sánguinis, quæ accépit corónam Dei consummatióne virtútis.
Quam lætus illic Christus fuit, quam libens in tálibus servis suis et pugnávit et vicit, protéctor fídei et dans credéntibus tantum quantum se
credit cápere qui sumit. Certámini suo ádfuit, prœliatóres atque assertóres sui nóminis eréxit, corroborávit, animávit. Et qui pro nobis mortem
semel vicit, semper vincit in nobis.
O beátam Ecclésiam nostram, quam sic honor divínæ dignatiónis illúminat, quam tempóribus nostris gloriósus mártyrum sanguis illústrat. Erat ante
in opéribus fratrum cándida: nunc facta est in mártyrum cruóre purpúrea. Flóribus eius nec lília nec rosæ desunt. Certent nunc sínguli ad utriúsque
honóris amplíssimam dignitátem. Accípiant corónas vel de ópere cándidas vel de passióne purpúreas.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Patiéntia pretiósa iustórum tuæ nobis, Dómine, quǽsumus, afféctum dilectiónis accúmulet, et in córdibus nostris sacræ fídei
semper exérceat firmitátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)